Caput XIX — Livre III — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre III
CAPUT XIX
An initialis timor sit virtus, et de aliis ad hoc ipsum pertinentibus.
Dicenti quod qui habet virtutem habet omnes, obiectum est de timore servili, eidem obicitur de timore initiali sic : Qui habet unam virtutem habet omnes. Ergo habet initialem timorem, quod falsum est, quia charitas perfecta excludit initialem timorem, et charitas imperfecta eum comitatur.
Ad hoc dicunt quod hoc dictum est de generibus singulorum, non de singulis generum. Qui habet unam virtutem habet omnes, et verum est quod qui habet unam virtutem habet timorem, sed non ideo hunc vel illum. Fallacia. Qui habet unam virtutem habet omnes. Ergo qui habet unam, habet imperfectam charitatem. Quoniam autem circa initialem timorem multa sunt dubitabilia, ea paucis expediamus.
Quaeritur autem utrum timor initialis possit crescere, vel non. Quod autem non possit crescere, videtur. Sunt autem duo usus eius, scilicet amor iustitiae, et timor gehennae : et quanto magis crescit amor, tanto magis decrescit timor. Hoc ait auctoritas : Ergo quanto crescit ex hac parte, tanto decrescit ex illa. Quare autem magis diceretur crescere, quam decrescere, vel econtrario, sed nec simul potest crescere et decrescere.
Item, quod non possit crescere vel decrescere probatur a simili. Sicut dies naturalis nec potest crescere vel decrescere, quia quanto crescit dies artificialis, tanto decrescit nox artificialis, et econtrario. Dies autem naturalis qui constat ex nocte artificiali et die artificiali manet immobilis. A simili videtur quod timor initialis immobilis maneat, licet iste usus crescat, et ille decrescat.
Ad hoc dicunt quidam, quod cum dicitur : Quanto magis crescit dilectio, tanto magis decrescit timor gehennae, sic est intelligendum, id est quanto magis aliquis proficit in dilectione, tanto magis abstinet a peccato propter dilectionem Dei, non propter poenam, non propter timorem gehennae, et tamen tantum timet poenam quantum quilibet alius, sed non cessat a peccato propter timorem poenae, sed propter dilectionem Dei, sed secundum hoc tantum timet perfectus quantum imperfectus.
Contra quod sic, initialis timor partim respicit ad caelum, partim ad infernum, et quanto magis respicit ad caelum, tanto magis respicit ad infernum. Sed respicere ad caelum est Deum diligere, respicere ad infernum est poenam timere. Ergo quanto magis aliquis Deum diligit, tanto minus timet poenam. Ergo perfectus minus timet poenam quam imperfectus.
Ad hoc aliqui dicunt quod quanto minus aliquis respicit ad caelum, tanto magis etiam respicit ad infernum propter horrorem poenae, non quia illum timeat propter poenam, sed quia tam horribili poena considerata vehementius Deum diligit, et in eius dilectionem magis proficit.
Item, iste perfectus est, nullum habet mortale vel etiam veniale cremabile. Quare ergo timet ? Ad hoc dicunt quod ideo timet quia poenam abhorret, sicut ille qui est in eminentissima turre, scit quia cadere non potest, quoniam fortiter ligatus est, et tamen timet quoniam terram videt quasi abyssum remotam. Similiter ille qui est supra pontem angustum videns torrentem subtus labentem rapido cursu, timet.
Item, probatur quod timor initialis non potest crescere, aut enim ita fiet assignatio initialis timoris : Initialis timor est qui partim diligit, partim timet ; et ita falsa erit haec assignatio secundum eos, quia vir perfectus timet secundum eos, non tamen habet initialem timorem, quia perfecta charitas eum excludit, aut ita fiet assignatio : Initialis timor est qui cessat a peccato partim propter dilectionem Dei, partim propter timorem poenae. Nam ita solet assignatio fieri, sed motus dilectionis crescere potest et augmentari et motus timoris minui. Ergo tantum crescere potest dilectionis motus, quod motus timoris omnino delebitur. Ergo a Deo potest augmentari motus dilectionis, quod possit veraciter dici timor initialis non potest crescere.
Item, timor initialis non potest haberi sine charitate imperfecta, et econverso. Sed charitas imperfecta non potest crescere in isto, quin iam fieret perfecta. Sit ita quod iste sit in ultimo puncto charitatis imperfectae. Ergo timor initialis non potest crescere in isto, aut potest non esse initialis.
Econtrario probatur quod potest crescere sic : Charitas potest crescere. Ergo omnis virtus. Ergo timor initialis.
Item, ille qui habet initialem timorem, intensius potest diligere, et intensius potest timere. Ergo in eo potest timor initialis crescere.
Vel sic : Iste potest intensius diligere, et remissius timere. Ergo potest intensius diligere, et tamen timere ; sed tantum poterit proficere dilectio istius, quod ipse erit perfectus. Ergo iste potest esse perfectus et timere.
Haec autem diversi diverso modo solvunt.
Quidam enim dicunt quod timor initialis desinit esse adveniente timore filiali, sicut doctrina puerorum desinit esse adveniente doctrina provectorum, et similiter desinit esse adveniente timore servili, quando scilicet a Deo augmentatus est timor poenae sive usus timoris, quod omnino deletur usus dilectionis.
Alii autem melius dicunt, scilicet quod potest crescere timor initialis, sed non existens initialis, quia quando a Deo augmentatus est usus dilectionis quod omnino deletur, usus timoris non desinit esse, sed fit filialis. Similiter altero usu crescente, et altero eliminato fit servilis, et ita dicitur crescere non existens initialis, sed quia fit filialis eliminato timore, vel fit servilis eliminato amore. Et ita non desinit esse illa qualitas animi, sed manet eadem, et quae fuit servilis est timor initialis, et erit timor filialis. Et similiter ordine retrogrado potest fieri ut filialis fiat initialis et servilis.
Sed ad hoc obicitur, et videtur posse probari, quia timor initialis existens initialis possit crescere. Cum enim ille homo habeat intensiorem initialem timorem quam iste, sit ita positum : Quaeritur, cum omnis virtus possit crescere, quare non possit timor initialis crescere in isto, ut sit tam intensus in isto, quam intensus est in illo.
Item, sit quod hic sint duo timentes serviliter, et eorum unus minus timeat gehennam quam alter. Ibi sint duo habentes initialem timorem, eorum unus altero magis diligit. Iste qui minus timet serviliter illo timore non diminuto non remisso potest proficere ut habeat tantam dilectionem, quantam habet ille qui minus diligit de illis duobus qui habent initialem timorem, et ita initialiter timet. Ergo, a simili, ille qui magis timet serviliter potest proficere ut eius timore non diminuto habeat tantam dilectionem quantam habet ille qui magis diligit, habens initialem timorem. Et ita potest habere timorem initialem magis intensum quam alius qui minus timet, quia et magis timet et magis potest diligere. Ergo intensior potest esse in eo timor initialis quam in isto. Ergo timor initialis potest crescere.
Sed econtrario probo quod non potest crescere manens initialis sic : Aut nullus gradus est in timore initiali ultra quem non possit progredi, aut aliquis gradus est ultra quem non potest timor iste progredi quin fiat filialis vel servilis.
Si dicas quod nullus est ibi gradus ultra quem non possit progredi initialiter timens ; sed et similiter erit in filiali timore. Ergo ad nullum tam altum gradum timoris filialis potest aliquis progredi, quin ad tam altum gradum timoris initialis possit progredi, cum hinc inde sit infinitas. Ergo tantum potest diligere habens initialem timorem quantum habens filialem. Ergo tantum potest diligere imperfectus quantum perfectus diligit.
Si vero dicas quod aliquis gradus est in timore initiali ultra quem non potest fieri progressio, sit : Ille gradus aut est maximus gradus dilectionis aut maximus timoris, aut medius et aequalis timoris et dilectionis ; sed ad quemcunque istorum graduum fiat progressus, non crescit timor initialis, quia si ad maximum dilectionis, iam fit remissio usque ad minimum timoris ; et si ad maximum timoris, iam fit remissio, usque ad minimum dilectionis. Sicut in trutina si lanx ista elevatur, altera dimittitur, et econtrario, et quod hinc recuperat, inde amittit. Si vero ad gradum medium fiat progressus diligendo, vel timendo, necesse est ut vel a dilectione vel a timore ad gradum medium fiat descensus. Ergo timor initialis manens initialis nullo modo potest crescere. Et nos hoc concedimus, quia si crescat, aut fit filialis aut fit servilis.
Ad duas ergo praedictas rationes dicimus quod impossibilis est positio quam facit. Impossibile est enim quod aliquis habeat intensiorem timorem initialem quam alius. Si enim magis diligit, magis timet, et econtrario. Similiter impossibile est quod aliquis timens serviliter timore manente non diminuto suscipiat dilectionem quantamcunque. Quam cito enim incipit diligere, tam cito dilectio delet vel omnino vel fere totum timorem. Similiter timor dilectionem, si quis filialiter diligens incipiat timere.
Dicunt tamen quidam quod crescit timor initialis si crescat usus eius dignior, id est dilectio ; si vero crescat indignior, id est timor, non ideo dicitur crescere, sed iudicandum est secundum digniorem usum de cremento, vel de decremento eius. Si vero ita dicatur : Iste habet maiorem timorem initialem quam ille ; ergo magis timet. Fallacia. Iste habet maiorem imperfectam charitatem quam ille, ergo habet maiorem imperfectionem.
Sed iterum obicitur : Timere gehennam est usus initialis timoris. Ergo est usus virtutis. Ergo est meritorius.
Item, hi sunt duo usus timoris initialis, diligere Deum et timere gehennam. Ergo isti usus sunt oppositi, vel unus refertur ad alterum. Ad hoc dicimus quod timor initialis non habet duos usus, sed tantum unum, nec est eius usus, diligere Deum, sed timoris filialis. Quis est ergo eius usus ? Diligere Deum cum timore gehennae, et est iste usus mixtus ex illis duobus, unde initialis timor dicitur : Mixta cum pavore dilectio.
Item, obicitur de timore filiali : Filialiter timens timet separari. Ergo timet poenam, quia separari a Deo est poena, et ita qui habet filialem timorem, id est vir perfectus, timet poenam. Ad hoc dicendum quod vir perfectus timet separari a Deo non propter poenam, sed propter Dei offensam. Licet enim separatio non possit esse quin esset poena, tamen non timet eam vir perfectus, quia esset poena, sed quia Dei offensa ; nullum enim respectum habet ad poenam, sed ad Dei amorem.
Item, prudenter timetur quidquid accidere potest ut perfectus cadat et peccet. Ergo debet timere ne cadat, et quod facere debet facit. Ergo timet ne cadat. Ergo timet poenam quia casus est poena. Ad quod dicimus quod perfectus timet ne cadat, sed non propter poenam, imo propter Dei offensam quia tantum respicit ad caelum.
Item dicit Apostolus : Certus sum quia neque mors, neque vita potest me separare a charitate Dei. Sed si certus quod non separabitur a charitate Dei, ergo non timet separari a charitate Dei, ergo aliquis habens filialem timorem non timet separari. Ad quod dicimus quod sic intelligendum : Certus sum certitudine quae potest haberi in via : nemo tamen adeo perfectus est qui non debeat timere, quia, Beatus vir qui semper est pavidus.
Est autem triplex timor, conscientiae, et experientiae, et cautelae. Experientiae, ut si quis naufragus mari timet periclitari. Alius vero cuius navis iam fracta est et aquam haurit, timorem habet conscientiae : conscius enim est sibi quod periclitatur ; alius qui securus est in navi firma timorem habet cautelae, quia omnis homo timet in mari. Ergo qui habet perfectam charitatem ut Paulus, non timet timore experientiae aut conscientiae, sed cautelae, quia qui stat, videat ne cadat. Sic igitur habemus quatuor species timoris. Est enim mundanus qui malus est, qui retrahit a charitate. Servilis qui bonus est, non meritorius, sed utilis, quia introducit ad charitatem. Initialis qui habetur cum imperfecta charitate. Filialis qui habetur cum perfecta charitate : et eius usus duo sunt, scilicet reverentiae et separationis, et secundum istos duos usus habetur in via a perfectis ; et tamen a Christo habitus est secundum usum reverentiae tantum, et non secundum usum separationis, quia non timuit separari. In patria autem habebitur tantum secundum usum reverentiae. Tunc enim separari non timebimus, quia : In diebus illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter, quia non timebit tunc separari. Est etiam quintus timor, sed naturalis, quando homo naturaliter formidat. Unde : Coepit Iesus pavere et taedere.
