Caput V — Livre III — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre III
CAPUT V
An maior contritio exigatur ad deletionem mortalis quam venialis peccati.
Nunc transeundum est ad tertiam iustificationem, id est ad contritionem,
Quaeritur ergo cum tam veniale quam mortale deleatur per contritionem, utrum maior contritio necessaria sit ad mortalis peccati deletionem quam venialis peccati, vel econtrario ?
Quod autem maior necessaria sit ad deletionem criminalis quam venialis, sic ostenditur : Tam veniale quam mortale peccatum deletur per contritionem, sed mortale peccatum gravius est et maius quam veniale peccatum. Ergo maior contritio est necessaria ad deletionem mortalis peccati quam ad deletionem venialis.
Item, poena aeterna debetur mortali peccato, temporalis tantum debetur veniali ; et nec hoc, nec illud potest deleri nisi per contritionem. Ergo maior contritio exigitur ad deletionem mortalis quam venialis.
Item, ut dicit auctoritas, cumulo venialium par est mortale peccatum ; demonstratur ergo minimum hoc mortale peccatum, per est huic multitudini venialium. Ergo quanta contritio sufficit ad deletionem huius mortalis peccati, sufficit ad deletionem huius multitudinis, sed quanta sufficit ad deletionem huius multitudinis sufficit ad deletionem unius peccati ; de hac multitudine ergo quanta sufficit ad deletionem huius mortalis peccati sufficit ad deletionem huius venialis.
Vel sic : Tanta contritio sufficit ad deletionem mortalis peccati quanta sufficit ad deletionem huius multitudinis, et econtrario ; sed maior exigitur ad deletionem huius multitudinis, quam ad deletionem alicuius de hac multitudine. Ergo maior exigitur ad deletionem huius mortalis quam huius venialis.
Item, plus superat poena aeterna temporalem, quam quaelibet maxima contritio, quantumlibet minimam, et quam quantumlibet mortale peccatum quantumlibet veniale, sed maxima contritione deletur mortale peccatum quantum ad reatum. Ergo quantumlibet minima contritione deletur quantumlibet veniale. Ergo maior contritio debetur mortali peccato quam veniali.
Item, veniale quotidie deletur per Dominicam Orationem, per quantulamcunque contritionem, per peccatoris tunsionem, et huiusmodi : sed mortale non deletur nisi per maximam contritionem. Ergo maior contritio deletur mortali quam veniali
Item, si maior debetur veniali quam mortali, ergo veniale difficilius dimittitur quam mortale. Quod si est, ergo perit ille mysticus sensus qui habetur super Evangelium de Domino qui suscitavit tres mortuos, unum in domo, alium in porta, tertium in sepulcro.
Per primum, quoniam cito et sine signo laboris suscitavit Dominus in domo, intelligitur peccatum quod est in cognitione, quod cito et de facili deleri potest.
Per secundum quem suscitavit in porta, tamen cum maiori signo laboris quam primum, intelligitur peccatum, quod iam pervenerat ad portam quae est in homine, id est ad os, quando scilicet homo loquitur de peccato quod mente conceperat ut ad actum perducat. Istud enim non tam facile potest deleri sicut primum peccatum.
Per tertium quem suscitavit in sepulcro cum maximo dolore et gemitu (unde flevisse ibi legitur) et iam fetidum quia quatriduanum, intelligitur peccatum mortale, quod cum maxima contritione et gemitu et effusione lacrymarum deletur. Ergo maior contritio exigitur ad deletionem mortalis quam venialis.
Videtur autem posse probari econtrario quod maior contritio exigatur ad deletionem venialis quam ad deletionem mortalis sic. Aliquis decedens conteritur de omni peccato et poenitet nominatim de omni criminali, et generaliter de omni veniali. Quod habet ille fert secum, lignum, fenum, stipulam. Ergo fert secum reatum peccati venialis. Ergo per illam contritionem non est deletum peccatum veniale quantum ad reatum, et ea est deletum mortale peccatum et quantum ad reatum et quantum ad poenam. Ergo illa contritio non sufficit ad deletionem peccati venialis. Ergo aliqua contritio sufficit ad deletionem mortalis quae non sufficit ad deletionem venialis, et ita maior contritio exigitur ad delendum veniale quam mortale. Nam si illa contritio qua deletur mortale sufficit ad delendum veniale, quare ergo non deletur veniale sicut et mortale per illam contritionem ? Quid impedit ?
Item, possibile est aliquem existentem in charitate habere peccatum veniale. Ergo possibile est aliquem conteri de omni mortali, et retinere veniale. Sit ergo ita : iste poenitet nominatim de omni mortali, et generaliter de veniali, conteritur de omni, et remanet veniale, et deletur mortale. Ergo illa contritio non sufficit ad delendum veniale.
Item, aut possibile aut impossibile est istum poenitere de aliquo peccato, et non poenitere de omni peccato. Si dicat quod impossibile est istum poenitere de aliquo peccato quin poeniteat de omni ; sed impossibile est istum poenitere de omni quin deserat omne. Ergo impossibile est istum poenitere de aliquo quin deserat omne ; sed iste poenitet de aliquo. Ergo deserit omne : quod falsum est. Iste enim vehementem dilectionem quam habet erga filios suos non deserit, licet de hoc poeniteat. Si vero dicat quod possibile est istum poenitere de aliquo et non poenitere de omni, cum de uno mortali non possit poenitere, quin poeniteat de omni mortali, et econtrario, et impossibile est istum poenitere de omni mortali. Ergo possibile est istum poenitere de omni mortali, et non de omni veniali. Ergo possibile est istum conteri de omni mortali remanente veniali, et ita possibile per aliquam contritionem omne peccatum mortale deleri remanente veniali. Ergo contritio quae delet mortale non sufficit ad delendum veniale.
Item, veniale peccatum remittitur alicui post mortem, sed certum est quod nil dimitteretur alicui post mortem nisi peccata eius mortalia ante eius mortem deleta essent. Ergo alicui remittitur peccatum veniale post mortem cuius peccata mortalia prius deleta sunt per contritionem. Ergo per aliquam contritionem deleta sunt mortalia et non venialia. Ergo illa contritio sufficit ad delendum mortale, et non veniale ; et ita maior exigitur ad delendum veniale quam ad mortale. Quod autem peccatum veniale post mortem dimittatur, habetur ex Evangelio dicente : Qui peccaverit in Spiritum sanctum nec in hoc saeculo nec in futuro remittetur ei. Per quod innuitur quod aliquod peccatum remittatur post mortem. Si quis vero dicat ideo dici peccatum veniale remitti post mortem, quia dimittitur quantum ad poenam, non quoad reatum. Eadem ratione posset dici quod mortale dimittatur post mortem, cum poena ipsius dimittitur ; quod tamen non legitur in sacra Scriptura.
Ad istas rationes inducunt quidam hanc solutionem : dicunt enim quod contritio illa quae sufficit ad delendum mortale, non sufficit ad delendum veniale, et inducunt exemplum. Sicut contingit quod quaedam medicina sufficit ad delendam magnam infirmitatem, quae non sufficit ad delendam minimam infirmitatem, et sicut lux matutina sufficit ad delendum tenebras noctis, non tamen sufficit ad delendum minimum nubilum quod supervenit in die. Aliis autem melius videtur quod quaecunque contritio sufficit ad delendum mortale, sufficit ad delendum veniale ; sed non quaecunque delet mortale delet veniale ; quandoque enim deletur mortale et remanet veniale, ut in isto qui decedit cum vehementi dilectione filiorum.
Sed cum illa contritio sufficiat ad delendum veniale, quare non delet veniale, sicut et mortale ? Ideo, quia non poenitet de illo, dolet tamen se habere illud et non conteritur, sed non dimittit impediente carnali dilectione. Sed quaeritur unde hoc proveniat quod, deletis mortalibus, remanet veniale. Inde, scilicet quia charitas non dedignatur habitare cum veniali ; et tamem dedignatur habitare cum mortali, quare, deleto mortali, per contritionem potest aliquis decedere cum veniali, et ferre secum lignum, fenum, stipulam, id est venialia, quorum quaedam comparantur ligno, quia graviora sunt et difficiliora ad delendum, quam caetera, sicut lignum difficilius est ad comburendum, quam fenum vel stipula ; alia feno, quia aliquantulum levia sunt, et facilia deleri ; alia stipulae quia valde facilia sunt ad delendum, sicut stipula ad comburendum.
Quaeritur autem utrum idem sit aedificare lignum, fenum, stipulam, et peccare venialiter, quod si est ; sed et idem est aedificare aurum, argentum et lapides pretiosos, quod est diligere Deum, et omnes illi qui aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos (quod est diligere Deum) peccant venialiter, quia nemo est in hac vita sine veniali. Ergo omnes illi aedificant lignum, fenum, stipulam ; ergo transibunt per purgatorium quia omnes qui aedificant lignum, fenum, stipulam, transibunt per purgatorium.
Ad quod dicendum est quod non est idem aedificare lignum, fenum, stipulam, quod peccare venialiter. Est enim aedificare lignum, fenum, stipulam habere, carnalem affectum circa temporalia, sed Deum praeponere. Omnis ergo qui aedificat lignum, fenum, stipulam, peccat venialiter, sed non convertitur, ut iam patebit. Aedificare autem aurum, argentum, lapides pretiosos, est Deum perfecte diligere, et omnia terrena despicere. Omnis ergo talis Deum diligit, sed non omnis qui Deum diligit est talis. Illi ergo qui aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos, peccant quandoque venialiter, non tamen aedificant lignum, fenum, quia statim deletur veniale peccatum in eis, tantum enim habent fervorem charitatis, quod statim exstinguitur in eis veniale peccatum, sicut gutta aquae in camino.
