Caput XVIII — Livre III — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre III

Caput XVIII

CAPUT XVIII

De servili timore, an sit virtus, et de annexis huic quaestioni.

 

Servilis timor est bonus. Ergo potest haberi cum charitate.

Vel sic : Servilis timor non potest haberi cum charitate. Ergo servilis timor est malus.

Item, usus servilis timoris est serviliter timere, sed iste malus est, nec eo potest quis bene uti. Ergo servilis timor est malus.

Item, servilis timor facit serviliter timere. Ergo facit peccare. Ergo non retrahit a peccato. Ergo non introducit charitatem, quod tamen probo, quia ipse introducit initialem timorem, et initialis timor non potest haberi sine charitate. Ergo servilis timor introducit charitatem. Sed probo quod excludit eam. Charitas excludit servilem timorem et servilis timor non potest haberi cum charitate. Ergo servilis timor excludit charitatem. Ergo non introducit eam.

Item, servilis timor est donum Dei. Ergo naturale vel gratuitum, sed non est naturale, nam si esset naturale non recederet charitate adveniente, sicut nec ratio, vel memoria, vel ingenium. Ergo est donum gratuitum. Ergo eo vel eius usu meremur vitam aeternam.

Item, timor servilis est initium sapientiae. Ergo est pars sapientiae, vel aliquid de sapientia.

Item, servilis timor datus est homini a Deo ad aliquem usum, sed non nisi ad serviliter timendum. Sed serviliter timere malum est. Ergo datus est ei ad malum usum. Ergo non est ei imputandum si serviliter timet.

Item, servilis timor facit hominem cessare a peccato propter timorem gehennae. Ergo facit hominem cessare a peccato. Sed quicunque non habet peccatum mortale habet charitatem. Ergo servilis timor facit hominem esse in charitate. Ergo potest haberi cum charitate.

 

 Propositis igitur rationibus per ordinem respondeamus.

Ad primam dicimus quod bonum multipliciter dicimus : bonum meritorium, bonum utile, bonum de genere bonorum : servilis autem timor bonus est, id est utilis, quia introductorius est ad charitatem, sed non est bonus, id est meritorius. Fallacia primi argumenti. Desiderium habendi charitatem non habitam, est bonum. Ergo potest haberi cum charitate, vel non potest haberi cum charitate. Ergo est malum.

Ad secundam rationem dicunt quidam quod serviliter timere non est peccatum, et iste usus bonus est, et tamen quicunque serviliter timet peccat, sed non ex hoc quod serviliter timet, imo ex hoc quod charitatem non habet, quia ipsa non potest haberi cum servili timore, sicut desiderare charitatem non habitam non est peccatum ; et tamen quicunque desiderat non habitam peccat ; sed non ex eo quod desiderat, imo quia non habet charitatem. Si quis dicat : Sic tenemur habere charitatem, sed non possumus habere charitatem et serviliter timere. Ergo tenemur non serviliter timere. Fallacia. Nos tenemur habere charitatem, sed non possumus habere charitatem et desiderare charitatem non habitam. Ergo tenemur desiderare charitatem non habitam. Vel sic : Tenemur habere fidem ; sed non possumus habere fidem et dare eleemosynam absque fide. Ergo tenemur non dare eleemosynam si non habeamus fidem.

Ad tertiam rationem dicunt quod servilis timor facit serviliter timere, sed non peccare. Fallacia. Hoc desiderium facit istum desiderare charitatem non habitam. Ergo facit istum peccare. Dicimus itaque quod servilis timor retrahit a peccato, et introducit charitatem. Cum vero dicitur quod excludit charitatem, verum est sub hoc sensu, id est non est simul cum charitate, sed si dicas, excludit, id est non praeparat ad charitatem habendam, falsum est.

Ad quartam dicimus quod servilis timor est donum gratuitum, non tamen eo, vel eius usu meremur vitam aeternam ; sicut desiderare charitatem non habitam est bonum gratuitum, non tamen eo meremur vitam aeternam.

Ad quintam dicimus quod servilis timor aliter dicitur initium sapientiae, et aliter timor initialis, quia timor servilis est initium sapientiae, id est ad sapientiam. Initialis vero est initium sapientiae, id est in sapientia, quae est quasi pars sapientiae, quia habetur cum charitate, sed timor servilis est quasi seta quae ducit filum per foramen, quia ipse praecedit charitatem. Fallacia. Iste lapis est terminus sive meta huius agri. Ergo est pars huius agri, vel aliquid de hoc agro.

Ad sextam dicunt quidam quod usus servilis timoris bonus est, et a Deo datus.

Ad septimam dicimus quod servilis timor facit hominem cessare a peccato, sed non ab omni peccato ; etsi enim cesset homo per timorem servilem a malo opere, non tamen a mala voluntate quae mortale peccatum est. Voluntatem enim habet peccandi, sed cessat tantum propter poenam.

 

 Licet tamen dictum sit quod serviliter timere est bonum, videtur posse probari quod sit mortale peccatum. Iste ex eo quod serviliter timet, actione timendi declinat a fine debito, id est a Deo, et refert ad indebitum finem, scilicet qui est propter poenam. Ergo et serviliter timendo peccat, non ergo servilis timor est donum Dei.

Ad hoc dicendum quod non ex libero arbitrio inducitur ad timendum serviliter, sed potius ex infirmitate naturae, postea tamen sequitur deliberatio quando considerat poenam, et ideo non privatur debito fine illo timor, et ideo non peccat, sicut si aliquis ex deliberatione ieiunat ut postea esuriat, ut post melius comedat, esuries illa mortale peccatum est ; si autem hoc casualiter faciat, nec bonum est in se, nec malum. Ita etiam ex libero arbitrio movetur aliquis ad fornicandum et ideo peccat : quod si non ex libero arbitrio, non est peccatum et est bonus, id est utilis servilis timor, quia per ipsum vitamus incommodum, id est poenam aeternam.

 

 Item, serviliter timere non est de genere malorum. Ergo potest fieri ex charitate. Vel ita, non est de illis quae ex se mala sunt, ut occidere, adulterari. Ergo ex charitate potest fieri. Ideo dicunt quidam serviliter timere malum est, nec est usus servilis timoris serviliter timere. Nam ille bonus est, et hoc est malum, sed potius timere poenam, et retrahere a peccato, quorum utrumque bonum est, et est servilis timor defectus non culpae, sed poenae, qui tamen non potuit esse in Christo, non enim omnes defectus nostros suscepit nisi quos oportuit.