Caput X — Livre III — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre III
CAPUT X
Utrum pro peccato veniali puniat Deus aeternaliter.
Non tantum propter praedicta videtur Deus aliquem punire magis quam meruit, sed propter aliud, pro peccato veniali punit aeternaliter. Sit enim quod aliquis decedat in peccato mortali et peccato veniali ; iste reus est utriusque istorum peccatorum et de neutro poenitet, nec punitur modo pro aliquo illorum. Ergo pro utroque illorum punietur. Ergo pro veniali peccato aliqua poena. Ergo temporali, vel aeterna, sed non temporali ; aeternaliter enim punietur. Ergo pro veniali peccato punietur aeterna poena ; sed peccatum veniale non meruit puniri aeterna poena. Ergo magis punitur quam meruit puniri.
Item, impossibile est istum liberari a peccato veniali quin liberetur a mortali. Sed iste non liberabitur a mortali. Ergo nunquam liberabitur a veniali. Ergo semper reus erit venialis, et quantum ad culpam et quantum ad poenam : et ita aeternaliter punietur pro peccato veniali. Ergo magis quam meruit. Quod autem nemo possit liberari a veniali quin liberetur a mortali patet, quia non potest liberari a veniali sive ante mortem, sive post mortem, quin habeat charitatem ; et non potest habere charitatem quin careat mortali, et ita non potest carere veniali quin careat mortali.
Si quis vero dicat quod iste pro peccato veniali non puniretur aeterna poena, sed in aeterna punietur temporali poena, vel quasi temporali. Ibi enim erunt quaedam particulares poenae in corpore, modo in igne, modo in aqua.
Contra sic obicitur : Verum erit aliquando istum esse liberatum a peccato veniali, saltem quando illa poena finita fuerit. Omnis enim temporalis poena desinet esse tunc : verum erit istum esse liberatum et a culpa et a poena. Ergo prorsus, ergo in inferno aliqua erit redemptio.
Item, verum erit aliquando istum esse liberatum ab hoc veniali, et similiter ab illo, et ab alio, et sic de caeteris. Ergo aliquando erit verum istum esse liberatum ab hac multitudine venialium : sed multitudo venialium aequipollet uni mortali peccato. Ergo aliquando verum erit istum esse liberatum a peccato mortali.
Ab hoc autem diversi diversas dant solutiones.
Dicunt enim quidam in hoc casu quod peccatum veniale quod est in isto, cum iste habeat voluntatem faciendi illud, nec poeniteat de illo, statim ipso decedente fit mortale, et ita punietur poena aeterna tantum pro peccato mortali, quia quod erat veniale fit mortale. Si vero habeat aliqua venialia quae non habeat in memoria, et quae non velit amplius facere, non fient mortalia, sed punietur pro illis in aeterna poena, et sic temporali poena : et his incumbit solvere duas ultimas rationes.
Alii dicunt quod iste punietur aeterna poena, sed nec tantum pro mortali, nec tantum pro veniali, sed pro illis simul. Sicut rex remunerat istum, nec tantum propter magna servitia, nec tantum propter minima, sed simul pro omnibus.
Alii dicunt quod iste punietur aeterna poena tantum pro peccato mortali, pro veniali vero nec aeterna, nec temporali punietur ; sed pro eo dabitur augmentum poenae aeternae ipsius.
Si quaeras utrum illud augmentum sit poena vel pars poenae, non : proprietas quaedam est, nec poena aeterna proprie dicitur augmentari, sicut nec aliquis dies crescere.
Sed sic intelligendum, poena illius augmentabitur, id est minorem pateretur si non peccasset venialiter, sicut rex remunerando istum decem marcis, meminit cuiusdam parvi obsequii quod sibi multum fuit gratum, et auget praemium dando duodecim marcas.
Sed obicitur : Iste peccato veniali poenam meruit temporalem vel aeternam, non punietur temporali. Ergo aeterna. Fallacia. Iste serviens meruit a Domino suo decem solidos vel modium annonae ; non habebit decem solidos, ergo habebit modium annonae.
Alii solvunt dicentes quod iste punietur aeternaliter pro peccato veniali, sed propter consortium mortalis ; sicut iustus punitur propter consortium malorum multoties. Nam quia non poenitet homo de peccato veniali in praesenti vita, punitur in futura aeterna poena. Nam secundum locum et tempus augetur vel diminuitur poena. Nam ibi aliter Deus punit, quia longe graviori poena ; et aliter hic, quia longe minori ; sicut econtrario contigit quod pro mortali peccato cui debetur aeterna poena non punietur homo aeternaliter, sed temporaliter, et ita minori poena quam ei debeatur. Quia illud peccatum veniale licet non sit meritorium poenae aeternae, est tamen meritum illius. Nam meritorium aptitudinem significat ; meritum, actum, sicut vides quod secundum diversitatem locorum alia poena debetur uni furto, et alia eidem. Nam forte aliquod peccatum est pro quo aliquis meruit truncari pedem in Gallia, et tamen si illud idem peccatum perpetrasset in Teutonica, meretur pro eo suspendi. Ita qui pro veniali meretur hic puniri tantum temporali poena, pro adiuncto mortali punietur aeternaliter secundum aliam et aliam vitam : nam ibi districtius iudicat Deus quam hic. Sicut imperator Romanus qui toti orbi imperat, quando est in Gallia, secundum consuetudinem loci pro adulterio miti poena punit ; quando est Romae, secundum consuetudinem illius loci maiori poena punit idem peccatum.
Sed dicet aliquis, si istud peccatum puniatur poena maiori, et nulla punietur iste, quia non erit dignus ; ergo erit dignus maiori poena pro hoc peccato, quam sit modo et ita reatus huius peccati augebitur, quia decedit in eo, quod forte potest esse.
Unde potest quaeri : Si tantum augeatur ut sit par mortalis peccati reatui et ita veniale peccatum fiat mortale, et ita tanta poena debetur huic pro mortali et veniali simul, quanta illi pro duobus mortalibus, cum reatus huius venialis sit parificandus reatui illius mortalis ? Imo quot venialia sunt in eo qui decedit, tot mortalia erunt in eo, quia omnia fient mortalia.
Ideo dicunt quod nunquam reatus venialis in quo homo decedit cum mortali augebitur, et tamen maiori poena punietur, quam puniretur hic, si poeniteret. Sicut iste maiori poena punietur in purgatoriis pro hoc veniali, quam puniretur in praesenti si pro eo puniretur.
Unde si quis ita argumentetur : Isti duo, quorum unus est reus et mortalis peccati et venialis, alter venialis tantum paris illi veniali, cuius ille est reus, punientur disparibus poenis, quia ille aeternaliter, iste tantum in purgatoriis, et quaelibet poena purgatoria minor erit qualibet aeterna poena, et non magis meretur iste puniri pro hoc veniali quam ille pro illo ; ergo iniuste agetur cum isto. Fallacia. Isti duo qui sunt rei paris venialis peccati tantum pariter merentur puniri pro illis, unus eorum punietur pro eo in praesenti vita, et alter in igne purgatorio et quaelibet poena temporalis minor est qualibet ignis purgatorii ; ergo iniuste agetur cum eo.
