Caput XXVIII — Livre III — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre III

Caput XXVIII

CAPUT XXVIII

Utrum perseverantia sit virtus et an habeatur ab omni qui habet unam virtutem.

 

 His iterum qui dicunt habentem unam virtutem habere omnes, obicitur de perseverantia : Iste habet omnes virtutes, ergo habet quidquid necessarium est ad salutem : sed perseverantia finalis necessaria est ad salutem, ergo iste habet perseverantiam finalem, posito quod amittet charitatem in decessu.

Item, iste habet charitatem, ergo, si nunc decederet, salvaretur, quia habenti charitatem nil deest ad vitam, et : Habenti charitatem quid potest deesse ? et : Habe charitatem et fac quidquid vis ; iste igitur si in hac charitate decederet salvaretur, sed habet charitatem non perseverantem. Ergo iste potest salvari in charitate non perseverante.

Item, impossibile est istum salvari nisi in charitate perseveranti : iste non habet charitatem perseverantem, ergo, si in hac charitate quam habet decederet, non salvaretur.

 

Sed quia circa perseverantiam sunt aliqua dubitabilia et inquisitione digna, sub trium capitulorum numero coarctemus :

primo, quaerendo an sit perseverantia, nisi finalis sit ;

secundo, an perseverantia sit praecepta ;

tertio, an perseverantia sit virtus ?

Quod sit perseverantia etiam quae non est finalis, volunt nonnulli habere ex eo quod legitur in Evangelio : Qui perseveraverit usque in finem salvus erit : pro nihilo enim, ut dicunt, appositum esset usque in finem, nisi esset perseverantia ad tempus, ad cuius differentiam dictum esset usque ad finem. Hoc etiam volunt astruere argumentando sic : Iste fuit in charitate per decem annos, nec cecidit ab ea, nec cadit modo ; ergo perseveravit in charitate.

Aliis tamen videtur quod sicut in his verbis perficio et pervenio, haec praepositio per notat consummationem et perfectionem ; ita in hoc verbo persevero, et quod non possit de aliquo dici perseverare donec consummata sit illa continuatio per mortem. Quod dicunt significatum fuisse in talari tunica Ioseph, et in cauda hostiae quae praecipiebatur offerri.

 

 Quod autem perseverantia non sit praecepta ex hoc volunt habere, quia si est praecepta, ergo omnis qui non habet perseverantiam finalem transgressor est. Ergo iste qui charitatem habet ad tempus et non perseverabit finaliter, transgressor est, et ita in mortali peccato.

Item, multi sine perseverantia salvati sunt ut latro, ergo perseverantia non est de his sine quibus non est salus ; ergo non est praecepta. Econtrario tamen videtur fuisse praecepta sub ea forma sub qua baptismus. Sicut enim dictum est : Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Ita dictum est : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Item, quidquid necessarium est ad salutem, praeceptum est in evangelica doctrina, vel per Christum, vel per eius discipulos ; perseverantia finalis est necessaria ad salutem ; ergo ipsa est praecepta.

Item, dicit Augustinus : Quidquid praeceptum est offerri in veteri lege in figura, praeceptum est offerri in tempore novae gratiae in veritate. In veteri lege praeceptum est ut offerretur cauda hostiae cum capite, et huius figurae veritas est perseverantia. Ergo in nova lege praecepta est perseverantia.

Item, perseverantia aut est in praecepto aut in consilio : si est in consilio et non in praecepto, et sine perseverantia non est salus, ergo sine quodam consilio non est salus ; ergo non sufficit sola impletio praeceptorum ad salutem. Qui dicunt non esse perseverantiam nisi sit finalis, probabiliter possunt dicere quod perseverantia est praecepta, non ut semper habeatur, sed ut aliquando.

 

 Tertio quaeritur utrum perseverantia sit virtus ? Quod enim sit, ita ostenditur : Perseverantia est meritoria vitae aeternae, ergo virtus, vel opus virtutis ; vel ita : Donum Dei est et non naturale, ergo gratuitum donum. Ergo est virtus, vel opus virtutis. Contra autem, est virtus, ergo est praecepta.

Item, virtus est perseverantia, ergo quicunque habet unam virtutem, habet perseverantiam. Quod falsum est ; nam multi habent virtutes qui non perseverabunt. Dicunt igitur quod perseverantia est usus omnium virtutum simul.

Aliis videtur quod perseverantia sit quiddam coaccidens virtuti, quod non est virtus. Verius tamen videtur attentius consideranti quod hoc nomen perseverantia in respectu dicitur eius in quo perseveramus. Unde sine genitivo positum incongruam facit locutionem. Quemadmodum si dicatur : Pater est, incongrue dicitur, ita quando dicitur perseverantia est, minus congrue dicitur : sed dicendum perseverantia charitatis est, vel aliquid tale ; nec est aliud perseverantia charitatis, quam charitas in qua quis perseverat ; et ita perseverantia fidei est virtus, quia est fides in qua perseveratur ; et est praecepta perseverantia fidei, quia praeceptum est in fide perseverare, sicut vides quod continuatio lectionis est lectio continuata. Et hoc dicto, nil nocet si dicatur quod haec praepositio per non notat consummationem in hoc verbo persevero ; sed dicatur omnis perseverare in charitate qui habet charitatem, vel in ea manet ad praesens, sive sit amissurus sive non ; vel si notet haec praepositio per consummationem, non est dicendum quod aliquis habeat perseverantiam charitatis vel habuit, nisi decesserit in charitate ; quia tunc primo potest dici : Iste perseveravit in charitate. Licet enim vere dicatur de isto, iste perseverabit in charitate, et hoc mihi revelatum est ; nondum tamen potest dici, habet perseverantiam charitatis, quia nondum facta est consummatio, sicut iste licet incoeperit facere domum et faciat modo, et sic perfecturus est, nondum tamen potest dici perficit domum, vel perfecit, vel perfectio domus est, sed tunc primo vere dicetur quando consummata erit domus.

Cum ergo dicitur : Iste habet quidquid necessarium est ad salutem, perseverantia finalis est necessaria ad salutem ; potest intelligi hoc dupliciter, vel quod aliquis perseveraverit ; et tunc est falsum : sic enim nemo haberet salutem, nisi iam perseverasset, vel quod sit perseveraturus, et hoc est verum ; quia necessarium est quod perseveraverit, vel sit perseveraturus, aliter enim non salvaretur ; nec tamen ideo iam habet perseverantiam si est perseveraturus ; habet tamen quidquid necessarium est ad salutem.

 

 Huic igitur argumentationi data solutione orationis. (Iste habet quidquid necessarium est ad salutem ; perseverantia necessaria est ad salutem, ergo iste habet perseverantiam. Quod etiam falsum esset si nunquam charitatem est amissurus.) Instantia sumenda est : Iste habet quidquid necessarium est ad vitam ; decedere in charitate necessarium est ad vitam ; ergo iste decedit in charitate qui victurus est.

Ad secundam autem argumentationem quae sic fit : Iste habet charitatem in qua, si decederet, salvaretur ; sed habet charitatem sine perseverantia ; ergo sine perseverantia potest salvari. Fallacia in praemissis ; vel ita : Iste habet oculos quibus potest videre, sed habet oculos clausos ; ergo potest videre oculis clausis. Eodem modo sume instantiam ad tertiam argumentationem.

 

 Sed contra opinionem hanc sic obicitur. Perseverans dicitur ab aliqua proprietate, illa est virtus, vel non. Si enim dicatur quod perseverantia fidei sit virtus fidei a qua denominative sumitur perseverans, ergo perseverans denominative sumitur a fide ; eadem ratione a spe, ita etiam a charitate. Oportet ergo viva ratione ostendere quiddam a quo sumatur denominative perseverans, et ita perseverantia fidei est aliud quam fides, maxime cum quodlibet substantivum per se possit poni, et quod dicitur de hoc nomine Pater, non est simile, quia est adiectivum significatione, licet non voce.

Istud exercitio pertranseuntium dimittimus, non ignorantiae : Quin pertranseant plurimi et multiplex sit scientia.