Caput XXX — Livre III — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre III

Caput XXX

CAPUT XXX

Utrum virtutes in quocunque sint, pares sint.

 

Superest iam inquirere utrum omnes virtutes in quocunque sint, pares sint.

De quo maxima incertitudine disserunt moderni doctores, aliis dicentibus eas non oportere dici esse pares, id est in nullo dissidentes, unde reddunt consonantiam vel harmoniam spiritualem. Aliae tamen magis, aliae minus habentur ab aliquo, sicut in Iob patientia eminuit, in David humilitas, in Moyse mansuetudo.

Qui etiam concedunt aliquem magis mereri per unam virtutem quam per aliam, si eam plenius habeat quam aliam, non tamen magis meretur per aliquam quam per charitatem.

Aliis autem verius videtur quod omnes virtutes in quocunque sunt, pares sunt, ut qui in una par alteri exstiterit, in omnibus ei aequalis sit, et in quolibet eas habenti pariter intensae sunt quoad habitum interiorem non quantum ad usum exteriorem, quod auctoritate Augustini ostenditur : Si dixeris istos aequales esse fortitudine, sed illam praestare prudentia, sequitur ut huius fortitudo minus sit prudens, ac per hoc, nec fortitudine aequales sunt, quia est illius fortitudo prudentior.

Legitur etiam quod paria sunt latera charitatis, id est quantum diligit et quantum credit tantum operatur : quod ad habitum referendum est, quantum habilis est credere tantum et diligere.

 

 Imparitas vero usu facile patet, quia Iob magis usus est patientia, Abraham fide, David humilitate. Hoc enim ad usus exteriores referendum, vel in comparatione aliorum hominum intelligendum.

Secundum quam actuum exteriorum imparitatem dicit alibi Augustinus, in aliquo aliquam magis esse virtutem, aliam minus, et unam esse in aliquo, et non aliam ; loquens ad Hieronymum sic : Si ita sunt intentiones ut corporis membra, non quod videantur locis, sed quod sentiantur affectibus, et alius illuminatur amplius, alius minus, alius omnino careat lumine, ut quisque illuminatus pro charitatis affectu, in alio actu magis, in alio minus, in alio nil ; sic dici potest habere aliam, et aliam non, et aliam magis et aliam minus : quod profecto de actibus intelligitur.

Id etiam congruo simili potest declarari. Paterfamilias conducit quatuor servientes, et singulis destinat propria officia, ea conditione ut singuli parati sint ad singula exsequenda pro loco et tempore. Illi quidem prompti sunt in habitu interiori, sed non in actu exteriori. Ita cum virtutes singulae privilegiata habeant officia, omnes promptae sunt ad exsequenda sua officia, nam quantum intendit animum temperantia usu exteriori ad coercendas illecebras tempore prosperitatis, tantum intendit fortitudo in habitu interiori ad perferendas molestias, si occurrat tempus adversitatis, non tamen tempore prosperitatis ad hoc animum movet, sed disponit, quia non est opus. Non enim non habent habitum, quia non habent usum ; haberent tamen si instaret tempus.

 

 Sed contra obicitur : Ex quanta iustitia aliquid fit, ex tanta prudentia idem fit, ergo quanto iustius tanto prudentius. Fallacia. Ex quanto calore sol calefacit Indos, ex tanto Parthos, ergo quantum Parthos, tantum Indos ; vel ita : Quanto scientior est iste illo in grammatica, tanto scientior est ille in dialectica, ergo quanto doctius disputat de grammatica quam ille, tanto doctius de dialectica, posito quod ille subtilius disputat modo de dialectica, licet iste plus peritus sit in dialectica. Fit enim transitus de habitu ad actum, sicut ibi.

Item, quanto quis aliquid iustius facit, tanto magis vitat non agenda, et minus omittit agenda, ergo quanto iustius, tanto prudentius. Conclusio potest esse duplex ut fiat comparatio inter habitum et habitum, vel inter usum et usum, et tunc falsum est, et in praedictis danda est instantia.

Item, quantum iustus aliquis, tantum prudens est, ergo quam iuste aliquid agit, tam prudenter : quod verum est facta comparatione inter ipsam prudentiam et iustitiam ; falsum, si inter usum huius et usum illius. Unde et sic instandum per expositionem : Quam bonus grammaticus est iste, tam bonus est dialecticus ; ergo quam bene disputat de grammatica, tam bene disputat de dialectica.

Item, aliquis naturaliter bonus est ad exsequenda opera iustitiae, naturaliter timidus est ad sustinendum adversa : nunquid in eo pares sunt iustitia et fortitudo ? Ita : in habitu sed non in usu.

Item, quanto quis iustior, tanto magis reddit Deo quod suum est, et proximo quod suum est, ergo quanto iustior tanto prudentior : quod verum est si ad habitum referatur ; falsum, si ad usum.

Item, ex quanta iustitia tenetur aliquis servire Deo, ex tanta prudentia, et econtra ; ergo quam iuste tam prudenter. Fallacia. Ex quanta scientia heri disputasti mecum, ex tanta hodie disputas ; ergo quam scienter heri, tam scienter hodie.

Item, quanto aliquid fit iustius, tanto maioris meriti, et quanto maioris meriti tanto melius ; ergo quanto iustius tanto melius, et ita opus aeque iustum alii operi quod est prudentius, videtur aeque bonum illi quia paris est meriti. Quid ergo prodest quod illud est opus prudentius ? Prima est falsa.

Item, omnis iustitia est bonitas, ergo quod iustius est melius est. Fallacia. Omnis grammatica est scientia, ergo quanto doctior aliquis in grammatica tanto scientior.

 

 Item, si omnes virtutes in quocunque sunt, pares sunt, quomodo fit incrementum virtutum ? secundum essentiam non fit ; fit vero secundum effectum ; ergo tantum effectum habet in isto iustitia, quantum prudentia, et ita quam iustus est, tam prudens est.

Quod quidem verum est si sic intelligas, id est, tam habilis discernere inter bonum et malum, quam habilis reddere unicuique quod suum est.

Section précédente
Section 31 sur 31