Distinctio IX — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio IX

DISTINCTIO IX

 

 

De duobus modis manducandi.

Sicut autem duae sunt res huius sacramenti, ita et duo modi manducandi sunt, sacramentalis, scilicet quo corpus, quod de virgine traxit, sub sacramento sumitur, et sanguis bibitur : et spiritualis, quo quis manducat, si in Deo manet, et Deus in eo.

Unde Augustinus : Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. Si in me manet, et ego in eo, tunc bibit. Qui vero in me non manet, nec ego in illo, etsi accipit sacramentum, acquirit magnum tormentum.

Item : Ut quid paras ventrem et dentem ? crede et manducasti. Secundum hos duos modos distinguitur quod Augustinus ait : Bonus accipit sacramentum et rem sacramenti. Malus vero tantum sacramentum, hoc est, corpus Christi. Secundum hoc etiam intelligitur illud Augustinus : Non manducans manducat, et manducans non manducat.