Distinctio XXXIX — Livre IV — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre IV
DISTINCTIO XXXIX
De ordine eorum qui iudicandi sunt.
Erunt autem ibi quatuor ordines eorum qui iudicio aderunt.
Alii enim iudicabuntur et peribunt, ut quibus dicitur :
Alii autem non iudicabuntur, et tamen peribunt, velut quibus Dominus ait :
Alii iudicabuntur et regnabunt, ut illi qui audient :
Alii non iudicabuntur et regnabunt, ut illi quibus Dominus ait :
Quod non tantum ad apostolos dictum esse intelligendum est, sed ad omnes qui apostolicam perfectionem adepti, relictis omnibus, secuti sunt Christum. Iudicabunt vero isti et comparatione melioris facti et potestate iudicii : unde gladii ancipites in manibus eorum, hoc est, sententia de bonis et de malis in potestate eorum. Sed quae ibi dicenda creduntur, vocene proferantur, an tantum virtute iudicis effectum accipiant, nulla auctoritate aperte definitum existit.
