Distinctio XIII — Livre IV — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre IV
DISTINCTIO XIII
Qui conficiat hoc sacramentum.
Conficitur autem hoc sacramentum a quolibet sacerdote, secundum ritum et intentionem conficiendi, utique si in unitate Ecclesiae consistit. Excommunicati ergo, vel haeresi manifesta notati non conficiunt hoc sacramentum. Nemo, enim consecrans dicit, offero, sed offerimus, quasi ex persona Ecclesiae, quod Augustinus ita dicit : Recole nomen et adverte veritatem. Missa enim dicitur, eo quod caelestis missus, hoc est angelus, ad consecrandum corpus Dominicum adveniat, dicente sacerdote : Omnipotens, Deus, iube hoc perferri per manus angeli tui in sublime altare tuum. Sed nunquid haeretico usurpante hoc mysterium, angelum de caelo mittit Deus oblationem eius consecrare ? Haec de caelesti mysterio perstrinximus, quae fideliter a Catholicis tenenda sunt.
