Caput III — Livre III — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre III

Caput III

CAPUT III

Utrum prima gratia mereamur.

Ubi etiam quaeritur, an virtus melior sit quam opus virtutis.

 

 Ex his ergo patet quod nemo meretur sibi primam gratiam.

Ad ostendendum vero quod nemo mereatur prima gratia, sufficiat unum argumentum. Hoc enim constans est apud omnes, ut credimus : Nemo meretur nisi in eo in quo operatur : sed infusione gratiae nil operatur homo, ut ibi sit causale et non temporale. Ergo infusione gratiae nemo aliquid meretur. Ergo prima gratia nemo meretur. Econtrario, virtutes faciunt nos dignos vita aeterna ; ergo virtutibus meremur vitam aeternam. Fallacia. Iste scientia est dignus praebenda, ergo scientia meretur praebendam. Vel, iste nobilitate est dignus regno, ergo nobilitate meretur regnum. Non.

Item, pro quolibet peccato irrogat Deus poenam, et non pro quolibet bono dat coronam sive praemium, quia non pro virtutibus, sed pro operibus virtutum ; ergo pronior est Deus ad puniendum, quam ad remunerandum. Fallacia. Adam ante peccatum per se poterat cadere et non per se poterat proficere ; ergo pronior erat ad malum, quam ad bonum.

Item, virtus et opus virtutis sunt duo bona : Altero eorum meremur, altero non meremur ; ergo illud quo meremur melius est quam illud quo non meremur ; ergo opus virtutis melius est quam virtus.

 

 Ad quod dicendum quod huiusmodi comparatio inconveniens est, quoniam ex virtute procedit opus. Quemadmodum et omnes istae : Arbor est melior quam eius fructus, vel fructus melior quam arbor ; ager melior quam seges, vel econtrario ; medicina melior quam sanitas, et econtrario. Aeternum supplicium magis vitandum est quam peccatum, vel econtrario. Omnes huiusmodi comparationes incongruae sunt, quoniam unum propter aliud.

Si enim dicas quod peccatum magis est vitandum quam aeternum supplicium, improbo, quia peccatum per poenitentiam potest deleri, aeternum supplicium nullo modo. Ergo aeternum supplicium magis est vitandum quam peccatum. Econtrario, nil magis vitandum quam offensa Dei, sed peccatum est offensa Dei, ergo est magis vitandum quam aeternum supplicium.

Item, esse in inferno est damnum quo habito necesse est incurrere poenam aeternam, quo nullum damnum est maius, sed potest aliquis habere mortale peccatum, etsi non sit puniendus poena aeterna. Ergo magis est vitandum esse in inferno quam peccare mortaliter. Fallacia. Purgatorius ignis est poena in qua si quis est, vitam aeternam habebit, sed non si quis habebit charitatem habebit vitam aeternam. Ergo magis diligendum est esse in igne purgatorio quam habere charitatem : quod falsum est. Licet enim purgatorius ignis sit poena, qua habita necesse est haberi vitam aeternam qua nil melius, habita tamen charitate non sit necesse eam haberi ; magis tamen appetendum est esse in charitate quam ibi. Ita etiam sunt duo bona quorum unum magis est appetendum quam illa duo simul, ut magis est appetenda fides virtus quam fidei virtus, et charitas imperfecta. Ita etiam sunt duo quorum unum tantum est appetendum quantum et ipsa duo, ut beatitudo et iustitia. Itaque huiusmodi omnes comparationes damnandae sunt.

 

 Quod autem virtus magis sit appetenda quam virtutis opus, videtur sic. Absque virtute non potest opus esse meritorium. Ergo magis est virtus appetenda quam opus virtutis.

Item, virtus est quasi arbor ; opus est quasi fructus, et sine arbore non potest fructus haberi. Ergo magis est appetenda virtus quam opus virtutis.

Item, virtus iustificat sine opere, sed non opus sine virtute : iustificat enim parvulos et etiam quosdam adultos. Ergo melior est virtus quam opus. Istarum orationum conclusiones omnes sunt incongruae, ut dictum est, et tamen earum possunt esse solutiones et instantiae ; aliae tres praemissae orationes.

 

 Cum autem virtutes sint diligendae, quaeritur utrum aliquo quatuor modorum sint diligendae, qui solent assignari : quatuor enim sunt quae charitate sunt diligenda, Deus, proximus, caro, anima. Deum tenemur diligere plus quam nos, sed non sic virtutem ; proximum ut fruatur Deo, nec sic virtutem, carnem ut glorificetur, nec etiam sic virtutem ; animam ut in ea fruamur visione Dei, sed non sic virtutem ut videtur ; quomodo ergo diligendae sunt virtutes, cum sint eae diligendae ? Dicimus quod dilectio virtutum comprehenditur sub dilectione animae. Sicut enim diligo carnem meam ad glorificationem, ita diligo caput meum quod est pars eius, ut cum ea glorificetur. Similiter sicut animam diligo, ita et virtutes quae sunt bona animae, ut scilicet per eas fruamur visione Deitatis in gloria.