Distinctio XLII — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio XLII

DISTINCTIO XLII

 

 

De visione bonorum et malorum.

Postremo sciendum, quod sancti tradunt usque ad iudicium bonos et malos se mutuo videre. Post iudicium vero boni videbunt malos, sed mali non videbunt bonos.

Unde Gregorius : Infideles in imo positi ante diem iudicii : fideles in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt.

Isaias etiam dicit :

Egredientur electi et videbunt cadavera vivorum, qui praevaricati sunt in me.

Et Psalmista :

Laetabitur iustus cum viderit vindictam.

Cuius laetitiae nos Dominus consortes efficiat. Amen.

 

 

 

Finis libri quarti Sententiarum Bandini.

Section précédente
Section 41 sur 41