Caput XXV — Livre III — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre III
CAPUT XXV
De perfectione et imperfectione charitatis.
Sicut paritas et imparitas charitatis, de quibus dictum est, attenduntur secundum affectus interiores, ita perfectio et imperfectio charitatis, secundum motus interiores, ut perfecta dicatur charitas quae perfecte movet, imperfecta quae imperfecte. Omnis tamen vitae perfectio quaedam est imperfectio, tunc enim vere perficietur cum omnis imperfectio evacuabitur.
Sed quia variis modis loquitur Scriptura de perfectione, ad tollendam aliquam ambiguitatem adhibenda est distinctio. Scriptura ergo interdum perfectionem vocat sufficientiam, secundum quod dicitur : Perfecta poenitentia est quae commissa delet, id est sufficiens ; et est perfectio comparationis de qua dicitur : Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum ; et : Noe perfectus erat in generationibus suis, scilicet comparatione aliorum. Harum perfectionum utraque, id est sufficiens, et per comparationem, potest haberi exemplum charitatis imperfectae.
Praeter hos autem modos possunt distingui quatuor modi sub propriis appellationibus et signis, scilicet perfectio quietis, actionis, ordinis, certitudinis.
Perfectio quietis est affectus dimittendi omnia pro Christo, quod cognoscitur ex ipsa dimissione. Unde : Si vis esse perfectus, etc. Ad hanc perfectionem tenentur coenobitae.
Perfectio actionis est voluntas ponendi animam pro grege commisso, cuius signum est opere indicare id ipsum. Ad hanc tenetur sacerdos habens curam gregis de qua dicitur : Maiorem hac charitate nemo habet, etc.
Perfectio ordinis est continere omnino, cuius signum est opere idipsum indicare. Ad hanc tenetur omnis sacerdos sive habeat curam gregis sive non, et diaconus : haec perfectio nil aliud est quam votum continentiae, de qua : Qui potest capere capiat.
Perfectio certitudinis est perfectio conscientiae quando non est homo sibi conscius venialis, vel mortalis, imo quasi certum et constans est ei quod sine omni peccato sit, nec timet puniri, sed separari, de hac dicitur : Estote perfecti sicut et Pater vester. Et de hac sola dicitur : Perfecta charitas foras mittit timorem initialem.
Nec tenetur quilibet perfectus ad omnia genera perfectionis, sed singuli ad singula, et possunt tria genera perfectionis haberi cum initiali timore, sed quartum minime. Et dicitur perfectus quicunque habet aliquam istarum perfectionum, ne si dicatur imperfectus videatur ab illo tolli omnis perfectio, sicut qui scit aliquam istarum scientiarum grammaticam, musicam, rhetoricam, dialecticam dicitur sciens, ne si dicatur inscius videatur ab eo tolli omnis scientia. Hoc etiam consideratione dignum quod charitas dicatur virtus et opus charitatis motus virtutis. Dicitur aliquis habere perfectiorem charitatem quam alius, vel quia plura facit opera perfectae charitatis, vel quia ferventiorem habet motum, vel quia magis est in eo radicata charitas, quia firmius habet propositum et constantiam : et haec est vera et magis meritoria perfectio.
Quod tamen ad primam perfectionem quilibet teneatur, ita videtur ostendi : Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Ergo quilibet tenetur renuntiare omnibus quae possidet, cum quilibet teneatur esse discipulus Christi ; ergo quilibet tenetur habere affectum dimittendi omnia pro Christo, et ita quilibet tenetur omnia dimittere pro Christo. Non ergo tantum coenobitae. Ideo sic exponitur istud, Nisi quis renuntiaverit, etc. Id est nisi amorem terrenorum postposuerit amori Dei, non potest meus esse discipulus ; vel, nisi imminuerit necessitas, postponet amorem temporalium pro Christo, etc.
Item, quilibet praelatus quando decedit, aut perfectus aut imperfectus decedit : Si perfectus decedit, ergo sine veniali et mortali, et ita nullum cremabile gerit, et ita per purgatorium non transit ; si vero decedit non perfectus, ergo transgreditur, cum teneatur esse perfectus et ita in mortali peccato decedit, et ita in purgatorium non vadet, sed in gehennam : et ita habetur quod nullus praelatus transit in purgatorium.
Item, quilibet pastor aut est paratus ad ponendum animam, et ita est bonus pastor, aut non est paratus, et ita mercenarius, vel fur ; et ita quilibet aut est optimus aut pessimus, et ita nullus est mediocriter bonus, et ita nullus potest decedere cum ligno, feno et stipula quod solis mediocriter bonis convenit.
Ad hoc dicendum quod non quilibet perfectus tenetur ad quamlibet perfectionem, sed unusquisque tenetur ad aliquam : coenobita ad primam ; praelatus habens curam gregis, ad secundam. Non tenetur praelatus habens curam gregis, vel monachus ad illam charitatem de qua dicitur : Perfecta charitas foras mittit timorem, cuius signum vitam habere in patientia, et mortem in desiderio ; talis enim nullius sibi conscius est pro quo timeat poenam si ex quadam securitate conscientiae cupit dissolvi et esse cum Christo. Caeteri habent mortem in patientia et vitam in desiderio, quia conscii sunt venialium quae hic volunt puniri. Ad eam igitur perfectionem quae adnexa est praelationi vel voto tenetur vel sacerdos, vel monachus ; non ad eam quae est certitudinis. Potest enim aliquis ex servili timore ingredi monasterium, longe fortius ex initiali ; quod nequaquam contingeret si ad perfectionem certitudinis teneretur, cum ille non possit haberi cum servili, vel initiali timore.
Item, iste habet ordinatam charitatem, ergo magis diligit Deum quam se ; ergo si ventum esset ad discrimen, citius poneret animam suam quam Christum abnegaret : Sed maiorem hac charitatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro, etc. Ergo iste non habet charitatem imperfectam et ita habet perfectam. Sed econtra obicitur super hunc locum Apostoli : Sicut exhibuistis membra vestra immunditiae, sic exhibeatis iustitiae. Sufficit tantum saltem diligere iustitiam quantum dileximus iniquitatem. Sed ita dileximus iniquitatem ut pro ea non poneremus animam. Ergo sic sufficit diligere iustitiam, quod, quamvis eam diligamus, pro ea animam non ponamus.
Item, quilibet tenetur animam ponere pro Christo sive sit perfectus, sive sit imperfectus. Quomodo ergo assignatum est proprium praelatorum, vel si omnes tenemur hoc facere ? Ergo omnes tenentur ad hanc perfectionem, non ergo soli praelati.
Dicendum est ergo quod omnes tenentur ad hoc opus, si ventum fuerit ad discrimen non tamen omnes habent hanc perfectionem. Imo si ventum fuerit ad discrimen potius Deum negarent ; et tamen in hac charitate possunt salvari. Nec est maior charitas quam ponere pro Christo animam, id est non est maius signum charitatis isto ; et si quis est praelatus quando non habet hanc perfectionem, transgressor est. In hoc ergo praeeminentia est praelatorum ad alios, quia praelati magis tenentur ad hoc quam alii, licet omnes teneantur. Sicut quilibet in articulo mortis tenetur administrare victualia inimico, sed magis perfectus quam alius.
Item, nemo tenetur sibi manus iniicere nisi castitas fidei periclitetur, sed tunc tenetur sibi manus iniicere, id est non vitare periculum mortis cum possit subterfugere ; sed aliter tenentur perfecti se exponere morti, quam imperfecti. Nam perfecti debent se offerre coram si videant oves infirmas et periclitantes. Quod si tunc fugiant, mercenarii sunt de quibus dicitur : Mercenarius autem viso lupo fugit. Si vero viderint oves firmas et non ideo periclitantes, possunt fugere. Unde dictum est : Si vos persecuti fuerint, fugite de una civitate in aliam. Imperfectus autem non tenetur se offerre ; sed si ab eo quaeratur an sit Christianus, debet confiteri Christum, nam aliter peccaret mortaliter. Potest tamen fugere licite semper, quod non licet perfectis, nisi loco et tempore, ut dictum est.
Item, posito quod aliquis fecit votum continentiae, et post nubit, iste tenetur reddere debitum uxori ; ergo tenetur facere contra id quod vovit ; ergo incaute vovit. Non ergo ex charitate, vel ita, tenetur reddere quod vovit. Sed vovit continentiam, ergo tenetur continere.
Item, sacerdos est non habens curam gregis ; ergo tenetur continere. Nam hoc est signum huius perfectionis. Solutio sumenda est ex decretis
Dicunt quidam quod in tali casu tenetur reddere debitum, sed non exigere. Debet etiam reddere flendo, dolendo, et rogando uxorem ne petat, et non facit contra votum, id est contra devotionem qua vovit, licet circa rem quam vovit, sicut iste vult contra id quod Deus vult qui vult patrem suum vivere, sed non contra voluntatem divinam. Melius est tamen ut dicatur non esse coniugium, quia non sunt legitimae personae quae copulantur : et ita non convenit eis definitio coniugum.
Adhuc circa perfectionem haec restant inquirenda : Utrum a perfecta charitate aliquis possit descendere ad imperfectam, vel si ceciderit a perfecta possit resurgere in imperfectam, vel lapsus ab imperfecta possit ad perfectionem resurgere.
Quod nemo a perfecta charitate possit ad imperfectam descendere ita ostenditur : Quanto maius est aliquod bonum, tanto maius est de eius amissione damnum. Maius bonum est perfectio quam imperfectio, ergo maius habet damnum de amissione perfectionis quam imperfectionis ; ergo cum nullum maius damnum de amissione perfectionis possit haberi quam amissio vitae, et istud inde habeatur, idem damnum habetur de amissione perfectionis, et ita nemo potest amittere perfectionem, quin amittat vitam aeternam, et ita quin mortaliter peccet.
Sed nemo potest simul peccare mortaliter, et fieri imperfectus, ergo nemo potest de perfecto fieri imperfectus.
Item, nemo potest ascendere ad perfectionem, nisi per meritum dignum vita aeterna, ergo nemo potest descendere a perfectione nisi per meritum dignum morte aeterna ; ergo nemo potest amittere perfectionem nisi per mortale peccatum.
Item, a perfectione descenditur ad imperfectionem vel per veniale, vel per mortale peccatum ; per mortale peccatum non, quia non possunt simul esse mortale peccatum et imperfecta charitas, ergo per veniale descendit quis a charitate perfecta ad imperfectam, ergo veniale facit descendere a charitate perfecta ad imperfectam ; ergo impedit ascensum ab imperfecta charitate ad perfectam. Nemo potest esse sine veniali peccato in praesenti vita, ergo nemo ab imperfecta charitate potest ascendere ad perfectam charitatem.
Item, a perfecta charitate potest aliquis descendere ad imperfectam per mortale peccatum, vel per veniale. Per mortale non, ut probatum est, nec per veniale. Dicit enim Augustinus : Sicut gutta aquae est in camino, ita veniale peccatum in perfecta charitate. Sed in igne prae ardore consumitur gutta aquae, ergo et in perfecta charitate veniale peccatum ; ergo nunquam veniale peccatum facit tepescere charitatem.
Item, aliqua praecepta sunt omnibus perfectis et solis, ergo ad ea tenentur omnes perfecti ; ergo nisi ea impleverint transgressores sunt. Sed non possunt esse perfecti quin non impleant ea ; ergo non possunt esse imperfecti et non esse transgressores, et ita non possunt esse imperfecti nisi mortaliter peccent.
Item, probabitur quod ab uno gradu charitatis perfectae non potest aliquis ad alium descendere, sic : Charitas habita meretur augeri, ergo nisi augeatur in eo qui habet, de merito defraudatur. Ergo non potest aliquis ab uno gradu charitatis ad alium descendere, aut ipse de merito defraudatur.
Item, necesse est quod charitas meruerit augeri, et impossibile est quod meruerit augeri quin augeatur, ergo necesse est augeri in eo quo est ; ergo impossibile est minui, sed omnino tolli ; charitas autem proficit aut deficit in isto ; non proficit, ergo in eo deficit ; et qui nil acquirit nonnil admittit.
Item, charitas pariter habetur ab his duobus imperfectis, ergo pariter meretur in eis augeri vel perfici. In uno istorum augetur vel perficitur, ergo in altero, vel ipse de merito defraudatur, posito quod unus eorum fiat perfectus.
Item, per veniale potest quis a perfectae charitatis uno gradu ad alium descendere, ergo in tantum potest peccare venialiter ut omnino a charitate perfecta ad imperfectam descendat.
Item, per aliud peccatum potest aliquis a charitate perfecta ruere, ergo per minus potest a charitate perfecta ad imperfectam descendere.
Item, multitudo venialium peccatorum valet unum mortale et per mortale peccatum potest quis a charitate ruere ; ergo et per multa venialia uni mortali aequipollentia.
Item, per peccatum veniale descendit aliquis ab aliquo gradu perfectae charitatis ad alium. Ergo veniale peccatum facit charitatem tepescere ; ergo si quis sit in infimo gradu imperfectae charitatis, et veniale peccatum committat, et non possit in eo charitas remitti, quia est in infimo gradu charitatis, non potest in eo gradu venialiter peccare quin amittat charitatem, et ita per veniale peccatum tollitur charitas omnino.
Item, sunt duo genera venialium peccatorum. Quaedam sunt minus levia a quibus nemo, etiam perfectus, potest abstinere, quae statim absorbentur, sicut gutta aquae in camino, quaedam alia sunt magis gravia quae dicuntur lignum, fenum, stipula, quae oportet cremari in igne purgatorio.
Dictum est autem quod per veniale peccatum tepescit charitas imperfecta, sed non potest tepescere per levia venialia quae statim delentur, imo excitant charitatem, sicut gutta aquae irrigat ignem. Ergo per ea quae sunt lignum, fenum, stipula tepescit charitas perfecta, et ita perfectus potest decedere cum ligno, feno et stipula, et sic per purgatorium transire.
Ideo dicunt quidam quod charitas per se tepescit, sicut aliqua calida per se non apposito frigido. Quibus ita obicitur. Sicut quaedam causa occulta praecedit naturaliter et sine tepore subtractionem gratiae, ita illum teporem et defectum charitatis praecedit naturaliter et sine tepore causa aliqua ; illa autem est bonum, aut malum, aut indifferens : non est bonum aut indifferens, cum sit causa mali, quia malum est minui charitatem. Est igitur malum, et ita veniale peccatum aut mortale.
Praemissis rationibus inducti, quidam dicunt quod nemo a perfecta charitate ad imperfectam descendit, sed ab uno gradu perfectae charitatis ad alium potest descendere per veniale. Quibus ita obicitur : Iste perfectus non est obligatus voto solemni vel privato, ergo a perfectione ad imperfectionem potest descendere.
Item, non plus distat infimus gradus perfectae charitatis a supremo gradu imperfectae charitatis, quam penultimus gradus perfectae charitatis ab ultimo ; per aliquod veniale potest aliquis ab aliquo gradu perfectae charitatis ad alium descendere. Ergo per maius veniale potest a perfectione ad imperfectionem descendere aliquis.
Iuxta summatum virorum assertionem sumenda est hic solutio praedictarum obiectionum, quae circa hoc principaliter versantur, quod a nullo gradu perfectae charitatis ad alium fiat descensus per veniale peccatum ; quod verum credimus, quia si illud veniale est in perfecto, non minuit in eo charitatem, imo accendit sicut gutta aquae caminum. Si vero illud sit veniale quod cum imperfecto sit ligna, fenum, stipula, imperfecto erit mortale sicut mentiri pro salute alicuius, et ita fit ruina, non descensus. Non negamus tamen quin possit aliquis ab uno gradu perfectae charitatis ad alium descendere, cuius descensus causa est in homine occulta, et non est culpa vel poena, vel quia non est poena minui charitatem, sed tolli ; vel si est poena, occulte est a Deo inflicta. Sicut occulta est causa qua elegit Iacob et Esau reprobavit. Si ita argumentetur ut supra, charitas istius meretur augeri ; ergo augetur, aut de merito defraudatur. Fallacia. Iste meruit vitam aeternam, ergo habebit eam. Nam sicut est hic causa patens quare non sit habiturus, scilicet peccatum mortale, ita et ibi est causa occulta temporis et defectus charitatis, et ad similia argumenta idem respondendum.
Si quaerat aliquis, cum veniale peccatum sit malum, an faciat hominem malum, et ita perfectus qui habet veniale malus est, dicimus non esse verum, sicut aurum non est deterius propter lutum quo est sordidatum, ita nec homo perfectus propter venialia peccata, licet ipsa Deo displiceant, sicut et lutum displicet mihi in auro, et statim abstergo. Ipsum enim obscurum facit et minus clarum, sed non deterius. A perfecta autem charitate ad imperfectam nemo potest descendere, cum tamen ab ista ad illam possit ascendere. Potest quidem aliquis a perfecta cadere per mortale peccatum, et postmodum resurgere imperfectus, sed a perfecta ad imperfectam descendere minime potest.
Ad id igitur argumentum : Non est obligatus voto solemni vel privato, ergo potest a perfecta ad imperfectam descendere. Fallacia. Iste est obstinatus, et potest fieri minus malus ; ergo in obstinatione potest fieri minus malus.
Ad secundum sic instamus. Non magis distat gradus primus huius turris a secundo, quam secundus a tertio ; a primo potest quis ascendere ad secundum, ergo a secundo ad tertium. Non, quia tantum fatigatus esset post ascensionem primi quod non posset secundum ascendere.
Sic posito. Post haec restat alia quaestio. An a perfecta charitate lapsus possit resurgere imperfectus. Quod ita constat : Legitur : Si quis percusserit alium, et ille in lectulum infirmitatis inciderit, tenetur percussor providere percusso donec in baculo possit ambulare. Quod ita exponitur : Percussus quis cadit in locum infirmitatis, est qui a perfecta charitate per mortale peccatum cadit ; in baculo vadit dum debilis et imperfectus resurgit.
Item : Virgo Israel cecidit, nunquid adiiciet ut resurgat ? Resurget quidem, sed non virgo.
Item, qui a perfecta charitate cadit, cum resurgere possit (quod constat) aut perfectus aut imperfectus oportet resurgat, quia non est medium ; perfectus non potest resurgere, quia nemo repente fit summus. Et in Glossa quadam super Isaiam : Non statim virtutem perfectionis capimus. Ergo non potest aliquis resurgere nisi imperfectus, undecunque ceciderit.
Ad hoc dicendum quia potest resurgere et perfectus et imperfectus qui a perfecta charitate cecidit. Auctoritas autem sic exponitur. Nemo repente fit summus, id est confirmatus ut non possit esse melior dum est in via, sed obicitur : Poenitentia restituit omnia ablata ; hoc habet auctoritas. Ergo et statum perfectionis restituit huic, cum ille sit ei ablatus, aut non est plena et sufficiens poenitentia.
Ideo intelligendum est illud de operibus virtutum quae sunt merita ablata non de virtutibus ipsis, aut statibus, alioquin poenitentia esset causa charitatis amissae, quod falsum est ; imo econtrario.
Quidam tamen hoc dicunt distinguendum, quia, si quis astrictus sit voto perfectionis, non potest resurgere imperfectus, quod ita ostenditur : Astrictus est voto perfectionis, ergo, quandiu non est in exsecutione voti, transgressor est ; sed si est imperfectus, non est in voti exsecutione, ergo non potest imperfectus resurgere. Si vero non sit astrictus voto perfectionis quales sunt laici, potest resurgere imperfectus.
Quae distinctio non valet. Non enim ex voto tenetur ad perfectionem fervoris, sed ad opera perfectae charitatis, quae aeque potest exsequi in charitate perfecta ac imperfecta. Si tamen reviviscant ex charitate imperfecta, licet sint facta in charitate perfecta, non secundum perfectam sed secundum imperfectam charitatem remunerabuntur, quia ea informantur, et ea vivificantur quae prius erant mortua. Quod autem imperfectus possit resurgere sacerdos qui de voto tenebatur, sicut laicus qui a voto erat solutus, ita ostenditur : Isti pariter rei sunt, in neutro est ut Deus ei apponat gratiam, ergo ipsi possunt pares resurgere ; ergo uterque vel neuter potest resurgere imperfectus.
Item, isti duo perfecti quorum unus sacerdos est, alter laicus pariter boni sunt. Ita, posito quod uterque sit perfectus ac alter, manentibus eisdem circumstantiis, possunt pariter peccare eodem genere peccati, alioquin melior est conditio laici quam sacerdotis. Imo etiam plus peccare potest laicus quam sacerdos eodem genere peccati, quia locus et tempus et scientia ex parte laici possunt aggravare peccatum, sicut ordo ex parte sacerdotis. Si ergo a pari charitate possunt cadere, cur non in parem possunt resurgere ? Ergo uterque potest resurgere imperfectus, vel neuter.
Sed ad hoc ita obicitur : pro praecedentibus operibus charitatis ille qui a perfecta charitate cecidit, et ita in imperfecta resurgit, remunerabitur, ergo secundum statum perfectionis in qua facta sunt, vel imperfectionis in qua resurgunt. Quod autem secundum perfectum remunerentur, ita ostenditur. Nam opera illa facta in perfecta charitate ad plenum reviviscunt, alioquin videtur Deus pronior ad puniendum quam ad miserendum, si propter unum peccatum omnia alia plene redeunt quantum ad reatum, et non propter meritum unius operis quod reviviscit, alia reviviscunt, ergo pari praemio dignum faciunt ; ergo, si decedat imperfectus reddetur ei corona perfectionis, vel iniuste agetur cum eo.
Ad quod dicendum, quod opera illa reviviscunt, sed non statim ad plenum. Sed nunquam decedet qui ita resurgit, donec plene restituatur illa resurrectio, et tunc primo reviviscunt ut prius. Sed nunquid statim potest decedere cum resurgit ? Ergo statim restituitur ei perfectio plene, quod est verum. Nam etiam latro qui nunquam fuerat perfectus, statim factus est perfectus, quod ideo patet quia per purgatorium non transiit, imo eadem die cum Domino fuit in paradiso. Vel potest dici quod tempora illa, in quibus latro habuit initialem timorem et perfectam charitatem, ita continua fuerunt quod vix potuit distingui inter illa ; unde et statim dictus est habere charitatem perfectam, licet prius habuisset imperfectam.
Et nota quod charitas tanta est quod non potest contrahi ad quantitatem fidei vel spei, quantacunque sit fides, vel spes : spes (f. fides) enim supernatat sicut oleum. Quod ergo dicitur : Quantum credit, tantum sperat, id est quantum habilis est credere, tantum et sperare. Manifestum est ergo quantumcunque malus quis fuerit, si incipiat habere charitatem, maior est minimus motus charitatis quem potest habere, quolibet motu dilectionis quem habet erga peccatum.
Unde manifestum est quod nemo potest esse tam malus in via quam bonus potest esse in via. Similiter, nemo adeo malus in patria quin quilibet bonus sit magis bonus tunc, ut dicunt quidam ; dubium tamen adhuc esse potest. Nam eadem ratione posset dici quod minimus motus charitatis in via superaret quemlibet motum odii quem habet diabolus, et ita non esset diabolus magis malus quam aliquis bonus.
Item, si quis dixerit opera illa remunerari secundum charitatem perfectam, obicitur : Isti duo quorum unus fuit perfectus, alter semper imperfectus, et modo imperfecti sunt, pariter boni sunt, ergo pari praemio digni sunt. Aut alter est martyr vel praedicator, vel ille imperfectus qui nunquam fuit perfectus minorem habet charitatem quam ille qui fuit perfectus. Non igitur videtur ille imperfectus propter opera perfectae charitatis, vel propter perfectionem illam quam habuit, cum modo non habeat, sed propter maiorem charitatem dignus esse maiori praemio, quia ubi te invenero, ibi te iudicabo ; et : Arbor si ad austrum ceciderit, ibi erit, si ad Aquilonem et ibi ; et : Dominus iudicabit fines terrae, et opera finalia.
Item, iste habebit aureolam, ergo decedet perfectus.
Item, nil praemii haberet, si ad illam perfectam charitatem rediret (ita quod statim in ea decederet) quod modo non habeat in imperfecta charitate, ergo illud non est potius eligendum quam istud.
Item, aliquis qui resurget in charitate imperfecta, tenetur ad opera perfectae charitatis, ergo aliquis ex imperfecta charitate potest subire martyrium : nam hoc est opus perfectae charitatis. Ergo possibile est aliquem vitam finire martyrio et esse imperfectum, et ita possibile est aliquem martyrum transire per purgatorium ; quia, si imperfectus decedit, per purgatorium transibit : cui contradicit auctoritas : Ecce video caelos apertos, quia statim post martyrium evolant ad caelum ; et si transirent per purgatorium, tunc orandum esset pro eis. Habet autem auctoritas : Iniuriam facit qui pro eo orat.
Item, si vitam finiret martyrio et per purgatorium, aliquid remunerabilius martyrio potuisset, quod falsum est ; quia charitatem maiorem hac nemo habet, etc. Quod autem ex imperfecta charitate possit aliquis martyrium subire, inde constat quod ex servili timore hoc potest quis. Unde Apostolus : Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Longe fortius hoc potest quis ex initiali timore qui nunquam est sine charitate imperfecta, nec econtrario.
Ad hoc dicunt quidam quod potest aliquis imperfectus decedere et martyr, et quamvis imperfectus decedat, non ideo per purgatorium transibit, quia martyrium est quasi pro igne purgatorio.
Aliis videtur quod ex charitate imperfecta possit aliquis incipere pati martyrium, sed in ipsa passione perficitur charitas in eo, et ita non potest vitam finire martyrio quin sit perfectus quando decedit, etiam licet imperfectus sit quando primo incipit martyrii poenam pati.
Item aliquis episcopus inclusus est in carcere, quia tuetur iura Ecclesiae, vel propter fidem Christi ; contingit quod, cum dormit, occiditur a tortore. Ipse habebat lignum, fenum, stipulam dum viveret ; de illis venialibus nec contritus est, nec conteritur, ergo decedit reus illorum, cum prius esset reus eorum ; sed est martyr ; ergo martyr transit cum ligno, feno et stipula.
Ad quod dicunt quod impossibile est eum tam subito interire quin sentiat ictus, in quo sensu in tolerantia passionis perficitur in eo charitas, et ita sine peccato transit.
Ex praedictis ergo constat quod a perfecta charitate non sit descensus ad imperfectam, sed potest quidem fieri ruina, et post potest qui a perfectione cecidit imperfectus resurgere. Patet etiam quod in imperfecta charitate possunt fieri quaedam opera perfectae charitatis. Sed nunquid omnia opera in charitate imperfecta dicuntur opera imperfectae charitatis, vel quaecunque fiunt in charitate perfecta, dicuntur opera charitatis perfectae ? Ergo salutare hominem in via, cum fiat a perfecto, erit opus charitatis perfectae, quod nemo dicit. Similiter subire martyrium in charitate imperfecta, erit opus imperfectae charitatis.
Ideo dicimus ea opera dici perfectae charitatis, quae signum et indicium sunt perfectae charitatis. Nam facienda est vis in ipsa iunctura locutionis, et ita non quaecunque fiunt in charitate perfecta sunt opera perfectae charitatis. Sicut illud opus dicitur opus hominis sapientis quod est signum et indicium sapientiae in homine.
Si vero quaeratur utrum magis indigeat gratia perfectus an imperfectus, dicendum est quia utrinque sunt rationes. Perfectus ad altiora tenetur opera ad quae maior exigitur gratia, ergo magis indiget gratia quam imperfectus. Econtra in imperfecto multa venialia sunt delenda, ad quae delenda maior exigitur charitas quam ad pauca quae sunt in perfecto ; ergo maiori indiget gratia imperfectus quam perfectus.
Ad hoc dicendum quod hoc verbum indigeo, quandoque notat necessitatem, ut rex indiget cibo, id est necessarius est cibus regi ad sustentationem vitae ; quandoque notat penuriam, secundum quod falsum est quod rex cibi indigeat. Si ergo verum est quod hoc verbum indigeo notat necessitatem, verum est quod et imperfectus et perfectus indigeat gratia ; si penuriam, falsum est. Magis ergo indiget gratia perfectus quam imperfectus quod ad hoc ; imperfectus magis quod ad illud aliud. Sicut dives magis indiget gratia regis ad conservandas divitias, quam pauper qui eas non habet ; pauper tamen magis indiget ut ab eo accipiat victualia quorum affluentiam habet dives. Et de perfectione et imperfectione, prout habetur in via, quae disputabilia sunt, prout, Spiritu sancto docente, didicimus, in medium induximus, in quibus pleraque dubitabilia et difficilia absoluta diligens lector inveniet.
