Distinctio XXVI — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio XXVI

DISTINCTIO XXVI

 

 

Quid sit coniugium.

Est autem coniugium maritalis inter legitimas personas coniunctio individuam vitae consuetudinem retinens. Quae cum in multis capitur vel consistit, in eo praecipue versatur, ut utroque vivente neuter eorum alii maritaliter coniungatur.

 

 

Quae sint personae legitimae.

Denique personae legitimae sunt, quas votum continentiae non impedit, vel sacer ordo, vel spiritualis carnalisve cognatio, vel dispar cultus, vel conditio, vel naturae frigiditas. Sed per prima quatuor penitus sunt illegitimae, per duo vero ultima mediae sunt. Etenim si tales ignoranter iungantur, accidentibus quibusdam causis, cohabitare possunt, et eisdem deficientibus separari : velut si cognita conditio placeat et naturae frigiditas non abhorreatur.

 

 

Quae causa efficit coniugium. Effectus coniugii. Perfectio coniugii in quo consistat. Gemina coniunctio in coniugio intelligitur.

Efficiens autem causa matrimonii est consensus, non de futuro, sed de praesenti per huiusmodi verba expressus. Accipio te in virum, et ego te in uxorem : in quo tam humana quam divina iura concordant. Dicit enim lex : Non dotibus sed affectu matrimonia contrahuntur.

Et Isidorus : Consensus facit matrimonium, consensus de praesenti non de futuro matrimonium efficit.

Item Nicolaus papa : Sufficiat solus consensus secundum leges eorum de quorum coniunctionibus agitur, qui si defuerit solus, caetera etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur. Qui consensus est individuae vitae et coniugalis societatis invicem servandae, a quo nimirum coniugium initiatur et in carnali copula perficitur.

Ait enim Ambrosius : Cum initiatur coniugium, coniugii nomen asciscitur.

Item Isidorus : A prima fide desponsationis verius coniuges appellantur.

Quod autem in carnali copula perficiatur, ait Ambrosius, in omni matrimonio coniunctio intelligitur spiritualis, quam confirmat et perficit coniunctorum commistio corporalis.

Item Hieronymus dicit : Dominus adulteria futura in coniugiis quae sponsali conventione initiantur et corporum commistione perficiuntur. Ex his autem intelligere licet quod coniugium sacramentum sit, et sacrum signum, et sacrae rei, scilicet coniunctionis Christi et Ecclesiae, secundum spiritum, quantum ad initium eius ; secundum carnem, quantum ad eiusdem perfectionem. Sicque geminae sacrae rei signum, coniunctionis scilicet animae ad Deum quod signatur in desponsatione, et carnis nostrae in Deum quod signatur in carnali commistione, quando scilicet vir et mulier una caro efficiuntur. Sicut Christus et Ecclesia una caro sunt facti in virginis utero. Denique secundum illud ultimum signum auctoritas illa loquitur : Non dubium est illam mulierem non pertinere ad matrimonium, scilicet (quantum ad hoc signum) cum qua docetur non fuisse commistio sexus.