Caput XVI — Livre III — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre III

Caput XVI

CAPUT XVI

Quid dimittat Deus in confessione, quid sacerdos, quid privatus ?

 

Sequitur quod tertio proposuimus, inquirendum, scilicet quid sacerdos dimittat in confessione. Quod ut magis pateat, prius videamus qualiter dicitur Deus solvere peccata et dimittere, et qualiter sacerdos, et qualiter privatus. Deus dicitur dimittere peccata, quia animam omnino mundat a peccato, et eam mortificatam suscitat, et solvit prorsus a reatu peccati. Unde : Ego sum qui solus deleo peccata, et iniquitates populi.

Item, dicitur Deus dimittere vel solvere peccata quantum ad poenam, quia liberat hominem a poena aeterna, et ita duobus modis dimittit et solvit peccata.

Sunt tamen quidam qui dicunt quod iste secundus modus solvendi peccatum attribuendus est sacerdotibus. Dicunt enim quod Deus peccatum solvit quantum ad reatum, et postea sacerdos solvit illud quantum ad poenam in confessione et liberat hominem a poena aeterna. Quod nos una sola ratione falsum esse ostendimus sic : Deus solvit istum a peccato. Ergo iste est in charitate. Ergo est dignus vita aeterna. Ergo non est dignus poena aeterna, sed fuit ea dignus. Ergo solutus est a poena illa ; sed a nullo. Ergo Deus istum solvit ; non ergo sacerdos. Sacerdos autem peccatum non solvit, nec quantum ad poenam, nec quantum ad reatum, sed solvit et dimittit, id est ostendit esse solutum et dimissum a Deo quantum ad reatum. Quia vero nescit ipsum esse dimissum quantum ad poenam, iniungit ei temporalem poenam. Similiter ligat, id est ostendit esse ligatum. Unde absolvit, et excommunicat homines, ut iam plenius dicetur. Solvit autem et ligat per duas claves, id est per discretionem, sive per scientiam discernendi, quae est una clavium ; et per potestatem ligandi atque solvendi quae est altera clavis, et est advena ordini.

 

Quaeritur autem utrum omnis sacerdos et solus sacerdos habeat primam clavem, scilicet discernendi scientiam. Videtur quod non solus, quia multi alii scientiam istam habent, et etiam aliquis habet eam antequam sit sacerdos.

Ad quod dicimus quod solus sacerdos habet clavem, id est hanc scientiam habet. Licet autem ipse habeat antequam sit sacerdos, tamen aliquis alius non habet eam clavem nisi sacerdos. Quod autem non omnes habeant hanc clavem certum est, quia plures sunt quos damnat ignorantia, quam quos commendet scientia. Plerique tamen dicunt : Omnis sacerdos habet discretionem ligandi et solvendi, quae est clavis annexa ordini. Nullus enim sacerdos, etiam idiota, est sine ulla discretione, nec etiam dicendum quod, si postquam ordinatus fuerit studeat, accipiat clavem post ordinem ; quod oporteret si diceretur non omnem sacerdotem habere illam clavem.

Utrum tamen sacerdos, qui indiscretus suscepit ordines poenitere possit de hoc quod tam indiscretus suscepit, et manere simul in exsecutione officii, maxima quaestio potest esse.

Ad quod dicit [for. conducit] illud quod de David legitur, quod de adulterio perpetrato cum Bersabee poenituit, et tamen eam retinuit. E contrario tamen super illum locum psalmi : Psallite sapienter, legitur : Nemo sapienter psallit quod non intelligit. In his potius malo maiores audire quam aliquid temerarie asserere.

 

 De secunda clavi quaeritur utrum omnis sacerdos et solus habeat eam. Certum est quod solus, sed non videtur quod omnis propter duo genera sacerdotum, scilicet propter illos qui in mortali peccato sunt, et propter illos qui non habent curam gregis, ut sunt monachi, et caeteri contemplativi viri. Quod enim primi non habeant videtur velle Augustinus, ait enim : Lamina aurea erit in fronte sacerdotis ; quae significat fiduciam bonae vitae. Qua qui vere perficere quod habet sacerdos non significatione sed veritate, ille solus potest peccata dimittere.

Item, dicit Gregorius : Illi soli in hac carne positi potestatem habent ligandi et solvendi, sicut apostoli, qui eorum vitam cum eorum doctrina tenent.

 

 Sed e contrario videntur velle aliae auctoritates quod aeque tam boni, quam mali peccata dimittere possunt et solvere. Dicit Augustinus super hunc locum : Impones nomen meum super filios Israel ; et ego Dominus benedicam : Ut traditio gratiam per manum ordinantis infundat hominibus, nec voluntas sacerdotis obesse, nec prodesse possit, sed merita petentis benedictionem.

Item Gregorius dicit : Quidam dum vitam sacerdotis, magis quam suam discutiunt, in erroris foveam cadunt, minus attendentes quod eos eorum vita non laederet si ipsi bonis eorum admonitionibus acquiescerent.

Ad hoc dicendum quod aeque per bonos ac per malos solvuntur peccata ; eorum enim malitia ipsis tantum obest, et aeque vim habet sacramentum a bono sicut a malo celebratum. Duas ergo primas auctoritates sic solvunt : Illi soli possunt dimittere peccata qui in veritate boni sunt, et qui tenent vitam Apostolorum, verum est, digne possunt illi solvere ; et si indigne faciunt, tamen faciunt, sed eis noceret tantum quod sic faciunt.

 

 De illis autem qui non habent curam gregis dicimus quod habent potestatem ligandi et solvendi, hoc enim est annexum ordini, et hoc habet omnis sacerdos. Sed illam potestatem habet tantum in habitu et non in actu, nisi concedatur ei ab episcopo. Sic ergo istam clavem habet omnis sacerdos et solus.

Quod ergo legitur in propheta : Eorum benedictionibus maledicam, intelligendum est de sacerdotibus excommunicatis.

Quod autem alibi legitur : Vae his qui animas quae vivunt mortificant, et quae moriuntur vivificant ! hoc intelligendum est de haereticis, vel, ut quidam volunt, de illis qui iniuste excommunicant vel absolvunt.

Sic ergo, ut dictum est, Deus duobus modis dimittit peccatum, quia omnino tollit reatum, et iterum quia poenam aeternam tollit. Quod quidam, ut diximus, falso attribuunt sacerdotibus, confirmantes suum errorem eo quod Dominus suscitavit Lazarum, non solvit, sed discipulis tradidit solvendum.

 

Sacerdos autem tribus modis dicitur dimittere sive solvere peccatum : primo, quia ostendit peccatum esse solutum et dimissum esse a Deo ; secundo, quia iniungit satisfactionem et relaxat de poena debita ; tertio, quia excommunicat et anathematizat, et absolvit et admittit in communicationem sacramentorum, et primam clavem, id est scientiam discernendi habet solus sacerdos, ut expositum est, sed non omnis, ut dicunt quidam, tamen secundum alios, omnis. Secundam habet solus sacerdos et omnis, habitu etsi non actu, quod dico propter contemplativos qui habent alas ligatas.

 

Cum igitur sacerdos temporaliter dicatur ligare et solvere, nunquid cum ipse sit homo, quidquid ipse ligat super terram, est ligatum apud Deum, et quidquid solvit solutum dici videtur ? Dominus enim dixit Petro et omnibus sequacibus eius : Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum, etc., et quodcunque solveris super terram, etc. Sed econtrario videtur quod non quidquid ligat sacerdos, vel non solvit, sit ligatum vel solutum in caelo.

Dicit enim Hieronymus : Multi hunc locum non intelligentes, aliquid de supercilio Pharisaeorum sibi assumunt, cum se innoxios damnare vel noxios solvere posse putent, cum non sacerdotum sententia, sed reorum vita quaeratur.

Origenes etiam dicit : Recessit aliquis a fide et veritate ? Iam a castris Ecclesiae exiit, sicut econtrario si iniusto iudicio foras mittitur, si non egit unde eiiciatur, nil laeditur. Ita videtur quod non quidquid a sacerdote ligatur vel solvitur hic, ligatum vel solutum sit apud Deum. Ideo sic intelligenda est haec auctoritas : Quodcunque ligaveris super terram, etc., propriis meritis illius qui ligatur vel solvitur exigentibus. Hoc est adhibita utraque clave, id est discretione et potestate. Licet enim non omnis sacerdos primam clavem habeat plenarie et perfecte, tamen habet quantumcunque. Nemo enim est absque quantulacunque discretione ; et si sine discretione sacerdos ligat aliquem vel solvit et ita digne culpa in ipsum redundat.

 

 Cum autem dictum sit quod sacerdos solvit aliquem iniungendo ei satisfactionem, vel aliquid relaxando de poena, sciendum tamen est quod si non iniungat poenitenti tantam satisfactionem quae sufficiat ad delendum peccatum, illud quantum ad poenam (iam enim dimissum est a Deo quoad reatum) punietur in purgatorio, et quod minus hic agitur, ibi supplebitur. Ideo melius ut poenitens supereroget, quam ut minus agat ; si enim sacerdos pro mortali peccato iniungat ei triduanam poenitentiam, debet ideo putare esse dimissum quantum ad poenam ? Non.

Item, cum sacerdos sive sit episcopus sive non, possit aliquid de poena subtrahere, sciendum est quod si episcopus vel alius praelatus indicat et publicet se in dedicatione alicuius ecclesiae dimissurum tertiam, vel quartam partem poenitentiae, vel quadraginta dies, vel aliquid tale omnibus illis qui ad fabricam illius ecclesiae contulerint eleemosynas suas, non ideo quicunque suam ibi attulerit eleemosynam, promissam consecutus est veniam : si enim dives aliquis det tantum nummum vel obolum, sicut vetula pauperrima, credit tantum dimissum esse ? absit ! Nonne legitur quod vidua illa tantum dedit, quae non dedit nisi duo minuta, quantum Zacchaeus qui dedit dimidietatem patrimonii sui ? Oportet enim quod quisque iuxta vires eroget, ut qui plus habet, plus det ; qui minus, minus. Deus enim non quaerit ab homine quod non potest ; non considerat quantum detur, sed ex quanto, id est ex qua voluntate. Si enim bonam voluntatem habet dives, quare non adimplet voluntatem cum bona sit ? quare non dat secundum posse suum ? Hoc enim exigit bona voluntas ; aliter enim bona non est, nec est etiam voluntas dandi, vel veniam consequendi.

 

 Ostenso qualiter Deus, qualiter sacerdos dicatur dimittere peccatum, sequitur ut ostendamus qualiter privatus dicitur dimittere peccatum. Sed qualiter potest dimittere peccatum ? non est Deus, vel sacerdos, vel iudex ; potest quidem ; aliter enim convenienter non diceret in Dominica Oratione : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Ergo quicunque hoc dicit, dimittit vel dimittere debet. Sciendum igitur quod, quando aliquis peccat in proximum suum mortali peccato, tres personas offendit, Deum, Ecclesiam, proximum. Apud Deum ligatus est duobus vinculis, reatu et poena ; apud Ecclesiam uno, scilicet satisfactione ; apud proximum, duplici satisfactione temporali, ut iam dicetur.

Si ergo Deo velit satisfacere, oportet ut graviter conteratur et poeniteat de peccato illo, ita ut absolvatur et quoad reatum, et quoad poenam, quantum ad Deum. Deinde oportet ut satisfaciat Ecclesiae confitendo peccatum et poenitentiam temporalem agendo. Demum oportet ut satisfaciat proximo in quem peccavit. Quomodo ? Se humiliando, eum orando, ut ei dimittat non peccatum quod iam est dimissum ei, sed illa duo quibus apud Deum ligatus est, id est rancorem et odium et signa rancoris et odii. Omnis autem homo cuilibet tenetur dimittere rancorem animi et odium, sive sit perfectus, sive imperfectus. Non enim potest esse in charitate et habere rancorem vel odium adversus aliquem ; sed potest retinere signa rancoris, vel odii : hoc dico si sit imperfectus.

Si enim ei obviaverit in via, non tenetur ei dicere, Ave, nec communicare cum eo in mensa, vel pacem ab eo sumere in ecclesia, et huiusmodi ; licet enim ei clamorem facere apud terrenum principem, apud Ecclesiam, non propter se vindicandum, sed propter Dei iustitiam exercendam ut ille magis humilietur, ut ipse, et etiam alii per ipsum corrigantur.

Si autem ille se humiliaverit in praesentia eius in quem peccavit, ipsum orando, genua flectendo, et huiusmodi, et satisfecit ei iuxta quantitatem commissi, et secundum iudicium amicabile assistentium amicorum, debet ei dimittere, et rancorem, et odium, et omnia signa rancoris et odii.

Si autem ille in quem peccat alio perfectior sit, ut diaconus, sacerdos et deinceps, vel contemplativus, tenetur omnia dimittere, nec licet ei habere rancorem, vel odium, nec etiam signa, sive se humiliet sive non. Unde Dominus dixit pro perfectis : Mihi vindictam. Ego retribuam.

 

Secundum praedicta tamen videtur quod qui habens odium erga aliquem dicit : Dimitte nobis debita nostra, etc., mortaliter peccat quia orat sic sibi fieri, sicut ipse facit alii. Sed ipse nemini dimittit. Ergo ipse postulat sibi non dimitti, et ita omnis oratio eius qui est in mortali peccato est ei in peccatum, et ita nunquam debet orare qui est in mortali peccato.

Ad quod dicendum quia habens odium contra aliquem non debet hanc clausulam proferre, dum est in proposito odii ; existens tamen in alio peccato mortali potest eam proferre.

 

 Solet etiam quaeri cum aliquis existens in mortali orando dicit : Iudica me, Deus, secundum iustitiam meam, etc., an mentiatur et ita peccet quia se iustum vocat ?

Sed sciendum quia huiusmodi in persona Ecclesiae dicuntur, non proferentis, sicut cum dicitur : A finibus terrae ad te clamavi. Non enim unus est homo qui sit in finibus terrae. Super Danielem quoque legitur quod in persona Patrum loquebantur pueri, cum dicebant peccavimus. Ita etiam quaerunt an propter se oret sacerdos imperitus qui dicit : Miserere tui, Deus, vel de Deo falsum ignorans asserit ; quae omnia magis sunt curiose quam utiliter inquirentium.

 

 Ecce in hoc ultimo tractatu septem distinximus quae hominem iustificant, quae sunt haec : cogitatio de Deo et viis eius, voluntas sive desiderium bene operandi, gratia Dei, motus surgens ex gratia et libero arbitrio, contritio, peccatorum remissio, confessio. Duo prima reliqua quinque praecedunt et tempore et natura, nec per se possunt iustificare. Illa quatuor quae sequuntur, eo ordine quo enumerantur se praecedunt natura, sed nullum praecedit tempore, et nullum eorum potest haberi sine tribus reliquis, et ista quatuor possunt iustificare ; necessarium tamen est septimum, id est confessio si habeatur tempus, locus, persona cui confiteatur homo peccata : quae si habere non possit, non ideo minus iustificatus est. Possumus istum septenarium reducere ad senarium ut pro contritione et confessione ponatur satisfactio, quae non solum illa duo ; sed et tertium complectitur in operis exsecutione, et ita cordis, et oris, et operis complectitur satisfactionem.