Caput XXIII — Livre III — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre III

Caput XXIII

CAPUT XXIII

De charitate.

Primo de modo et ordine charitatis, ubi plura tractantur dubitabilia.

 

De charitate subsequenter agendum est.

Primo ergo tractandum est de modo et ordine charitatis ;

secundo de paritate et imparitate,

tertio de perfectione et imperfectione,

quarto utrum charitas semel habita amittatur.

Haec autem omnia lucidiora erunt dicto quid sit Christus

 

Charitas ergo est dilectio Dei propter ipsum et proximi propter Deum. Modus autem charitatis ex hoc praecepto manifeste perpenditur : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Diligendus est enim Deus ex toto corde, id est toto intellectu ; ex tota anima, id est tota voluntate ; ex tota mente, id est tota memoria. Sed patet cuicunque quod hoc praeceptum non potest adimpleri in via. Non enim potest homo omnes motus ad Deum dirigere. Sunt enim multi ex carnis concupiscentia, multi potius ad malum quam ad bonum finem tendentes. Sed poterit hoc praeceptum impleri in patria ; ibi enim erit perfectio.

Ideo dicendum quod hoc mandatum datum est a Deo non secundum perfectionem patriae. Sic enim non posset impleri in via, sed secundum perfectionem viae, ut scilicet impleatur prout potest impleri in via, et est ita exponendum et intelligendum secundum perfectionem viae : Diliges Dominum Deum tuum, etc., id est motum charitatis praepones omni alii motui. Cum enim multi surgant motus in animo, motus charitatis omnibus est praeponendus, et ita hoc praeceptum in via potest observari.

Vel ita : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, id est non ficto.

Vel sic : Diliges Deum tuum, etc., id est, in praesenti nil contra Deum : in futuro nil praeter Deum.

Secundum autem perfectionem patriae aliter exponendum est sic : Diliges Dominum Deum tuum ex, etc., id est intellectu, sine errore ; tota anima, id est voluntate, sine contrarietate, tota mente, id est memoria, sine labore.

Item aliter : Diliges Dominum Deum tuum, etc., id est, omnes motus tui erunt spirituales in patria. Scilicet cum hic tam carnales quam spirituales habeantur.

Item sic : Diliges Dominum Deum tuum, etc., id est omnes motus animi tui erunt de Deo ad Deum, quod non est in via. Quidam enim nostrorum motuum sunt de Deo, sed non ad Deum, ut si blasphemamus. Quidam ad Deum et non de Deo, ut quando compatimur proximo. Quidam nec ad Deum, nec de Deo, ut quando movemur ad adulterium. Quidam et de Deo et ad Deum, ut quando ipsum perfecte diligimus, et hic erit in patria. Ibi enim omnes motus nostri erunt de Deo et ad Deum.

 

Modus autem dilectionis proximi, hic est : Proximum debemus diligere ut nos, quia nos propter Deum et ipsum propter Deum debemus diligere, et bonum quod est in ipso et bonum quod est in nobis. Cum autem proximus ad minus quadrupliciter dicatur (dicitur enim proximus affinitate primae nativitatis, Adae scilicet et Evae ; et spe conversionis ut Iudaeus vel paganus : vel propinquitate cognationis ut cognatus, et gratia beneficii exhibitionis, ut ille qui mihi multa contulit beneficia) : Hic proximus dicitur omnis homo, quia nullus homo est cui non sit impendenda misericordia, et non solum hominem hic comprehendimus per proximum, sed etiam angelum, quia iuste proximus noster dicitur, et nos custodit et nobis ministrat. Comprehendimus etiam hic Christum secundum quod homo, quia, secundum quod est homo, magis est a nobis diligendus quam nos ipsi, id est ad maius et forte maiori affectu.

Utrum autem magis sit diligendus Deus, quam Deus et proximus simul, dubium est, vel tantum, vel minus : et videtur quidem incongrue dictum, quia non est diligendus proximus, nisi propter Deum.

 

Ordo autem hic est. Primo diligendus est Deus qui supra nos est ; secundo nos debemus diligere ; tertio quod iuxta nos est, id est proximum ; quarto quod sub nobis est, id est carnem nostram, et Deum maiori affectu quam nos ; et maiori nos quam proximum ; et maiori proximum quam carnem. Si quis autem carnem suam cruciet, non ideo carnem suam odio habet, sed eius lasciviam et superbiam.

 

Sciendum est etiam quod quandoque diligere Deum, et diligere proximum dicuntur duo praecepta, quandoque unum. Duo propter diversum modum diligendi, quia Deum propter se, proximum propter Deum diligere debemus et magis Deum quam proximum : unum dicitur propter identitatem charitatis qua et Deum et proximum diligimus.

 

Solet autem quaeri utrum magis debeamus diligere unum proximum quam alium ?

Ad quod quidam dicuntur quod non maiori affectu, sed maiori effectu debemus unum diligere quam alium, ut proximis cognatione magis tenemur providere. Quod autem pari affectu, id est dilectione sint omnes homines diligendi probant sic : Nullus diligendus est nisi propter Deum, nec in homine aliquid diligendum est nisi propter Deum. Ergo omnes homines pari affectu sunt diligendi.

Idem ostendunt auctoritate Augustini qui dicit : Omnibus pari dilectione optanda est vita, licet non omnibus possint exhiberi dilectionis officia.

Sed eis videtur Ambrosius obviare ordinem charitatis exponens : Primo diligendus est Deus, postea nos, postea parentes, deinde filii ; deinde domestici, qui, si sint boni malis filiis sunt praeferendi, demum inimicus, quoniam non praeciperis diligere tota virtute ut Deum, nec sicut te, et proximum, sed sufficiat inimicum diligere, et odio non habere. Ecce aperte dicit hic Ambrosius, quod maiori affectu diligere quosdam debemus quam alios.

Ideo dicunt quidam, quod nec omnes pari affectu, nec omnes pari effectu diligendi sunt, sed quidam maiori, quidam minori affectu et effectu diligendi sunt. Auctoritatem Augustini sic solvunt : Omnibus pari dilectione optanda est, etc., id est par praemium, par corona omnibus optanda est ; et ita referunt paritatem non ad affectum, vel effectum, sed ad praemium. Tantam enim coronam debemus optare isti quantam illi, et econtrario.

 

Quaeritur autem verumne sit illud quod positum est in auctoritate Ambrosii, quod scilicet boni domestici praeponendi sint malis filiis ?

Videtur enim quod magis sint diligendi, quia nemo debet aliquem diligere nisi propter Deum, nec [f. aut] bonum quod in eo est ; sed multa bona sunt in isto domestico, et pauca in huius filio. Ergo iste magis debet diligere istum domesticum quam suum filium.

Item habet auctoritas : Sanctiores sunt copulae mentium quam corporum, sed iste coniunctus est huic domestico copula mentis, et nulla coniunctus est filio suo ; et praeterea multa gratuita diligenda sunt in hoc domestico, et nulla in suo filio. Ergo magis debet diligere istum domesticum, quam eius filium.

Magister meus in hac parte spiritualiter sentiens, quod et ipse facit et alios non tantum docere, sed et facere docuit, asserens, quod interiori dilectione magis diligendi sunt domestici boni quam filii mali. Nam maiori affectu debeo illos diligere quam istos, et maius praemium optare propter sanctitatem religionis. Exteriori tamen dilectione magis teneor providere meis filiis et caeteris consanguineis meis, etiamsi pessimi sint, quam domesticis bonis, si et isti et illi indigeant, nec tamen consanguineis debeo ad superfluitatem temporalia ministrare, sed tantum ut sufficiat necessariis corporis, ne si nimiam eis abundantiam ministravero ex qua deteriores fiant, videar eos in errore fovere, et ita sim auctor malitiae eorum. Bonis autem omnia mea exponere debeo.

Aliis videtur quod et quantum ad effectum, et quantum ad affectum, malum filium meum plus teneor diligere quam extraneum, licet ille optimus sit. Si quis dicat quod plus teneor diligere propter multa bona quae in eo sunt, quam meum filium in quo nulla sunt bona, eadem ratione magis teneor diligere illum quam me.

 

 Quaeritur autem quomodo intelligendum sit quod postea positum est in auctoritate, hoc scilicet : Inimicos sufficiat diligere et odio non habere. Superius enim dictum est quod debes diligere proximum sicut teipsum ; sed omnis homo proximus est, ergo omnem hominem debeo diligere sicut me. Ergo et inimicum sicut me.

Ad hoc dicendum quod inimicum debes diligere sicut te, ut sicut notet similitudinem non quantitatem. Ut enim notaret Ambrosius quod non tantum diligendus esset inimicus quantum proximus, ultimo posuit inimicorum dilectionem.

 

 Item quaeritur utrum aliquis possit magis diligere quod minus diligendum est, vel minus diligere quod magis diligendum est ex charitate : quod videtur posse probari sic : Iste diligit patrem quantumcunque debet ; diligit etiam illum extraneum quantumcunque debet, et etiam plus quam teneatur illum diligere, quia intantum diligit eum, quod amor quem habet erga illum transcendit amorem istius erga patrem ; et hoc facit ex charitate : ergo diligit magis ex charitate quod minus diligendum est. Certum est enim quod plus diligendus est pater bonus quam extraneus.

At dicet aliquis hoc esse impossibile quod positum est : quod tamen potest probari sic : Posito quod iste ex charitate neminem diligat quantum patrem, iste alio motu charitatis movetur ad diligendum patrem, alio ad diligendum istum extraneum, et iste est minor illo. Nunquid non potest crescere ille minor motus quo movemur ad diligendum extraneum, ut parificetur illi motui quo movetur ad diligendum patrem, vel etiam ut excedat eum : quod si est, iam constat quod ipse ex charitate plus diligit extraneum quam patrem etiam bonum. Si vero dicatur minor motus non posse crescere sine superiori, difficile est assignare rationem quare. Econtrario iste magis diligit quod minus diligendum est. Ergo inordinatam habet charitatem.

Item, ordo charitatis est ut primo loco diligatur amicus et post inimicus. Ergo nemo potest aequaliter diligere amicum et inimicum, observato ordine charitatis.

 

 Ideo dicunt quidam quod, cum sint quatuor motus charitatis, primus in Deum, secundus in meipsum, tertius in amicum, quartus in inimicum, quintus etiam potest assignari in propriam carnem ; et etiam inter amicos distinctio multiplex potest adhiberi, et non potest motus dilectionis erga inimicum, qui est inferior, crescere, quin crescat quilibet superior motus et ille qui est in amicum, et ille qui est in me, et ille qui est in Deum. Si enim posset crescere iste, illis non crescentibus, in tantum posset iste crescere ut adaequaretur secundo, et ita tantum diligeretur inimicus quantum amicus ; imo ut excederet secundum et adaequaretur tertio, ut tantum diligerem inimicum quantum me, imo ut etiam quarto, ut tantum diligerem inimicum quantum Deum. Quod constat esse falsum, quia sic periret ordo charitatis.

Aliis tamen videtur quod possit iste plus diligere inimicum quam amicum ex charitate, et etiam plus quam patrem, et ideo non peccat, sed supererogat in dilectione inimici. Sicut paupercula mulier plus diligit Deum quam episcopus ; non tamen episcopus peccat quia diligit quantum sufficit, sed mulier supererogat cui sufficeret multo minor dilectio. Nemo tamen potest magis diligere proximum quam Deum, et non peccare, quia motus dilectionis Dei omnes alios excedit et illi nullus est comparabilis.

 

 Item, potest quaeri an motus dilectionis quem habet, perfectus erga proximum possit esse tantus quantus est motus dilectionis quem habet imperfectus erga Deum.

Quod videtur. Multi sunt imperfecti qui non traderent animam pro Christo, imo potius fugerent, si ventum esset ad discrimen. Econtrario multi sunt perfecti qui tantum diligunt proximum quod pro eo traderent animam. Ergo intensior videtur motus istius erga proximum quam illius erga Deum. Econtrario non videtur hoc posse stare, quia quicunque Deum diligit sive perfectus, sive imperfectus, plus diligit eum quam se, et nemo adeo perfectus est qui plus diligat proximum quam se. Ergo magis diligit quilibet imperfectus Deum quam aliquis perfectus proximum.

 

 Item, potest quaeri, an motus naturalis quo aliquis diligit amicum suum naturaliter possit aequari illi motui quo aliquis diligit proximum ex charitate. Et forte potest ei aequari in quantitate, si non in dignitate.

Quaeritur etiam cum iste moveatur ad diligendum amicum propter beneficia sibi collata, et propter Deum, utrum moveat uno motu, an diversis motibus, et utrum moveatur aliquis ex hoc quod diligit creaturam naturali dilectione quia nobis placet, quod creatura Dei est ; et etiam propter Deum hoc facimus, quia creaturam Dei eam scimus esse ; sic enim diligimus creaturam quae est diabolus. Quae omnia quia nondum sunt trita adhuc sub iudicio relinquimus. Illud potius quaerendum an virtutes diligamus charitate. Quod si est, ergo ad id ad quod nos : quod verum est, non tamen ut ipse fruatur Deo, sed ut per eas illi qui habent eas.

 

 Item, dicit Augustinus : Non est tantae multitudinis inimicos diligere, quantum credimus exaudiri Dominica Oratione dicendo : Dimitte nobis debita nostra. Ergo plures exaudiuntur Dominica Oratione quam diligant inimicos. Ergo aliquis exauditur Dominica Oratione qui non diligit inimicos, ergo qui non diligit proximum. Ergo aliquis exauditur Dominica Oratione qui non adimplet hoc praeceptum ; Diliges proximum tuum sicut teipsum.

Ad quod dicimus quod cum dicimus, Multi exaudiuntur Dominica Oratione qui non diligunt inimicos, verum est exteriori effectu et beneficio, quia non quicunque exauditur Dominica Oratione diligit proximum exteriori effectu, sed necesse est ut eum diligat interiori affectu.

 

Item, quaeritur utrum omnis homo teneatur diligere Deum quantum potest. Si dicas quod nullus, ergo, cum omnis homo teneatur diligere Deum, omnis tenetur diligere eum ad mensuram ; ergo, si aliquis eum magis vel minus diligat quam exigat certa meta, transgressor est.

Si vero dicas quod aliquis homo tenetur Deum diligere quantumcunque potest, eadem ratione quilibet. Ergo quilibet homo tenetur Deum diligere quantumcunque ipse potest ; sed nullus diligit quantumcunque ipse potest, ergo omnis homo transgressor est.

Ad quod dicimus quod nullus homo tenetur Deum diligere quantumcunque ipse potest eum diligere, quia eius dilectio in infinitum potest crescere. Quod ergo dicit : Omnis homo tenetur Deum diligere, et nullus quantumcunque potest, ergo ad mensuram. Fallacia. Omnis homo vult scire, et nullus vult tantum scire quin possit magis scire, ergo aliquis vult scire ad mensuram.

Item, omnis homo tenetur diligere perfecte, vel imperfecte. Nullus tenetur diligere imperfecte, ergo omnis tenetur diligere perfecte. Fallacia. Uterque istorum scit hoc vel illud esse verum, astra esse paria, astra esse imparia ; neuter scit hoc esse verum astra esse paria, ergo uterque scit illud esse verum, astra esse imparia.

 

Quaeritur etiam utrum aliquis magis mereatur motu quo diligit amicum, quam motu quo diligit inimicum, vel econtrario. Sed haec quaestio perplexa est. Si enim fiat comparatio inter motum quo iste diligit amicum tantum et quo ipse diligit et amicum et inimicum, non est comparatio. Nam ille quo ipse diligit amicum tantum non est bonus. Nemo enim tantum amicum debet diligere.

Sed ita proponatur quaestio : utrum aliquis magis mereatur diligendo amicum quam inimicum, vel econtrario. Ubi maior est lucta, ibi maior est corona ; sed maior est lucta in dilectione inimici quam amici, ergo maior corona. Ergo magis meretur in dilectione inimici quam amici : quod probatur falsum esse. Nam iste maiori charitate diligit amicum quam inimicum, et intensiori motu, ergo magis meretur diligendo amicum quam inimicum.

Ad quod dicimus quod ubi magis intenditur charitas ibi maius est meritum.

Vel probabiliter dici potest, quod omnis homo magis meretur diligendo amicum quam inimicum, quia nullus potest diligere inimicum intensiori motu quam amicum. Quod autem dicitur : Ubi est maior lucta, maior est corona, non est dictum universaliter.

 

 Item, iste tenetur diligere omnem proximum, et similiter quilibet homo ; ergo omnis homo tenetur diligere omnem hominem, ergo notum et ignotum : ergo iste tenetur diligere hominem quem nunquam vidit, nunquam cognovit.

Ad quod dicendum quia vere tenetur diligere dilectione generali omnem hominem notum et ignotum : est enim generalis dilectio et specialis, sicut est generalis confessio et specialis.

Item, iste diligit Deum toto corde et proximum toto corde, ergo magis hunc quam illum. Fallacia. Et Petrus, et Linus habet summum bonum, ergo Petrus non habet maius quam Linus. Vel, iste pugnat adversus illum, et pugnabit totis viribus, ergo non fortius quam nunc : quod est falsum, quia tum erit fortior.

 

 Quaeritur iterum utrum aliquis magis debeat diligere animam proximi quam carnem Christi : quod volunt ita probare, quia, ut dicit Augustinus : Nil maius est quam frui visione Dei. Sed iste diligit animam proximi ut fruatur visione Dei, ergo magis debet diligere animam proximi quam carnem Christi ; sed in contrarium, caro Christi vivificatrix est animarum, et nullus potest habere salutem nisi per carnem Christi ; ergo magis diligenda est caro Christi. Praeterea ipsa unita est verbo Dei, quo munere nil maius est, ergo ipsa magis diligenda est quam anima proximi. Propterea tradunt quidam plus esse diligendam carnem Christi quam animam proximi, et maiori affectu et ad maius.

 

 Quaeritur iterum utrum aliquis magis debeat carnem suam quam animam proximi diligere. Quod videtur sic, quia animam suam magis tenetur diligere quam animam proximi, ut fruatur scilicet visione Dei : sed animam suam non potest diligere, quin diligat carnem ut glorificetur. Non enim potest anima frui vita aeterna, quin habitura sit corpus glorificatum : ergo magis tenetur diligere carnem suam quam animam proximi.

Sed videtur contrarium quia debet diligere animam proximi ut fruatur visione Dei, et caro sua non potest frui visione Dei : ergo magis debet diligere animam proximi sui quam carnem suam.

Ad quod dicimus quod magis debet diligere animam proximi sui, id est ad maius, quia ad fruitionem visionis Dei ; vel magis animam proximi quam carnem propriam, quia, si ventum fuerit ad discrimen, quod vel animam proximi necesse sit periclitari in fide vel carnem propriam in afflictione, potius debeo carnem meam morti exponere quam ipse labatur in fide. Nam salutem animae ipsius debeo praeponere saluti corporis temporali. Hoc tamen non nisi de perfectis est verum. Sciendum quod in alio sensu vere dicitur quod magis debeo diligere carnem propriam quam animam proximi, id est maiori affectu. Nam magis debeo optare glorificationem carnis meae, quam beatitudinem animae proximi, et ad hoc magis debeo laborare.

 

 Item : Infra Deum nil maius est mente humana, ergo praeter Deum nil magis diligendum est mente humana : ergo caro Christi non est magis diligenda quam mens humana : quod non est verum.

Ideo sic est exponenda illa auctoritas : Infra Deum, etc., id est nullus usus alicuius creaturae, maior est vel melior, quam usus humanae mentis ; eius enim usus est Deum contemplari ; et cogitationes ad ipsum dirigere.

Vel sic est exponenda : Infra Deum, etc., id est mente Christi quae humana est nil maius est infra Deum.

 

 Item, voluntas Dei non potest esse meritum isti ad vitam aeternam : sed eius voluntas potest esse ei meritum ad vitam aeternam, ergo iste magis debet diligere voluntatem suam quam voluntatem Dei. Fallacia. Anima istius non potest esse meritum vitae aeternae isti, sed opera eius possunt ei esse meritum ad vitam aeternam, ergo iste magis debet diligere opera sua quam animam suam.

 

 Item, quod magis bonum est, magis est glorificandum quam illud quod minus est bonum ; sed potentia Dei, quae est ipse Deus, maius bonum est quam crux Christi. Ergo magis est glorificanda potentia Dei quam crux Christi ; ergo Apostolus inordinatam habuit charitatem dicens : Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi.

Ad quod dicendum quod magis est glorificanda potentia Dei quam crux Christi. Sed hoc dixit Apostolus tempore illo quo crux Christi maximum erat scandalum Iudaeis, et stultitia et derisio gentibus, ut magis crucem exaltaret, et magis eos argueret.

Vel sic expone : Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri, id est nisi in operibus quae ipse pro nobis fecit patiendo in cruce ; quod totum fuit ex misericordia et bonitate, quae est eadem cum potentia.

 

 Item, diligendus est Deus quia est Deus, et diligendus est, quia homo, ergo magis diligendus est quia est Deus et homo, quam quia Deus.

Item, habes in Canticis super illum locum : Qualis est dilectus tuus ex dilecto, Filius a Patre. Ex qua parte magis debet diligi quam timeri.

Item, Miserationes Dei sunt super omnia opera eius, ergo ipse magis est misericors quam iustus : sed propter misericordiam est diligendus, propter iustitiam est timendus ; ergo est magis diligendus quam timendus. Sed in contrarium sic. Haec nomina dicta de Deo essentiam significant, et illa non comparatur quia non intenditur aut remittitur, ergo non dicuntur de ea magis vel minus.

Item, quia est Deus est diligendus, quia est Deus est timendus, ergo non est magis diligendus quam timendus.

Item, quia est misericors est diligendus, quia est iustus est timendus, non magis misericors quam iustus, ergo non est magis diligendus quam timendus.

Vel ita : Aeque iustus est et misericors ; ergo aeque diligendus et timendus

Sciendum ergo est quod ista nomina dicta de Deo essentiam divinam praedicant, et quosdam effectus in creaturis notant, sicut dictum est de his nominibus Iustus, misericors. Cum enim dicitur Deus est diligendus probatur dignitas qua est dignus Deus diligi quae est divina essentia : praeterea subinnuuntur quidam effectus in creaturis quod tenentur eum diligere. Similiter cum dicitur Deus est timendus, ponitur eadem dignitas et subinnuitur alius effectus. Ergo si secundum principalem significationem eis adiiciatur magis aut minus, incongrua est locutio, Deus est magis diligendus quam timendus.

Si vero ad effectus creaturarum referatur comparatio, verum est quod pro quibusdam magis tenemur diligere, pro aliis magis timere, sicut dictum est de misericordia et iustitia. Cum vero addito ablativo dicitur, Deus est magis diligendus a nobis quam timendus, non ponitur ibi aliquid de Deo, sicut nec cum dico, Deus est Creator. Sed hic est sensus, id est dignum est ut nos Deum diligamus. Nec est mirum si de Deo fiat sermo, et per subinnuationem non Deo, sed creaturae aliquid attribuatur ; sicut cum dicitur Deus est creator, id est Deo volente res de non esse prodierunt ad esse.

 

 Si vero quaeratur, utrum a nobis sit magis diligendus quam timendus ? Dicimus quia ita est. Motus enim dilectionis in nobis erga Deum omnes alios motus superare debet, et pro quibusdam magis est diligendus a nobis quam pro aliis, quia pro operibus recreationis magis quam pro operibus creationis, sic forte magis tenemur eum diligere, quia pro nobis passus, quam quia Deus : sed non tenemur magis diligere, imo tenemur magis diligere quia Deus, quam quia passus. Nam iste motus omnes excedere debet, et ita patet quia magis tenemur eum diligere quia Deus et homo, quam quia Deus ; sed non magis diligere.

Si ergo quaeritur an magis sit diligendus quia Deus et homo, quam quia Deus, si essentia divina praedicetur, incongrue dicitur. Si ad effectus referas, verum est, quia magis tenemur diligere quia est Mediator, quam quia Creator, sed non tenemur magis diligere. Fallacia. Deus est magnus quia est Deus, et est magnus quia est homo, ergo est maior quia est Deus et homo, quam quia Deus. Aliorum solutiones ex praedictis patent.

Item, cum Deus diligendus sit quia creavit mundum, et longe incomparabiliter maius fuit generare Filium, longe amplius diligendus est quia genuit Filium, ut videtur, et exhibenda ei videtur latria quia Pater et eadem quia Deus ; et multa alia inquiri possunt, quae quia inusitata sunt, sub silentio sunt transeunda.

Istud tamen non est praetermittendum quin motus erga Deum superet etiam illum qui est erga ipsum hominem. Nam quidquid boni nobis exhibuit in humanitate, totum fecit ex deitatis bonitate, et omnes alii motus ad motum deitatis referuntur, ex qua est omne bonum.

 

 Sicut ad ordinem dilectionis pertinet inquirere quid primo loco, et quid secundo loco sit diligendum, ita ad eumdem ordinem pertinere videtur inquirere ex quo magis vel ex quo minus teneamur diligere. Unde et post illam quaestionem haec tractanda est. Et cum sint tria genera bonorum, teste Augustino, maxima, et media, et minima, quaeritur an pro omnibus diligendus sit Deus : quod videtur, quia ut dictum est supra, pro temporalibus, quae minima sunt, serviendum est Deo, ergo pro temporalibus est diligendus.

Item, angeli antequam collata essent eis gratuita, tenebantur Deum diligere, et ipsi non habebant nisi naturalia, ergo pro naturalibus tenebantur Deum diligere naturali dilectione. Quod inde etiam cognoscitur quod secundum differentiam perspicacitatis naturalium data sunt eis gratuita.

Item, in Evangelio habetur de homine peregre proficiscente, quod tradidit servis suis bona sua, et unicuique secundum propriam virtutem, scilicet naturalia ; et ita secundum differentiam naturalium magis tenebatur quisque diligere vel minus. Sed contra sic : Iste pro naturalibus tenetur diligere Deum, et non nisi propter Deum, ergo pro naturalibus tenetur diligere Deum ad fruendum illo ; quod etiam videtur ex illa auctoritate : Homo factus est ut Deum cognosceret, cognitum diligeret, dilecto frueretur.

Item, quilibet pro naturalibus Deum diligere tenetur ; ergo quanto meliora habet naturalia, tanto magis tenetur Deum diligere ; ergo si quis habet meliora naturalia alio, habens parem charitatem, magis peccat si in aliquo genere peccati peccat, quam ille si in eodem ; et ita magis peccat pulchrior quam minus pulcher, dives quam pauper ; habens acutum ingenium, quam qui hebes. Quod improbatur, quia cum aliquis pauper est, vel hebetis ingenii, vel aliquid tale patitur, illa poena est illi a Deo inflicta tanquam medicina, vel ad correctionem, si sit peccator, vel ad conservationem virtutum si sit bonus, ut Paulo datus est stimulus Satanae ; vel ad maiorem coronam ut Iob. Ergo, nisi unum istorum efficiat in illo, vertit homo medicinam sibi datam ad bonum in malum, et ita ex maiori contemptu peccat, quam ille cui non est apposita medicina, id est dives vel quilibet alius, secundum illud : Curavimus Babylonem et non est sanata. Et illud : Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis, et ita videtur magis peccare pauper quam dives ; hebes, quam ingeniosus.

 

 Propterea distinguunt quidam inter fundamentum dilectionis, et augmentum. Fundamentum expressum est ubi dicitur : Diliges Dominum Deum tuum, etc. Augmentum notatur ibi : Cui plus committitur plus ab eo exigitur. Ergo quantum ad fundamentum dilectionis omnes aeque tenentur diligere, sed quantum ad augmentum minime.

Alii dicunt quod magis tenetur unus diligere quam alius ; sed sicut est cultus duliae et cultus latriae, ita est dilectio duliae et dilectio latriae. Dilectione latriae omnes aeque tenentur Deum diligere ; sed dilectione duliae quidam magis tenetur ; et secundum hoc qui meliora habet naturalia magis tenetur diligere dilectione duliae. Qui ita solvunt non solvunt, sed dicunt.

Ideo pro regula habendum est, quod qui magis contemnit magis peccat. Sed iterum quaeritur quis magis contemnit, qui dives, an qui pauper ; nam utrinque inducta est ratio : et verius videtur quod qui dives, sicut paupertas medicina est per quam homo debet removeri a peccato, ita et divitiae, unde si duo, scilicet dives et pauper in eodem genere peccant habentes prius parem charitatem, plus peccat dives quia suavior est medicina divitiae, quam paupertas. Sicut si isti convaleant de eodem morbo, unus propter mordax epithema, alter propter suavem medicinam, plus obnoxius est suo medico iste qui suaviter convaluit, quam qui per asperam medicinam, quia paupertas, licet occasio sit maioris meriti ei cui apponitur medicina, ut dictum est, tamen licet nullum eorum sufficiat, quae dicta sunt, non est causa maioris transgressionis.

Sicut vides a simili per contrarium : peccat iste infidelis si non diligat filios, non tamen meretur si diligat, sicut iste qui non est mihi obnoxius, sed gratis servit, magis meretur de me mihi serviendo, quam ille obnoxius ; non tamen magis transgreditur, vel magis offendit si non serviat, sicut iste laicus qui multum supererogat diligendo Deum magis meretur, quam iste praelatus qui non tantum diligit, non tamen magis transgreditur si peccat.

 

 Sed et istud suam habet dubitationem quae ad hoc pertinere videtur. Esto enim quod iste laicus diligat plus quam ille praelatus, et tamen ille praelatus diligit prout tenetur, sed iste supererogat. Illud augmentum charitatis, quo iste laicus superat illum praelatum in charitate, maius est et excellentius omnibus donis quae collata sunt illi episcopo, quia nil comparabile est charitate. Ergo maiori dono praeditus est iste quam ille ; ergo plus exigitur ab isto, ergo iste magis tenetur diligere.

Item, auctoritas : Debitum charitatis quanto amplius solvitur tanto amplius debetur. Iste magis solvit, ergo magis debet diligere quam ille.

Item, iste magis diligit quam ille, ergo magis diligitur, ergo magis tenetur diligere.

Item, maius donum Spiritus sancti a se repelleret si peccaret, quam ille quia maius habet, ergo maiorem iniuriam faceret Spiritui sancto, ergo magis peccaret iste in aliquo genere peccati, quam ille in eodem, si peccaret.

Item, Debitum charitatis quanto amplius solvitur, tanto amplius debetur. Ergo qui magis diligit magis tenetur diligere ; ergo quanto magis diligit tanto minus solvitur a debito charitatis ; ergo quanto minus diligit, tanto magis solvitur, et ita quanto minus diligit, tanto minus tenetur ; ergo si non diligit non tenetur diligere. Quod falsum est, quia sunt multa alia pro quibus tenetur homo diligere quam pro dilectione, scilicet media et minima bona. Si enim non teneretur homo diligere, si non diligeret, nontransgrederetur quia non diligeret.

 

 Econtrario vero sic obicitur : Iste praelatus tenetur diligere perfecte, sufficit huic privato si diligat imperfecte, ergo non tantum non magis tenetur diligere iste quam ille, sed ille tenetur magis diligere.

Item, si omnis habens intensiorem charitatem magis tenetur diligere quam qui minus intensam, eo quod minimum augmentum charitatis omnia alia dona superat, ergo qui habet minimum charitatis magis tenetur diligere, quam qui nil habet ; ergo magis transgreditur si peccat, quam qui charitatem non habet ; quod ideo falsum est, quia Peccatum quod non per poenitentiam diluitur mox sui pondere ad aliud trahit.

 

 Ad hoc dicunt quod tenetur aliquis diligere vel ex praecepto, vel ex ratione praemii, aut poenae, aut collati. Omnes quidem aeque tenentur diligere ex praecepto ; sed unus magis tenetur alio ratione poenae, vel ratione praemii prout propositum est praemium aut poena, aut collata sunt minima. Sed valde difficile est aequilibrare vel poenas, vel praemia, vel munera, vel contemptus, quia soli Deo haec credimus nota. Hic ergo pro certo verum est quod qui magis contemnit magis peccat, sed de contemptu soli Deo iudicare facile credimus. Verum est ergo, quod nullus tenetur magis diligere quam alius, quia si non magis diligeret transgrederetur. Sed aliquis magis tenetur alio, ut dictum est, secundum differentiam praemii aut collati, aut poenae.

 

 Item, denumeratis duobus quorum unus est perfectus, alius est imperfectus, uterque istorum tenetur abstinere a tanta malitia quantam habet ille homo tertius qui malus est, et perfectus magis tenetur abstinere. Ergo si uterque tantam recipiat malitiam, plus peccat perfectus quam imperfectus. et ita magis malus est ; quod concedunt. Non enim possunt in eodem genere peccati peccare qui minus potest altero.

 

 Sed et iterum obicitur : Potest enim esse ut iste recipiat aliquam malitiam tantam quantam habet ille, nec maiorem, nec minorem, et tantam potest ille imperfectus recipere, et si non in eodem genere peccati, saltem in diverso. Cum ergo ipsi possint aequalem malitiam in diversis generibus recipere, aut aequaliter tenentur ab ea abstinere, aut perfectus plus tenetur ; si non plus tenetur ab ea abstinere, nec plus peccat eam recipiendo quam ille qui nec dignitatem nec perfectionem habet. Ex malitia igitur sola, non ex dignitate videtur cadere. Si autem plus tenetur ab ea abstinere, et ipsi parem recipiunt malitiam, ergo plus peccat unus quam alter ; si plus peccat, perfectus peior est, ergo maiorem malitiam recipit, ergo non solum habet tantam ; imo (etiam si tantam recipiat perfectus quantam imperfectus) cum quod criminale est imperfecto, criminalius, sit perfecto, magis malus efficitur perfectus ex tanta malitia, quam imperfectus ex tanta.

Item, uterque istorum recipit tantam malitiam quantam habet ille, nec maiorem nec minorem ; uterque fit malus. Ergo ipsi fiunt aeque mali. Si enim neget primam, dicet quod impossibile est perfectum et imperfectum aequalem malitiam suscipere, sed si ille qui erat perfectus fit magis malus quam ille qui erat imperfectus, ergo maiorem malitiam suscipit.

 

 Dicunt ergo quidam quod ab omnibus aequalibus mortalibus [peccatis] aequaliter omnes tenentur abstinere, et quicunque aequalem recipiunt malitiam, aeque mali sunt, et tamen auctoritas videtur dicere, quod perfectus ab aequalibus peccati plus tenetur abstinere quam imperfectus. Sed dividunt, plus tenetur ; id est pluribus obligatur, verum est. Si dicatur plus tenetur, id est si tantum peccatum recipiat quantum ille, gravius peccat : falsum est.

 

 Dicunt etiam quod iste qui est perfectus si aeque peccaverit cum illo qui nunquam fuit perfectus, contra plura [bona] facit et plurium efficitur reus. Nec tamen plus delinquit. Alioquin posset probari quod quantumcunque minimum peccatum committeret perfectus, plus peccaret, quam qui nunquam perfectus maximum peccatum committeret.

Dicunt etiam quod qui dignitatem habet, si peccet, reus est non tantum peccati quod committit, sed etiam quia contra honorem suae dignitatis facit. Nec tamen plus peccat quam qui idipsum peccatum ita magnum sine dignitate committit, plus tamen punitur ab Ecclesia, quae non tam voluntatem quam opus considerat, sed quod a perfecto plus exigatur abstineri ab uno et eodem peccato, quam imperfecto, et quod idem faciendo gravius delinquat non est dubium, cum quod veniale est uni, mortale sit alteri.

Unde simpliciter dandum quod perfectus tantum tenetur abstinere aliquando ab aliquo peccato, quod minus est qualitate sui, quam imperfectus ab eo quod maius est qualitate sui, et illud recipiendo tantum peccet, etsi non sit tantum quantum illud aliud peccatum qualitate sui ; maius tamen in isto est, et hoc est ex dignitate contempta, ut vere dicatur cadere, non tantum ex magnitudine peccati, verum etiam ex altitudine dignitatis.

 

 Ex hoc videtur quod secundum maioritatem et minoritatem interiorum facultatum, scilicet ingenii, memoriae, rationis, intellectus debeant possessores eorum in caelestia intendere. Videmus tamen multos idiotas magis in spiritualibus proficere et qui in naturalibus praevalent non tantam habere gratiam in spiritualibus. Unde quantum illi videntur supererogatores, tantum isti transgressores.

Item, legitur de patrefamilias qui unicuique dedit talenta ut secundum commissum sibi talentum lucrifaceret. Per quae talenta designantur et bona naturalia et exteriores actiones quae nobis commissae sunt, ut secundum eas bene operemur, et ita mereamur audire, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui. Tenetur ergo quisque secundum hoc quod plus accepit plus debet operari. Ergo si non plus operatur qui plus accepit, quam qui minus accepit transgreditur. Videmus tamen multos litteratos operari minus quam simplices et obtusos : imo si unusquisque tenetur operari secundum exteriorem actionem, ergo unusquisque tenetur erogare quantumcunque potest pauperibus ; retenta sibi sufficientia ad victum et vestitum.

 

 Ad hoc dicunt quod Deus non largitur illa dona gratuita secundum illas facultates, sed secundum facultatem illarum facultatum, quam facultatem ipse solus novit qui peregre profectus est ; et debet unusquisque dare quantum potest, sed non quantumcunque potest, quia potest reservare in meliores usus, ut si videam aliquem egentem, non adeo tamen quin possit vivere absque beneficio meo, et habitam pecuniam possum reservare ad fabricam ecclesiae resarciendam, et non erogare : vel ad sustentandum patrem aut matrem, vel ad aliquod bonum opus. Si tamen ita egeat ille ut iam moriatur nisi dedero, absque mora debeo dare sive perfectus sim sive imperfectus, et etiamsi sit meus inimicus.

Item, quaeritur de illo qui prius gentilis, modo Iudaeus, an magis teneatur diligere vel observare praecepta quam prius, vel magis mereatur hoc faciendo. Ad quod ita : Scriptum erat in cordibus hominum quod postea scriptum est in tabulis lapideis : Honora patrem et matrem. Iste prius obsequebatur praecepto naturae tantummodo, et nunc praecepto naturae, et praecepto legis, ergo magis meretur quam prius.

Item, non magis meretur quam prius, ergo non prodest ei quod factus est Iudaeus : Contra sic. Ex tanta charitate honorat patrem et matrem ex quanta prius, non ex maiori vel minori, ergo non magis vel minus meretur quam prius. Eadem obiectio est de duobus quorum unus observat castitatem ex charitate sine voto, alter cum voto, et pari charitate ; huius qui sine voto facit, observantia magis indebita est quam illius, ergo maiori praemio digna, ergo magis meretur iste quam ille, secundum illud : Bona quanto magis sunt indebita tanto gratiora. Econtrario sic : Iste meretur ex tanta charitate, ex quanta ille, et praeterea ex voto, et ipsum votum meritum est, ergo magis meretur iste quam ille.

 

 Dicendum ergo in praedicto casu quod qui habent parem charitatem pariter merentur, licet ex pluribus mereatur modo qui factus est iudaeus quam prius existens gentilis, vel monachus qui prius erat saecularis, tamen non maius praemium meretur, quia non ex intensiori charitate hoc facit. Sicut tantum meretur qui habet voluntatem dandi eleemosynam, et non dat quia non habet facultatem, quantum qui habet facultatem, et dat cum habeat ut Zachaeus et vidua.

Pone autem hunc casum de Iudaeo et gentili ante adventum Christi. Nam aliter nec iste, nec ille charitatém habet, tunc autem poterat habere. Si autem quaeratur quid prodest ei quod factus est Iudaeus vel monachus, dicendum quia propter fragilitatem suam ut securior esset, voto et religioni se astrinxit ; et ita prodest ei non ad maius praemium, sed ad tutius vivendum.

Item, Cain interfecit antequam esset datum in mandatum, Non occides, sed quando interfecit transgressus est hoc mandatum, ergo transgressus est antequam esset mandatum.

Item dicit alibi Augustinus : Non quia hoc nobis mandatum, tenemur de mandato ; sed quia tenebamur de mandato datum est nobis in mandatum. Ergo tenebamur de mandato antequam datum esset mandatum ; ergo si mandatum non servabamus, transgrediebamur mandatum antequam datum esset mandatum. Quod videtur impossibile.

Ad hoc dicendum, quod est mandatum naturale, et mandatum scriptum, et Cain transgressus est mandatum naturale legis antequam datum esset mandatum scriptum. Et ideo dicit Augustinus : Quia tenebamur de mandato, scilicet naturae, Datum est nobis in mandatum, scilicet scriptum, quia non ex mandato naturae coercebantur pravi, ideo ad maiorem observantiam naturale mandatum in scriptum est redactum.

 

 Illud etiam quaeritur an Deus uno loco vel uno tempore magis sit diligendus quam alio, quod videtur, quia institutum est ut tempore Quadragesimae et festivis diebus devotiores simus et magis Deo serviamus quam alio tempore, et illam institutionem approbat Deus ; ergo eo tempore magis est serviendum Deo, et magis diligendus est Deus, et ita uno tempore magis tenemur diligere quam alio, et uno loco magis quam alio. Econtra Deus semper aeque bonus, et non est diligendus nisi propter suam bonitatem. Ergo non est magis diligendus uno tempore quam alio.

Item, indirecte Deus uno tempore magis est diligendus quam alio ; ergo dilectione duliae vel latriae, et ita maiorem charitatem tenetur quilibet habere uno tempore quam alio ; ergo si non habet tunc maiorem charitatem, transgreditur. Non ergo quantalibet sufficit ei ad promerendum Deum.

Item, sine dubio videtur dandum quod magis diligendus sit tempore gratiae quo servitur ex amore, quam tempore legis, quando serviebatur ex timore. Ergo magis diligendus est uno tempore quam alio.

 

 Distinguenda est igitur triplex servitus. Est enim servitus debita, quae est latriae ; et pia, quae est operum misericordiae, et constituta, quae est ex hominum institutione. Ita enim institutum est ut in regularibus horis laudemus Deum potius quam in aliis, et in Quadragesima devotiores simus et tempus redimamus. Ergo servitute constituta teneor magis servire Deo uno tempore quam alio, quia tempore vesperarum debeo dicere vesperas, quod non alio tempore teneor. Sed servitute debita, vel pia, nullus tenetur magis servire Deo uno tempore quam alio, quia si non magis serviret eo tempore, transgrederetur ; cum posset alio tempore magis servisse et supererogationes fecisse. Sicut nullus tenetur magis diligere Deum quam alius. Sic etiam uno tempore non magis tenetur quilibet diligere Deum et optare sibi vitam aeternam quam alio, ut hoc adverbium magis determinet hoc verbum tenetur, non hoc verbum diligere vel servire.