Caput XIII — Livre III — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre III
CAPUT XIII
De confessione : utrum sit praecepta, et cuius rei sit sacramentum.
Cum ergo per contritionem deleantur peccata quantum ad reatum, necessaria est confessio, ne propter contemptum redeant peccata.
Sed obicitur : Confessio necessaria est ad salutem, sed praeceptum confessionis non habetur in Evangelio. Ergo non omne praeceptum quod est necessarium ad salutem continetur in Evangelio. Ergo Evangelium insufficiens est.
Item, Ioannes baptizabat ante Evangelium, docebat homines confiteri peccata sua. Ergo confessio instituta fuit ante Evangelium, et ipsa in Evangelio non est praecepta. Ergo confessio non est necessaria ad salutem, vel insufficiens est Evangelium.
Item, confessio est sacramentum novi testamenti. Ergo efficit quod figurat, sed figurat mundationem a peccatis, ergo eam efficit : quod falsum est ; imo contritio ; item, confessio est signum mundationis interioris, ergo praecedit mundationem interiorem, ergo contritionem, quod falsum est. Imo contritio praecedit confessionem.
Ad hoc dicimus quod Evangelium non dat expressum mandatum de confessione, nec tamen est insufficiens, quia alibi in Novo Testamento satis invenitur ut in Epistola canonica : Confitemini alterutrum peccata vestra. Quod tamen credimus dictum fuisse de confessione venialium, quae fit bis in die et in completorio.
Dicimus etiam quod confessio praecepta fuit ibi : Ite, ostendite vos sacerdotibus : sciendum est quod confessio est sacramentum veteris testamenti, nec efficit quod figurat, sicut nec coniugium.
Alii autem dicunt quod confessio non est sacramentum, sed sacramentale sicut aqua benedicta et panis benedictus. Verius tamen videtur quod confessio sit sacramentum.
Quod autem obicitur quod res praecedit signum, id est contritio praecedit confessionem, non est mirum. Quandoque enim in multis rebus res et signum simul sunt, ut circulus et taberna. Quandoque signum praecedit rem, ut nubes obscuritatem, vel pluviam. Quandoque signum praecedit rem, ut vestigia quae denotant aliquid praecessisse
Alii etiam dicunt quod confessio et contritio unum sunt sacramentum, sicut panis et vinum non sunt duo sacramenta, sed unum, et distinguunt ibi tria, mundationem interiorem, confessionem, contritionem. Mundatio est res tantum. Confessio est sacramentum tantum. Contritio est res et sacramentum. Sed quidquid dicatur, verius videtur quod confessio sacramentum sit, et res signum praecedat, et non est sacramentum novi testamenti. Quod etiam sic ostenditur : quia confessio non est opus Dei, sed hominis, nec habet aliquam vim nisi ex charitate, ergo confessio non est sacramentum novi testamenti. Est itaque certum quod remissio peccati praecedit confessionem. Unde David : Confitebor ; et : Tu remisisti, non dicit remittes.
