Caput I — Livre III — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre III

Caput I

CAPUT PRIMUM

Quid sit virtus, quid gratia operans, et quid cooperans ?

 

Ut supra diximus, ab isto statu in quo non potest homo non peccare mortaliter, non potest homo per se surgere absque gratia operante, nec proficere absque gratia cooperante. Necessaria est ergo gratia Dei operans quae ipsum erigat, et cooperans quae pedes moveat.

Videndum est igitur quid sit gratia operans, et cooperans ? Sed quia omnis gratia de qua hic agitur est virtus, et ideo a virtute tanquam ab altiori est inchoandum. Is igitur erit ordo huius capituli :

primo inquiremus quid sit virtus, et quid gratia operans, et quid cooperans, et utrum eadem gratia sit operans et cooperans ; et si sit eadem quae virtus ipsa sit.

Secundo an virtutes, vel in virtutibus mereamur ?

Tertio, utrum qui habet unam virtutem habeat omnes ; et si omnes, utrum pariter intensas ?

Virtus igitur est qualitas mentis qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus in homine sine homine operatur. Ad maiorem autem huius descriptionis eruditionem praemittenda est haec distinctio. Bonorum alia sunt minima, alia sunt media, alia maxima. Minima sunt sine quibus homo potest recte vivere et quibus potest abuti, ut est pulchritudo corporis. Media sunt sine quibus homo recte vivere non potest, sed eis potest abuti, ut est liberum arbitrium. Eo enim abutuntur quando inclinantur ad malum. Maxima sunt sine quibus non potest homo recte vivere, nec eis potest abuti. Est igitur conveniens descriptio : Virtus est qualitas mentis qua recte vivitur, etc. quia ipsa est de bonis maximis.

 

 Quod autem virtus sit qualitas mentis et non motus, Augustinus dicit super illud psalmi CXVIII : Feci iustitiam et iudicium. [Cum Propheta dixit, feci iustitiam, non virtutem quam Deus operatur et non homo, sed motum illius intelligi voluit.]

Patet igitur quod virtus est qualitas quaedam et benedictio quaedam quam infundit Deus animae et non est motus animae vel liberi arbitrii, sed excitat liberum arbitrium. Ex illa autem gratia animae infusa et libero arbitrio excitato procreatur motus interior, ex quo interiori provenit exterior, id est actio, sicut apparet in hac expressissima similitudine : Ros infunditur terrae qui infusus invenit fecunditatem in terra, illam excitat ; ex qua excitata, et ex rore procreatur germen ; ex germine fructus. Ros est divina gratia ; terrae fecunditas sive terra liberum arbitrium ; germen motus interior, fructus actio exterior. Nam gratia infunditur menti huius hominis. Illa statim excitat liberum arbitrium, et procreatur motus charitatis, scilicet diligere. Statim diligit homo, et ille motus exteriorem procreat, et quod intus est in mente, manifestat opere, reficit pauperes, vestit nudos.

 

 Quod autem virtus non sit motus, patet, quoniam sic dictum est : Virtus est in homine sine homine, sed motus liberi arbitrii non est in homine sine homine, nam est ex libero arbitrio ; ergo virtus non est motus liberi arbitrii. Nituntur tamen quidam probare quod virtus est motus liberi arbitrii, dicit enim Augustinus : Quid enim est fides nisi credere quod non vides ? Sed credere motus est ; ergo fides est motus, sed fides virtus est. Ergo virtus est motus.

Idem alibi : Charitatem autem dico motum animi. Ergo charitas est motus Ergo virtus est motus.

Item, bonus usus liberi arbitrii est virtus. Omnes igitur istae auctoritates exponendae sunt et retorquendae ad qualitates mentis.

Cum ergo dicitur : Quid est fides nisi credere ? sic est intelligendum, id est nisi qualitas unde provenit ille motus, scilicet credere.

Similiter : Charitatem dico motum, id est virtutem, unde est motus.

Similiter bonus usus, etc. id est qualitas unde provenit bonus usus.

 

 Ostenso quid sit virtus, videndum est quid sit gratia operans. Est quae erigit hominem ut velit. Gratia cooperans est quae adiuvat ut recte velit, vel ne frustra velit, et est eadem gratia operans et cooperans, sed propter diversa officia diversa sortitur vocabula. Operans enim dicitur quia hominem erigit ut velit, quia impium iustificat, quod idem est ; cooperans dicitur quia adiuvat, ne homo frustra velit ; sed hac assignatione facta, videtur quod ex eodem dicatur operans et cooperans, quia, ut dictum est, operans dicitur quin erigit ut velit ; sed hoc non potest facere quin etiam eum adiuvet ne frustra velit propter quod ipsa dicebatur cooperans. Ergo propter idem dicitur operans et cooperans.

Ideo dicunt quidam quod gratia dicitur operans quia erigit ut velit, sed dicitur cooperans quia adiuvat ut perficiat et opus addat ; et ita secundum eos gratia prius est operans et postea cooperans, et dicitur cooperans respectu sui operantis.

Sed probatur quod gratia simul est operans et cooperans. Gratia infunditur huic homini, illa gratia infundendo, id est dum infunditur, movet liberum arbitrium ad bonum vel ad malum, sed non ad malum, ergo ad bonum. Et ita gratia dum infunditur, movet liberum arbitrium ad bonum. Ergo tunc cooperatur. Ergo simul operatur et cooperatur.

 

 Ideo dicimus quod gratia simul tempore operatur et cooperatur in homine, sed non simul natura. Naturaliter enim praecedit infusio gratiae, et sequitur cooperatio, licet simul tempore. Gratia enim in ipsa infusione excitat liberum arbitrium quod eodem momento consentit et cooperatur. Potius enim dicitur liberum arbitrium consentire et cooperari gratiae quam gratia libero arbitrio ; sicut miles dicitur ire cum rege et servus cum domino, non rex cum milite, non dominus cum servo. Ex gratia igitur quae infunditur, et libero arbitrio simul cooperante, eodem momento procedunt duo effectus, primus qui gratia coadiuvante liberum arbitrium liberat hominem a malo in quo erat, secundus, quia eum adiuvat ne frustra velit, totaque dignitas huius liberationis ascribenda est gratiae et non libero arbitrio. Ipsa enim movet et excitat liberum arbitrium ad bonum et dicitur cooperans non respectu liberi arbitrii, vel etiam sui operantis, sed respectu primi duorum praedictorum effectuum, secundum enim effectum cooperatur priori, id est operatur cum priore simul tempore.

 

Quaeritur quae virtus gratia sit (subaudi [prima]). Videtur enim debere esse charitas, quoniam ipsa est mater omnium virtutum. Sed dicimus quod ipsa est fides, et ideo potius haec quam illa, quia fides est fundamentum omnium virtutum et ex hac procedunt motus omnium. Nisi enim quis habeat fidem quomodo habebit motum charitatis, id est dilectionem ? Sine fide enim impossibile est placere Deo. Haec virtus naturaliter (non dico tempore) praecedit omnes alias, et etiam tempore praecedit motus quarumdam virtutum ut fortitudinis et temperantiae. Nemo enim potest adversa tolerare, quod est fortitudinis, vel fugere illecebras, quod est temperantiae, nisi in eo praecesserit fides, id est motus fidei. Cum enim dicitur fides praecedere alias virtutes, non de virtute, sed de motu intelligendum est, sicut in sequentibus ostendetur plenius.

 

 Sed obicitur : Prima gratia est virtus quam operatur Deus in homine sine homine. Quamlibet virtutem operatur Deus in homine sine homine. Ergo quaelibet virtus est prima gratia.

Ad quod dicendum, in communi acceptione huius termini prima gratia, verum est quod omnis virtus est prima gratia ; si in minus communi accipiatur, id est pro fide, non est verum.

 

 Item, cum dictum sit quod gratia sive fides infunditur homini, et inde procedit bona voluntas, obicitur : Unde enim voluntas praecedit fidem, dicit enim Augustinus : Eides est volentis et non nolentis. Ergo fides procedit ex voluntate.

Ad quod dicendum quod sic exponendum : Fides est volentis, et non nolentis, id est fides non est nisi in volente. Cum enim caetera possit homo volens, credere non potest nisi volens. Quod autem auctoritas et dignitas bene operandi sit in fide, in gratia, in Dei misericordia, manifeste ostendit Apostolus ubi dicit : Non est volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, scilicet bonum agere, quod divinae misericordiae et gratiae Dei est ascribendum, non voluntati hominis. Non enim dixit, volentis est et non miserentis, imo econverso, Miserentis est et non volentis.

Unde alibi : Gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius, etc.

De quo etiam Isaias : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine, sicut aliquis erigit hominem de luto, et postea, quia debilis est, regit et sustentat ut perficiat iter, sic Dei gratia hominem, de luto peccatorum.

Idem est etiam : Velle mihi adiacet, perficere autem bonum non invenio, quia perfectio non est nisi ex Dei gratia, nec etiam principium voluntatis quae fit efficax.