Caput XVII — Livre III — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre III

Caput XVII

CAPUT XVII

Utrum qui habet unam virtutem, habeat omnes.

 

Praecedentem tractatum consideranti, nos ab ordine superius assignato non etiam modicum aberrasse patet. Prius enim quid gratia operans, et quid cooperans, quot et quae iustificationes, et quas et quibus mereamur, pro modulo nostro sufficienter ostendimus. Quasdam etiam quaestiones quae nonnihil videbantur habere difficultatis interposuimus, et eas diversorum diversas solutiones retractando, non nostras adinveniendo, solvimus. Restat igitur inquirendum secundum ordinem nostrum, utrum quicunque habet unam iustificationem, habet omnes, id est quicunque habet unam virtutem habet omnes virtutes : per iustificationem enim non intelligimus nisi virtutem

Sciendum igitur quod virtus quandoque dividitur per quaternarium, quando dividitur in quatuor cardinales virtutes in iustitiam, prudentiam, fortitudinem, temperantiam. Quicunque autem habet unam istarum, habet quamlibet istarum. Quod sic probatur ratione irrefragabili. Quaelibet istarum virtutum habet vitium mortale sibi oppositum, et quicunque habet unam istarum habet charitatem. Ergo quicunque habet unam istarum caret omni mortali peccato, et quicunque nullum habet mortale peccatum habet omnem virtutem alicui mortali vitio oppositam. Necesse est enim quod vel habeat vitium mortale, vel virtutem ei oppositam, quia non est medium. Ergo quicunque habet charitatem habet omnem virtutem alicui vitio mortali oppositam ; sed omnis virtus est opposita alicui vitio. Ergo quicunque habet charitatem habet omnem virtutem alicui vitio mortali oppositam. Sed omnis virtus est opposita alicui vitio. Ergo quicunque habet charitatem habet omnem virtutem. Est autem effectus iustitiae subvenire miseris, prudentiae praecavere insidias, fortitudinis perferre molestias, temperantiae refrenare illecebras. Istae autem virtutes habebuntur in patria, sicut et hic, sed tunc alios habebunt effectus. Erit enim effectus iustitiae esse subiectum ei cui omnia erunt subiecta ; prudentiae, nil Deo praeferre, vel ei coaequare ; fortitudinis, Deo firmiter adhaerere ; temperantiae, nullo affectu noxio delectari. Quandoque per ternarium dividitur virtus ut per fidem, et spem, et charitatem.

 

 Quandoque autem dividitur virtus per septenarium ut per septem dona Spiritus sancti, quae ibi numerantur Spiritus sapientiae, et intellectus, et consilii, et fortitudinis, et scientiae, et pietatis, et timoris Domini. Sapientia est, ut dicunt philosophi, Divinarum humanarumque rerum cognitio. Augustinus autem sic distinguit inter sapientiam et scientiam. Sapientia est divinarum rerum cognitio, scientia vero tantum humanarum rerum. Potest tamen evidentius distingui, iuxta sanctorum auctoritates, ut sapientia referatur et dicatur pertinere ad aeternae veritatis contemplationem et delectationem. Nam sapientia pro hoc ut accipitur dicitur a sapore virtutum condita scientia, et dicitur a sapore non a sapere, de qua : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Scientia vero ad rectam terrenorum ordinationem, et ad bonam inter malos conversationem ; intellectus autem pertinet ad aeternae maiestatis et creaturarum invisibilium contemplationem.

 

Sciendum est autem quod ista, scilicet sapientia, scientia et intellectus, non sunt illae naturales potentiae animae, imo sunt dona Spiritus sancti gratuita, naturalia tamen quae sunt in anima reformantur per ista, et vivificantur.

Sciendum etiam quod quando Spiritus sanctus infundit alicui dona ista, non ideo magis scit vel magis intelligit, nec plura, sed forsitan ea quae ipse scit, melius scit et plenius, sicut ille qui poenitet de ignorantia, non ideo magis scit, vel minus ignorat. Pietas autem est divinus cultus, qui graece theosebia dicitur, id est Dei cultus ; consilium autem ad ethicam pertinet, scilicet ut aliquis sciat sibi consulere et providere et etiam proximo. De fortitudine prius diximus. Hae autem virtutes habebuntur in patria, sed forsan tunc alios habebunt effectus.

Sed hoc videtur esse falsum propter timorem qui non erit in patria, ut videtur velle Augustinus. Dicit enim : Timor magnum praesidium est proficiscentibus in patriam qui pervenientibus foras mittitur. Ecce ergo timor non erit in patria. Quod nos dicimus esse verum de omni timore generaliter, excepto timore filiali qui etiam foras mittetur secundum unam sui partem vel usum, scilicet secundum usum separationis. Quod ut melius pateat, distinguendae sunt quatuor species timoris ; est enim timor mundanus sive humanus, timor servilis, est initialis, est filialis, sive castus, sive amicabilis. Est autem timor mundanus vel humanus, quando timemus pericula carnis, vel amissionem terrenorum, et ideo delinquimus. Unde Dominus : Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Timor servilis est quando aliquis cessat a peccato tantum propter timorem gehennae, non propter amorem Dei. Initialis est quando homo cessat a peccato partim virtutis amore, partim formidine poenae ; filialis est quando homo cessat a peccato tantum propter amorem Dei. De primo timore nulli dubium est quin sit malus. De servili autem timore dubitatio est, et ubi est dubitatio, constituenda est disputatio. Ideo de isto agendum est.