Caput XXIV — Livre III — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre III

Caput XXIV

CAPUT XXIV

De paritate et imparitate charitatis.

 

 Ut post modum et ordinem charitatis dicatur de paritate et imparitate eiusdem, exigit ordo praedictae enumerationis, cum constet quod penes charitatem est omne meritum, secundum illud : Plenitudo legis est charitas. Quod si penes eam est impletio omnium, quomodo non est apud eam plenitudo omnium meritorum ? et illud : Habenti charitatem quid potest deesse ?

Constat quod penes parem charitatem est par meritum, secundum illud : Dantis calicem aquae frigidae, et dantis patrimonium par est meritum, quia par charitas.

De voluntate tamen idem legitur quod penes eam parem est par meritum, quod ostenditur ubi Dominus loquens de vidua ait : Tantum misit paupercula in gazophylacium quantum omnes isti. Super quem locum dicit Beda : Quia dispar facultas, sed par voluntas, quod exemplo de Veteri Testamento potest induci. Misit Dominus paucos de filiis Israel duce Phinees, et postea praecepit, ut qui missi fuerant tantam portionem praedae haberent quantam qui remanserant ; et econtrario, propter parem voluntatem quam habuerant. David quoque cum insequeretur latrunculos Amalecitarum quos citra fluvium Besor fatigatos dimisit, et eos cum quibus insecutus est aequali distributione praedae remuneravit.

 

 Sed contra obicitur : Penes parem charitatem est par meritum, et penes parem voluntatem est par meritum, et in pari charitate est dispar voluntas. Ergo vel in pari charitate est dispar meritum, vel in dispari voluntate est par meritum : quod necessario accidit si de ista constet, quod in pari charitate sit dispar voluntas ; quod ita ostenditur : Esto enim quod hic sint duo habentes parem charitatem qui moventur ad idem opus misericordiae impendendum huic pauperi ; sed alter naturali motu magis ad id movetur eo quod eius frater sit, certum est quod ille in quo maior est motus naturalis pronior est ad miserendum, et ita maiorem habet voluntatem, cum tamen parem habeant charitatem. Et hoc de Christo negare quis potest ? Non enim quaecunque voluit pariter voluit, non enim dixisset : Desiderio desideravi manducare hoc Pascha vobiscum. Baptismo habeo baptizari et quomodo coarctor donec illud impleatur, nisi maiori virtute hoc voluisset quam loqui mulieri Samaritanae. Certum est igitur eum aliqua dispariter voluisse.

Constat tamen quod semper parem habuit charitatem, utpote in qua nec proficere potuit, nec deficere. Unde in omnibus pariter sibi meruit. Potest igitur in pari charitate esse dispar voluntas, et ita par meritum in dispari voluntate, si semper in pari charitate par meritum. Quomodo ergo solvitur quod dictum est : In pari voluntate par meritum ?

Ad hoc dicunt quod voluntates dicuntur pares, vel in quantitate vel in bonitate. Possunt ergo in pari charitate esse voluntates dispariter intensae, sed tamen pariter sunt bonae. Sed quaeritur an similiter motus dispariter intensi ex pari charitate sint pariter boni. Sed hoc aliter est quia qui intensior, est simpliciter melior.

 

 Dubium est tamen an ex pari charitate possint esse motus dispariter intensi. Quod ita ostenditur : Esto quod aliqui duo in charitate moveantur ad opus misericordiae impendendum pauperi religioso, sed alter familiarius usus est eius conversatione.

Sic videtur quod, licet sit par charitas, alter tamen maiori motu charitatis movetur ad subveniendum ei quam alter, et ita ex pari charitate procedunt motus dispariter meritorii. In quo igitur attendenda est paritas charitatis ? Nunquid non in paritate motuum ? imo utique. Charitas enim secundum se nec intenditur, nec remittitur, sed secundum effectum. Non tamen quicunque maiori motu charitatis movetur ad aliquid quam alius, ad id maiorem habet charitatem quam ille, cum possit ille moveri maiori motu charitatis quam iste ad idem. Facienda est enim quaedam collatio omnium motuum charitatis istius ad omnes motus charitatis, simul illius, ita quod, si sibi ex aequo respondeant, parem habere dicantur charitatem. Non est attendenda comparatio unius ad unum, sicut si velim ostendere duos istos esse pares in divitiis, omnium simul divitiarum istius ad divitias illius, non quarumdam ad quasdam facienda est comparatio, ita et in scientia, non unius ad unam, sed omnium ad omnes ad hoc ut aliquis alio scientior ostendatur.

 

 Sciendum tamen est quod cum penes charitatem sit par meritum, et penes parem voluntatem similiter, alia est ratio huius dicti, alia illius. Nam ibi, penes, notat causam efficientem, hic auctoritatem quamdam merendi circa voluntatem, quae quidem sine opere meritoria est. Opus autem nunquam sine voluntate.

 

 Potest autem movere quod dictum est si, generaliter intelligatur, scilicet : Penes parem charitatem est par meritum. Esto enim quod hic sunt duo, quorum alter adolescens est quem incitat fervor aetatis ad libidinem, et maxima lucta resistit ; alter decrepitus est parem habens charitatem, nullas sentiens molestias carnis. Isti duo parem habent charitatem, ergo pari praemio sunt digni, quod improbatur, quia : Ubi maior lucta, ibi maior corona ; sed maiorem luctam sustinet adolescens quam senex, ergo plus meretur.

Propter hoc dicimus quod licet in hoc plus mereatur adolescens quam senex, tamen in alio senex plus meretur quam adolescens. Cum enim parem habeant charitatem, impossibile est quod charitas in eo sit otiosa. Auctoritas vero illa : Ubi maior lucta ibi maior corona, non universaliter intelligenda.

 

 Item, iste virgo et hic coniugatus parem habent charitatem : huic virgini debetur fructus centesimus. Ergo et huic coniugato, vel in pari charitate est dispar meritum.

Ideo sciendum est quod cum dicitur, coniugatis debetur fructus tricesimus, continentibus sexagesimus et virginibus centesimus, non ostenditur differentia quantitatis praemii secundum differentiam quantitatis meritorum a quibus fiunt denominationes praemiorum, cum capiens fructum centesimum interdum minoris sit meriti capiente fructum tricesimum : sed ab his numeris fiunt denominationes propter significationes eorum ubi alibi determinatur, non propter differentiam quantitatis ; vel forte ut ostendatur quod quantum se superant illi numeri in quantitate, tantum et isti status in dignitate. Nam quantum centenarius sexagesimum superat quantitate, tantum et status virginalis statum continentiae in dignitate. Et tamen aliquis de statu virginum minoris est meriti aliquo de statu continentium.

Item, iste praelatus et iste subditus parem habent charitatem, ergo pari praemio sunt digni. Sed contra sic : Huic praelato debetur et aurea et aureola, huic subdito tantum aurea ; ergo maius praemium debetur huic praelato quam huic subdito.

 

 Item, hic sunt duo parem habentes charitatem unus martyr et alter confessor, isti parem habent charitatem, et parem voluntatem martyrii, et nullum opus meritorium est nisi ex charitate. Ergo isti pari praemio sunt digni propter parem voluntatem martyrii, ergo martyrium non est opus privilegiatum.

Item, sunt duo quorum unus minorem charitatem habens vitam finivit martyrio, sed augmentum meriti quod percipit ex martyrio ex aequo respondet augmento charitatis quod ille percipit ex charitate ; isti duo pari praemio sunt digni, ergo pariter diliguntur ; ergo pariter diligunt Deum ; ergo parem habent charitatem. Vel ita : Unus istorum magis diligit, ergo magis diligitur, ergo maiori praemio dignus, ergo maiori remuneratur, aut cum eo iniuste agitur.

Item, esto quod augmentum meriti quod alter percipit ex opere privilegiato excedat augmentum quod alter percipit ex maiori charitate, ille qui maiorem habet charitatem minoris est meriti, ergo qui minus diligit Deum magis diligitur a Deo.

Item, iste martyr maius meretur praemium quam ille, et parem habet cum illo charitatem ; ergo aliunde meretur quam ex charitate : quod falsum est, quia nec ipsum martyrium meritorium est nisi ex charitate.

Item, quod martyrium nil adiiciat merito in pari charitate videtur ex eo quod Dominus dicit in Evangelio duobus filiis Zebedaei : Calicem meum bibetis, ubi videtur eos parificare in martyrio quantum ad voluntatem, quia parem habuerunt voluntatem martyrii, et tamen tantum unus eorum materialiter martyrium sustinuit.

Item, non est impar meritum patientiae Petro qui passus est, et Ioanni qui passus non est.

Item, sicut Stephanus in martyrio vidit Christum, ita Martinus adhuc catechumenus vidit chlamide, quam dederat pauperi, indutum.

 

 Ideo volunt quidam in hoc saeculo privilegiatos martyres quod non transeunt per purgatorium.

Alii dicunt quod non ratione meriti plus redditur martyri vel praedicatori, sed ratione dignitatis, vel misericordiae Dei ; in aliis operibus par charitas par praemium recipit, et si ab uno addantur opera, multiplicantur merita numero non vi merendi, ut in Christo.

Alii dicunt quod si duo pares sint in charitate, et alter sit martyr, non est dicendum quod pariter diligant ; imo magis diligit qui martyr est, licet non affectu, saltem effectu, et ideo maius habet praemium. Sed istud nil est, quia non est dilectio nisi ex affectu, nec Deus effectum, sed affectum attendit, non quid, sed ex quanto, non actum, sed animum.

Alii verius dicunt quod pariter merentur martyr et confessor in pari charitate, et par praemium redditur, sed praeter praemium quod redditur martyrii, redditur ei quiddam quod est quasi antecessus et supra meritum ex eo quod est martyr vel praedicator, vel aureola et iocunditas quaedam, ex eo quod eius praedicatione multi conversi sunt ad fidem, si sit praedicator, vel exemplo ipsius multi firmati sunt in fide, si sit martyr, et illa iocunditas non est de praemio. Ut si duo pariter diligant me, et unus morti pro me se exponat, pari praemio eos remunero ; uni tamen propter egregium factum ultra meritum aliquid do, non quia magis diligat me quam alius, nec magis meruerit, cum eamdem voluntatem facti habuerunt, sed propter dignitatem facti ab isto impensi. Sicut si iste habeat lumen solis tantum quantum ille, et praeter hoc habeat lumen candelae, non ideo maius habet lumen. Similiter aureola addita aureae non facit praemium maius quia aurea proprie est in Dei visione, quam iste habet tantam quantam ille, et aureola est in iocunditate conversionis fratrum, quae non est de praemio, sed supra praemium.

 

 Item, esto quod duorum parium in charitate alter suscipiat eucharistiam, altero non suscipiente ; susceptio eucharistiae auget praemium in isto ; ergo iste maius praemium meretur quam ille, et habent parem charitatem, ergo in pari charitate est dispar meritum.

Si intransitive intelligatur susceptio eucharistiae, id est eucharistia suscepta, verum est, quia ipsa auget praemium, quia est opus Dei, et non hominis, et hoc non est de merito hominis, sed de virtute sacramenti. Si transitive susceptio eucharistiae intelligatur, id est actio eius qui suscepit eucharistiam, non est verum : licet enim hac actione mereatur, non ideo maius praemium quam ante ; per plura ergo meretur, sed non ideo magis. Impossibile tamen videtur quod alter parium in charitate suscipiat eucharistiam, altero non suscipiente.

Quod ita ostenditur : Charitas habita meretur augeri, ergo pariter habita pariter meretur augeri. Ab his pariter habetur, ergo in eis pariter augetur, quia sacramentum eucharistiae institutum est propter augmentum virtutum et quotidianae infirmitatis remedium ; ergo impossibile est ab aliquo digne suscipi eucharistiam, quin in eo augeatur charitas : sed hi duo de merito charitatis recipiunt per augmentum, et praeter par augmentum quod ille recipit, percipit ille augmentum de virtute sacramenti ; ergo magis augetur charitas in suscipiente, quam in non suscipiente ; et ita probatur quod impossibile est duorum parium in charitate alterum suscipere eucharistiam quin in eo magis augeatur charitas, imo videtur quod in suscipiente magis augeatur de merito. Meretur enim susceptionem ex qua percipit augmentum de virtute sacramenti, et ita meretur augmentum quod percipit de virtute sacramenti ; et ita duo augmenta. Sed istud non valet, non enim si meretur antecedens, meretur consequens ; sicut iste meretur intercessionem pauperis ex qua est primae gratiae infusio, non tamen meretur primam infusionem.

 

 Dici igitur potest quod par augmentum charitatis ex pari charitate merentur isti, et pariter augetur de meritis ; sed quod in altero magis de virtute sacramenti est de gratia, non de meritis, ut si duobus in vinea pariter laborantibus reddatur par praemium, et alteri plus ex gratia. Sed secundum hoc contingit duos pariter vita dignos decedere, et alterum maiorem coronam percipere. Sed hoc credimus Deum posse facere ex gratia, sed nunquam contingere.

Dicatur ergo quod non quia alter parium in charitate suscipit eucharistiam, altero non suscipiente, ideo tollitur paritas charitatis, quia non suscipienti, praeter augmentum quod suscipit de merito charitatis, de gratia praestat Deus augmentum aequipollens augmento quod alter suscipit de sacramento.

 

 Item, iste moratus est in charitate, iste per biduum, et habent parem charitatem, isti pari praemio sunt digni propter opera quae faciunt in pari charitate, ergo opera aut facta ab isto superflua sunt si non propter hoc maiori praemio est dignus.

Ad hoc dicendum quod diuturnitas nil adiicit merito, nec auget praemium in pari charitate. Augetur quidem numerus meritorum, sed non ius merendi, sicut in Christo. Ad quid ergo valent opera praemissa ? quia dum ea fecit, non fecit mala, et si tunc decederet salvaretur.

Item, iste diutius perseveravit in charitate quam ille, ergo magis meruit quam ille. Fallacia. Prius fuit latro in paradiso, quam beata Virgo, ergo maius obtinuit praemium.