Caput XII — Livre III — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre III

Caput XII

CAPUT XII

Utrum peccata redeant propter reatum qui redit ?

 

Cum superius dictum sit quod peccatum deletur per contritionem, non est tamen praetermittenda ideo oris confessio. Multae enim sunt causae quare debeamus confiteri peccata nostra post contritionem.

Primo, quia nescimus utrum peccata omnino dimissa sint ; si enim non essent dimissa, sequeretur error peior priore. Praeterea tenemur confiteri peccata nostra, cum habeamus et locum, et tempus, et cui confiteamur. Si enim cum huiusmodi habeamus, non confessi fuerimus, contemptores erimus, et ita peccatum mortale incurremus, et tunc redibunt omnia peccata per contritionem deleta.

Item, confiteri debemus peccata, quia confessio pars est satisfactionis : tria enim in confessione attenduntur, scilicet cordis contritio, oris confessio, operis exsecutio, sicut peccatum tribus modis committitur, cogitando, loquendo, operando.

 

Ad autem quod dictum est, peccata redire si contempsimus confiteri, obicitur : Peccata deleta sunt in isto quantum ad reatum per contritionem, et per confessionem nec quantum ad reatum, nec quantum ad poenam delentur. Ergo iste superflue confitetur peccata.

Ad id dicimus quod hoc argumentum non valet ; debet enim confiteri peccatum suum ut satisfactionem expleat, quae attenditur in tribus, scilicet in cordis contritione et oris confessione et opere, id est in ieiunio, oratione, eleemosyna ; ita in his tribus consistit satisfactio exterior. Ideo etiam quia licet non totam confessio contineat poenam, tamen pars est poenae. Erubescentia enim quam habemus confitendo peccatum, et nosmet accusando, pars est poenae. Fallacia praedicti argumenti : iste liberatus est ab infirmitate per medicinam ; et dieta quae sequitur non aufert infirmitatem ; ergo iste non debet conservare dietam. Imo, quia si non observaret, iterum aegrotaret. Similiter iste liberatus a peccatis per contritionem tanquam per medicinam debet ea confiteri ne cadat.

 

Item ad id quod dictum est peccata redire, obicitur : Ponatur quod iste habuerit tria mortalia quae deleta sunt quantum ad reatum per contritionem ; et modo fornicatur : Omne peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum : sed in isto est quodlibet istorum trium, quia redierunt. Ergo in isto est homicidium. Ergo homicidium est in isto dictum, vel factum, vel concupitum ; quod falsum est, quia iste modo nec facit, nec concupiscit, nec loquitur de homicidio.

Ad hoc dicendum quod peccatum duplex est in aliquo, actu scilicet et reatu, sicut in isto qui heri occidit hominem, nec postea contritus est, est homicidium ; non tamen dictum vel factum, vel concupitum, sed reatus tantum.

 

 Item fornicatur iste, sicut positum est, sed ponatur quod ille alius faciat incestum ; iste postea fornicatione reus est quatuor mortalium peccatorum, quia illorum trium quae redierunt, et etiam fornicationis. Sed iste qui facit incestum reus est tantum unius mortalis peccati pro incestu. Ergo magis reus est iste pro fornicatione, quam ille pro incestu. Ergo maius peccatum est fornicatio, quam incestus.

Ad quod dicimus quod istud, pro, non notat causam sed occasionem, quia fornicatio non est causa quare iste sit reus quatuor mortalium peccatorum, sed tantum est occasio. Nec est hoc ex vi fornicationis, sed ex assiduitate peccandi, et reditu illorum peccatorum quae iam erant dimissa. Iste qui debilis est complexionis magis gravatur hoc parvo morbo, quam ille robustus illo magno. Ergo iste morbus maior est quam ille. Non. Quod enim iste magis gravatur hoc non est ex vi morbi, sed ex fragilitate complexionis.

 

 Item de numeratis duobus quorum unus poenituit de homicidio, et iniunctam sibi satisfactionem perfecit, et perseverat, alter non perseverat, licet egerit satisfactionem iniunctam ; ex quanta charitate poenituit iste, ex tanta ille, et econtrario. Utrique dimissum est peccatum. Ergo utrique quoad culpam et poenam, vel neutri. Si utrique dimissum est quoad culpam et quoad poenam, et iterum non committitur ab isto actu vel voluntate, ergo non amplius erit reus ipsius. Ergo non redibit per aliud peccatum reatus istius.

Ad quod dicendum quia non complevit satisfactionem ex quo perseverantiam non adhibuit.

Item, homicidium est in isto quia redit. Ergo iste tenetur conteri pro eo, ergo confiteri.

Item, iste est reus quatuor mortalium peccatorum, illa non possunt deleri nisi per contritionem. Ergo iste debet conteri et ita confiteri, sed propter illa iam contritus est, et illa confessus est. Ergo si ea confiteatur, erit duplex tribulatio, et puniet Deus bis in idipsum.

Ad quod dicendum quod iste tenetur pro illis conteri pro quibus iam contritus est quia redierunt, et debet ea iterum confiteri, nec ideo erit duplex tribulatio, nec puniet Deus bis in idipsum, quia prior confessio non fuit condigne facta, quia non fuit observatum quod observandum erat, id est perseverantia in bono post confessionem, frequens recordatio peccatorum in corde, non ad delectandum, sed ad delendum. Unde : Peccatum meum contra me est semper ; et iterum : Lavabo per singulas noctes lectum meum lacrymis, etc.

Vel potest dici, ut alii dicunt, quod non oportet pro illis iterum conteri, vel ea confiteri, si istud confiteatur iste ; sicut isto facto, id est fornicatione, redierunt illa quae deleta erant, ita isto deleto delentur illa tria. Sed tutius est ut iterum confiteatur.

Item iste reus est pro quatuor mortalibus peccatis, quia pro illis tribus quae redierunt, quoniam iste contemnit ea confiteri, et pro illo contemptu, sed si non esset contritus, non esset reus nisi pro tribus prioribus quia non haberet contemptum istum, quem modo habet. Ergo pro pluribus peccatis est reus quam si non fuisset contritus. Ergo magis peccat quam si non fuisset contritus. Sed probatur quod magis peccaret si non fuisset contritus, quia magis malus esset. Ergo magis peccaret. Quod autem magis malus esset, probatur ; quia diutius in malo perseverasset et in tanto in quanto modo et incessanter. Ergo magis malus esset.

Item, si nunquam esset contritus, nulla bona fecisset, sed post contritionem et in contritione multa bona fecit et etiam cum charitate, quae fuerunt ei vel ad [delectationem (deletionem)] vel mitigationem poenae. Unde dicit Hieronymus : Cum videris facientem opera iusta inter multa peccata, non dicas quod Deus tam iniustus sit quod propter multa mala obliviscatur bonorum paucorum ; facit enim eum metere et in horrea colligere quae ipse seminavit in terra bona, id est quae fecit in charitate. Ergo iste, secundum Hieronymum, magis peccaret si nunquam contritus fuisset, quam modo peccet.

Ad hoc dicendum quod iste minus malus est, id est minorem sentiet poenam, quam si non fuisset contritus propter ista bona quae fecit in charitate, quae erunt ei ad mitigationem poenae.

Vel etiam alia ratione, quia sicut iste modo habet illa peccata, quae redierunt, et etiam contemptum redeundi ad ea ; similiter si nunquam fuisset contritus haberet ea, et etiam contemptum, non dico confitendi tantum, sed etiam conterendi ; quod peius est, et ita peior esset si non fuisset contritus.

 

Item, post praedicta quaeritur uter istorum magis peccet ? Sint hic duo quorum unus sufficienter contritus est pro multis peccatis mortalibus, sed modo cadit per fornicationem ; et isti sunt pares, et eiusdem professionis, et in eodem genere peccati peccant, et in eodem loco et tempore, et caeteris amotis circumstantiis. Iste pro multis peccatis mortalibus reus est, ille reus est tantum fornicationis. Ergo magis peccat iste quam ille.

Item, plura sunt huic dimissa et donata quam illi. Ergo magis debet Deum diligere quam ille, et peccat. Ergo magis peccat quam ille, iudicio Simonis, cui interrogato, quis magis diligeret ille cui pauca, an cui plura erant dimissa, et respondenti : cui plus donavit, Dominus consequenter ait : Recte iudicasti. Ergo iste magis debet diligere, quia plura sunt ei dimissa. Ergo magis peccat si in aliquo genere peccati peccat, quam ille si in eodem. Sed videtur quod ille magis peccat, quia ille maiorem habebat gratiam, et eam repellit. Ergo magis offendit quam iste quia magis dicimur amicos offendere si eos a nobis repellimus, quam si extraneus quis repellat.

 

Difficillimum est hoc diffinire uter magis peccet. Quis enim potest iudicare de contemptu quo peccet homo ? Nam ubi maior contemptus, maius est peccatum. Solus ergo Deus qui est aequilibrator ponderum culparum et poenarum scit uter talium peccet magis, et uter magis debeat diligere. Si enim dicis quod ille cui plura sunt condonata, ergo Maria Magdalena magis diligit Deum quam Petrus, quia plura sunt ei dimissa. Sed posses forsan dicere, ille magis debet diligere cui plura sunt donata, vel condonata, quia licet Mariae Magdalenae plura sint condonata, quam Petro, non tamen donata ; et ita in hoc verbo, donavit, intelligitur dimissa et data.

Dicunt tamen quidam quod magis peccat ille, qui nunquam peccavit, in simplici fornicatione, quam iste qui delevit peccata sua per contritionem ; et tamen magis est reus iste quam ille, quia iste habet reatum trium mortalium peccatorum, et ille unius solius, licet magis peccet.

Alii dicunt quod pariter peccant (qui nunquam peccavit, et cui multa sunt dimissa) in fornicatione quam faciunt modo, et tamen magis reus est iste quam ille, quia iste pro omnibus quae fecit, ille pro eo solo quod facit. Sicut illi pari gulositate comedunt carnes bovinas, quorum unus convaluit de dolore lateris, alter nullum morbum sensit, et tamen plus nocet isti quam illi ; et isti de pari loco ruunt quorum unus est ponderosus, alter levis ; et tamen plus laeditur iste quam ille. Et isti pariter vulnerantur, quorum alter pluries fuit vulneratus, alter nunquam ; et tamen iste magis laeditur quam ille.

 

Item, Deus in puniendo non solum attendit finalia opera, sed etiam praeterita, quia redeunt ; sed in remunerando non attendit nisi finalia, quia si aliquis cecidit a charitate perfecta, et postea surrexit, non redeunt omnia bona quae ipse fecit. Ergo Deus paratior est ad puniendum quam ad remunerandum.

Ad quod dicimus quod in puniendo attendit tantum finalia, quia nemo potest decedere in mortali peccato quin sit reus omnium malorum praeteritorum, et ita omnia peccata quae fecit finalia sunt. Quod autem peccata redeant, habetur ex hac auctoritate Augustini qui dicit : Si non ex corde dimittimus quod in nobis delinquitur, et idem a nobis exigitur quod [a natura] per poenitentiam nobis fuisse dimissum gaudebamus. Rabanus etiam dixit : Non solum peccata quae facit homo post baptismum imputabuntur ei ad poenam, sed etiam ea quae a natura in baptismo sunt ei dimissa.

 

Alii autem dicunt quod peccata non redeunt reatu, sed dicuntur redire, quia sicut Deus puniet aliquem pro peccatis praeteritis aeternaliter, ita et pro illo quod modo facit, punit eum aeternaliter, sed non tantum sicut dicunt quod voluntas pro facto reputabitur, id est sicut aeternaliter pro hoc puniretur, ita aeternaliter pro voluntate, sed non tantum.