Caput II — Livre III — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre III
CAPUT II.
Quot concurrant ad iustificationem impii, et an primam gratiam mereamur ?
Sciendum est autem quod ad iustificationem impii quatuor occurrunt : Infusio gratiae, motus surgens ex gratia et libero arbitrio, contritio, peccatorum remissio. Nullum istorum prius est aliquo eorumdem tempore, sed tamen naturaliter praecedit gratiae infusio et per ordinem sequuntur alia tria, non tempore, sed natura.
Sciendum est autem quod quodlibet istorum quatuor dicitur iustificatio, nec unum potest esse in homine sine aliis tribus. Ad primam ergo iustificationem refertur quod legitur : Iustificati estis gratis. Prima ergo gratia gratis datur non meritis ; aliter enim non esset gratia.
Ad eamdem refertur quod legitur : Iustificationem operatur Deus in homine sine homine, quod videtur esse falsum. Quam cito enim gratia infunditur, liberum arbitrium cooperatur eodem momento, et ita non est illa gratiae infusio sine homine.
Ad quod dicendum quod haec praepositio, « in », duo potest notare, et comitantiam temporis et causam. Si « in » notet tempus, falsum est quod infusio gratiae sit sine homine, imo quando infunditur, cooperatur homo libero arbitrio ; si vero notet causum, verum est causa quare ei infundatur gratia.
Ad secundam iustificationem, id est ad motum procedentem ex libero arbitrio, et gratiam praecedentem, non tempore, sed natura, refertur quod dicitur : Iustificati estis ex fide, id est quia credidistis. Credere enim motus est proveniens ex fide et libero arbitrio.
Ad idem refertur istud : Cum Deus fecerit nos sine nobis non potest iustificare nos sine nobis.
Ad idem : Maius est iustificare impium quam creare caelum et terram.
Quod etiam ratione sic probatur : Deus per se potest creare caelum et terram, sed per se non potest iustificare impium nisi cooperetur liberum arbitrium. Ergo maioris est potentiae iustificare impium, quam creare caelum et terram.
Sed huic videtur haec auctoritas contradicere : Utrumque est aequalis potentiae, sed alterum maioris misericordiae, scilicet iustificare impium, quam creare caelum et terram.
Dicit etiam Beda : Non fuit minoris potentiae curare paralyticum in corpore quam in mente, et ita non est minoris potentiae iustificare impium quam sanare aegrotum.
Ut igitur omnes istas auctoritates concordes reddamus, sciendum est quod Dei potentia quandoque ad Deum, quandoque ad effectus sive opera, sive ad creaturas refertur. Si ergo potentia Dei ad Deum refertur, omnes actiones Dei quantum ad Deum aequales sunt : aequa enim potentia potest minima, sicut et maxima, et econtrario ; sed quantum ad opera, et quantum ad effectus, maioris est potentiae iustificare impium quam creare caelum et terram.
Cum autem Deus non det primam gratiam, ut dictum est, meritis, sed tantum gratis, inter praedictas quatuor iustificationes, facienda est quaedam distinctio, non negligenter sed corde tenus retinenda. Primam igitur iustificationem nec meremur nec ea meremur, secundam non meremur sed ea meremur, tertiam meremur et ea meremur ; quartam meremur sed ea non meremur. Primam non meremur quia gratis datur, nec ea meremur, quia non meremur virtute, sed virtutis opere interiori vel exteriori ; secundam, id est motum non meremur, nulla enim praecedunt merita, sed ea meremur contritionem et peccatorum remissionem ; tertiam, id est contritionem, meremur per motum, naturaliter non tempore praecedentem, et ea meremur quartam, id est peccatorum remissionem ; quartam meremur per motum, per contritionem, sed ea non meremur.
Quod autem per secundam, id est per motum mereamur patet, legitur enim in Evangelio : Dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum. Nec est intelligendum, ut saepe dictum est, quod dilectio tempore, sed natura tantum praecedat remissionem peccatorum.
Nec nos latet quorumdam opinio qui in hac auctoritate faciunt hypallage, sic dicentes : Dimissa sunt ei, etc., id est, ipsa dilexit multum, quoniam dimissa sunt ei peccata, et ita secundum eos remissio peccatorum praecedit dilectionem, et pro remissione peccatorum dicemur Deum diligere, cum hoc non soleat dici, sed magis diligere. Cum enim nobis remittit peccata, iam eum diligimus, post remissionem non proprie dicimur eum diligere propter hoc, cum prius eum diligeremus, sed dicimur magis diligere. Ipsi autem ita transvertunt illam auctoritatem ne incurrant hoc inconveniens, scilicet ut dicant aliquam existentem in mortali peccato mereri remissionem peccatorum, quod vitare possent si ordinem praedictum quatuor iustificationum attenderent. Maria enim iam non erat in mortali quando peccatorum remissio est ei data. Alii dicant quod haec dictio quoniam ibi significat signum. ut sit sensus : Dimissa sunt ei, etc., id est dimissio fuit signum dilectionis. Sicut dicitur : Rex multum diligit me, quia dedit mihi equum, id est datio equi fuit signum quod rex diligeret me, non causa, imo potius econtrario. Cum ergo, ut dictum est, primam gratiam mereri non possimus, faciamus nobis amicos de mammona iniquitatis : amicos, id est pauperes, vel religiosos, ut pro nobis orent, ut Deus nobis gratiam suam infundere dignetur per eorum merita, de mammona iniquitatis, id est de pecunia non aequitatis, id est quam non aequum, id est superfluum est nos habere. Habentes victum et vestitum his contenti simus, vel iniquitatis, id est quae vix potest acquiri sine iniquitate, vel frequentius cum iniquitate.
Quod autem merita aliena valeant, ostenditur ex Evangelio in quo legitur quod ex fide et meritis illorum qui deferebant paralyticum, sanatus est paralyticus. Unde eidem dicit Dominus : Fili, remittuntur tibi peccata tua.
Super eumdem locum dicit Beda : Multum valet fides propria ubi tantum valet aliena.
Non est tamen intelligendum quod propter aliena merita remittantur alicui peccata, nisi parvulis, ut in baptismo fit, vel infatuatis, sive phreneticis adultis. Si enim talis est, pro parvulo reputatur, maxime si non meruit peccando ut in talem morbum incideret. Omnes enim huiusmodi, ut dicunt, ex illo statu iudicabuntur in quo fuerunt quando impotentes [for. impotes] mentis facti sunt.
Unde quidam dicunt illum paralyticum fuisse infatuatum, et ita per aliena merita remittuntur peccata, sed mediante infusione gratiae, quia per aliena merita infunditur gratia, qua infusa remittuntur peccata.
Sed obicitur : Gratia infunditur huic pro meritis alienis. Ergo pro meritis, quod falsum est. Innueretur enim ex vi locutionis quod pro suis meritis. Fallacia. Iste episcopus dat huic praebendam pro meritis patris sui ; ergo pro meritis dat huic praebendam, non : videretur enim quod pro suis. Item, iste meretur illi primam gratiam. Ergo meretur illi vitam aeternam. Ergo pro meritis illius habet iste vitam aeternam. Ergo iste salvatur propter merita aliena. Nam, ubi desunt propria merita suffragantur aliena.
Ad quod dicendum quod licet iste mereatur illi primam gratiam, non tamen vitam aeternam. Nemo enim adultus salvatur tantum meritis alienis, sicut patet in hoc exemplo : Rex fecit edictum, ut quicunque ad ipsum intraret et ei obedire vellet, bravium acciperet. Ecce ianitor potest facere ut intret ad regem miles iste, non tamen potest facere ut miles iste bravium accipiat, non enim potest facere ut iste miles obediat regi nisi ipse velit. Similiter iste iustus potest facere orationibus suis et meritis ut ille habeat primam gratiam, non tamen ut habeat vitam aeternam, nisi consentiat et operetur libero arbitrio.
Item, iste potest illi mereri charitatem. Ergo potest mereri illi quodlibet minus bonum isto ; sed perseverantia in charitate est minus bonum. Ergo ille potest isti mereri ut perseveret in charitate. Non potest aliquis habere vitam aeternam nisi perseveret in charitate, et econtrario. Ergo iste potest illi mereri vitam aeternam. Non est ergo dandum quod iste possit mereri illi perseverantiam, cum ei cooperetur liberum arbitrium. Fallacia primae. Iste potest sibi mereri vitam aeternam. Ergo quodlibet minus bonum, et ita fidem : quod est falsum.
Item, a nemine exigit Deus nisi quod potest, sed a quolibet exigit ut habeat fidem cum charitate, Ergo quilibet potest facere ut habeat fidem cum charitate, ergo ut habeat fidem, ergo ut habeat primam gratiam. Nam si nemo potest facere ut ipse habeat primam gratiam, et sine gratia nemo potest salvari. Ergo non est imputandum alicui si non salvetur.
Ad quod dicendum quod haec propositio : Aliquis homo potest facere ut habeat primam gratiam, dupliciter potest intelligi, si enim ita intelligatur, aliquis homo potest facere ut habeat primam gratiam, id est ita potest se habilem reddere quod possit gratiam Dei suscipere, si Deus eam apponere velit, verum est. Si vero ita intelligatur, homo potest facere ut Deus ei apponat gratiam, falsum est, sicut patet in hoc exemplo : Iste debet domino suo quamdam procurationem semel in anno, iste potest facere ut habeat dominum suum hospitem, id est potest se et domum suam ita praeparare et ornare quod si dominus eius venerit, honeste possit eum recipere, ita verum est. Sed non potest facere ut habeat dominum suum hospitem, id est ut dominus suus apud eum veniat, nisi ipse velit ; est enim in arbitrio domini sui.
Item, iste potest facere ut ille eremita mereatur ei primam gratiam : potest enim facere amicos de mammona iniquitatis. Ergo potest mereri primam gratiam, si non simpliciter, tamen per medium : non est verum. Quemadmodum si iste oret patrem suum ut ipse oret episcopum ut det ei praebendam, non ideo iste orat episcopum ut det ei praebendam. Eum enim non novit, nec vidit.
Item, iste potest mereri alii primam gratiam ; hoc non potest facere sibi ; nemo enim sibi meretur primam gratiam. Ergo plus potest alii prodesse, quam sibi. Fallacia. Iste laicus potest acquirere praebendam filio suo litterato, et non sibi. Ergo plus potest prodesse alii quam sibi.
Item, auctoritate : Poenitentia restituit omnia ablata ; sed iste per mortale peccatum amisit primam gratiam. Ergo per poenitentiam potest eam recipere. Ergo per poenitentiam potest charitatem mereri. Ergo aliquis per poenitentiam potest mereri primam gratiam.
Ad hoc dicendum quod cum dicitur : Poenitentia restituit omnia ablata, intelligitur de meritis exteriorum actionum quae factae sunt in charitate, non de virtutibus ; quare non de prima gratia, cum sit virtus.
Item, quaeritur utrum sit dignus prima gratia quando ipsa ei infunditur. Quod si est, ergo tunc meretur primam gratiam. Fallacia. Filius regis est dignus regno ; ergo regnum habere meruit.
Item, iste ante infusionem gratiae fuit vel non fuit dignus gratia. Si dicas, dignus, improbatur ; tunc erat in mortali peccato, ergo tunc non erat dignus gratia. Si dicatur quod non erat dignus, ergo quare dictum est homini ; Fili, accedens ad servitutem Dei praepara animam tuam ? Dicitur etiam super Malachiam prophetam : Praecedit quiddam in pectoribus, quod licet nondum iustificati sint, digni tamen iustificationibus inveniuntur.
Ad hoc dicendum quod ante infusionem gratiae non est homo dignus gratia.
Quod ergo dicitur homini, Fili, accedens, etc., sic est intelligendum, id est fac te habilem ad suscipiendam gratiam, quod fit intellectu et cogitatione. Prius enim intelligit homo volens se esse habilem ad suscipiendum gratiam, quam magna sit misericordia Dei, quam dulcia sint eius praecepta ; deinde statim cogitat qualiter illa possit implere. Et ista duo sunt illa dignitas quam dicit auctoritas super Malachiam, praecedere in pectoribus qua digni inveniuntur iustificationibus, id est gratia, licet nondum iustificati sint ; et his dicitur : Homo, accede ad servitutem Dei.
