Distinctio XXIII — Livre IV — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre IV
DISTINCTIO XXIII
De ecclesiasticis ordinibus.
Nunc de ecclesiasticis ordinibus videamus, assignantes quam vim in nobis teneant, et qualiter Christus eos in semetipso gessit.
Quid sit ordo.
Est autem ordo signaculum, hoc est quoddam sacrum quo spiritualis potestas et officium traditur ordinato.
Quot sint ordines clericorum.
Denique, iuxta praerogativam septiformis Spiritus, septem sunt hi ordines, scilicet ostiarius, lector, exorcista, acolythus, subdiaconus, diaconus et sacerdos.
Quare vocentur clerici. Quid corona designet.
Omnes clerici vocantur, hoc est sortiti, eo quod Mathias, quem primum ordinavit Ecclesia, sorte electus fuit. Hanc sortem corona designat, quae signum regale est et decoris. Unde omnes Ecclesiae ministri reges non immerito dicantur, ut Petrus ait :
Unde ostiarius dicatur.
Ostiarius autem dictus est, quod praesit ostiis templi, qui in Veteri Testamento ianitor dicebatur, positus ut custodiret templum, ne quis immundus ingrederetur in illud. Sic et nunc custodit ecclesiam, dignos recipiendo, et indignos respuendo. Unde claves ecclesiae ei dantur ab episcopo cum ordinatur.
Ubi Christus ostiarii officium exercuerit.
Hoc autem officium Dominus in semetipso implevit, quando flagello vendentes et ementes de templo eiecit.
De lectoribus. Officium lectorum.
Secundus ordo lectorum est, qui a legendo dicuntur, quia canunt et legunt in ecclesia, ut animos audientium ad compunctionem excitent. Ad quos ex officio pertinet, ut prophetias et lectiones in ecclesia legant. Unde codex divinae legis, eis cum ordinantur, ab episcopo traditur. Scientiam igitur habere debent, ut distincte quod legunt, pronuntiare et exponere valeant.
Hoc etiam officium Christus implevit, cum librum Isaiae aperiens, in medio seniorum distincte legit :
Tertius ordo exorcistarum est, qui Latine dicuntur increpantes, vel adiutores. Adiurant enim, vel increpant spiritum immundum, super catechumenos et energumenos, hoc est inefficaces. Exorcista ergo, ex officio, praedictis cum exorcismo manum debet imponere. Unde et librum exorcismorum ab episcopo accipit cum ordinatur.
Hoc officio Dominus usus est, quando aures et linguam surdi et muti tetigit et sanavit, cumque etiam multos daemones suo imperio fugavit.
Quartus ordo acolythorum est : qui Latine dicuntur ceroferarii, qui cereos anteferunt, praecipue cum legendum est evangelium. Ad acolythum ergo pertinet lumen in sacrario praeparare, et portare, et suggesta pro eucharistia subdiaconis offerre. Hic cum ordinatur ab archidiacono accipit candelabrum cum cereo, et urceolum vacuum.
Hoc officium Christus implevit, cum dixit :
Quintus ordo subdiaconorum est : qui sic ideo vocantur, quia in ministeriis subiacent praeceptis et officiis diaconorum. Ad subdiaconum ergo pertinet calicem, patenamque ad altare deferre, et diaconis tradere. Urecolum quoque et aquam, mantile, et manutergium presbyteris et levitis tenere, pro lavandis manibus ante altare. Unde cum ordinantur, accipiunt ab episcopo calicem et patenam, ab archidiacono urceolum, etc.
Ubi Christus hoc officio functus sit.
Hoc officio Dominus usus est, quando linteo se praecinxit, et pedes discipulorum lavit.
De diaconis. Officium diaconorum. Modus ordinandi diaconos.
Diaconorum ordo sexto loco est, in quo eorum perfectio commendatur. Hi Latine dicuntur ministri, quia sicut in sacerdote consecratio, ita in diacono mysterii dispensatio habetur. Ad quem pertinet mensam Domini componere, crucem ferre, et praedicare, et agendis sacramentis semper assistere et ministrare : qui et Levitae dicuntur, a tribu Levi, quia sicut illi tribui pro toto Israel ministerium templi committebatur : ita his pro tota Ecclesia ministerium deputatur altaris. His episcopus manum cum ordinantur imponit, et stolam in laevo latere, ut expediti sint ad ministrandum : et spiritualiter, ut quidquid ad sinistram pertinet, divino iugo se subiecturos intelligant, dat etiam eis Evangelii textum, ut illos Christi praecones denuntiet.
Ubi Christus diaconi officio functus.
Hoc officio usus est Christus quando sacramentum corporis et sanguinis discipulis dispensavit, et quando eos ad orandum commonuit, dicens :
De presbyteris. Modus ordinandi sacerdotes. Ubi Christus hac potestate usus.
Septimus ordo presbyterorum est, qui seniores interpretantur, non pro aetate, sed dignitate. Moribus enim et prudentia in populo praecellere debent, sicut scriptum est :
Cani enim sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. Istis cum ordinantur episcopus manus inungit, quo gratiam consecrationis accipiunt. Accipiunt et stolam quae tenet utrumque latus seu premit, ut tanquam perfectiores adversa et prospera iugo Domini submittant. Hoc autem officio Dominus usus est, cum panem et vinum in corpus et sanguinem suum convertit, et semetipsum in ara crucis obtulit.
De nominibus dignitatum.
Sunt et alia quaedam nomina non ordinum, sed dignitatum, velut episcopus, propterea sic dictus, quod superintendat, curam subditorum gerens, ἐπι enim super, σκωπεῖν intendere dicitur.
Episcoporum autem ordo quadripartitus est in patriarchas scilicet, metropolitanos, archiepiscopos, et simpliciter episcopos. Patriarcha summus Patrum interpretatur. Metropolitanus vero dicitur a mensura civitatum. Archiepiscopus autem princeps episcoporum. Hi omnes pontifices dicuntur, et summi sacerdotes nuncupantur : hi enim caeteros sacerdotes et levitas efficiunt, et omnes Ecclesiae ordines disponunt, quae quandiu in Ecclesiae unitate persistunt, incunctanter facere possunt.
