Caput VI — Livre III — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre III

Caput VI

CAPUT VI

Si quis possit conteri ex charitate de uno peccato, et non de alio cuius est reus.

 

Cum autem dictum sit quod peccatum mortale potest deleri remanente peccato veniale, non deleto nec quantum ad reatum nec quantum ad poenam, obicitur : Dicit enim Augustinus : Impietas est infidelitatis, ab eo qui summa iustitia est, dimidiam sperare veniam. Quasi dicat : qui sperat quod Deus dimittit alicui dimidiam partem suorum peccatorum et non omnia, id est mortalia, et non venialia, infidelis est. Ergo nulli dimittuntur mortalia sine venialibus.

Ad quod dicimus quod haec auctoritas intelligenda est de criminalibus ; nam nulli remittuntur aliqua mortalia, cui non remittuntur omnia quae habet : nulli dimidiantur mortalia. Unde non licet cuiquam dimidiare contritionem vel confessionem suam, ut de quibusdam conteratur, et non de omnibus, ut quaedam confiteatur et non omnia, cum sit memor eorum. Unde si quis habeat duo mortalia et unum illorum confiteatur sacerdoti, dolens et proponens se non de caetero secuturum illud peccatum, reliquum vero abscondat nolens confiteri, et satisfactionem exsequatur sibi iniunctam pro illo peccato quod confessus est : longo vero tempore post confiteatur reliquum quod tacuerat ut post duos vel tres annos, oportet ut ille redeat ad confitendum peccatum quod prius confessus fuerat, ad exsequendam iterum satisfactionem pro eo, quoniam prior confessio non fuit vera confessio, sed fraudulenta, nec satisfactio fuit digna satisfactio, nec ideo erit duplex tribulatio, vel ideo puniet Deus bis in idipsum ; quod quidem fieret si prius digne poenituisset et satisfecisset, et postea iterum cogeretur ad satisfactionem.

 

 Nituntur tamen quidam probare quod iste poenitens fuit qui prius confessus est unum mortale celando alterum : Poenitentia est commissa flere, flenda non committere. Sed iste flevit peccatum illud, et proposuit abstinere ab eo et abstinuit. Ergo veram poenitentiam habuit. Falsum est, quia non flebat propter Deum, non flebat cum charitate. Si enim propter Deum fleret, nullum peccatum taceret cuius memor esset ; quod ideo dico quia si non esset memor, forte ignorantia eum excusaret si esset invincibilis, nisi merito peccati in illam incideret. Quando enim homo vult peccata sua confiteri, diligenter ante debet praecogitare, ne aliquod ex ignorantia etiam praemissa cognitione omittat, et postea illud ad memoriam reductum confiteatur, non tenetur iterum ad priorem confessionem nec satisfactionem redire.