Distinctio VIII — Livre IV — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre IV
DISTINCTIO VIII
De sacramento Eucharistiae. Eucharistia unde dicatur.
Post sacramentum baptismi, sequitur sacramentum eucharistiae, et bene : per baptismum enim mundamur ; per eucharistiam in bono firmamur. Eucharistia autem dicitur bona gratia, quia in hoc sacramento totus ille sumitur, qui est fons et origo totius gratiae. In hoc ergo sacramento videamus de institutione eius, et forma, et re.
De institutione huius sacramenti.
Dominus igitur instituit hoc sacramentum, in coena, post agnum typicum, in quo significavit veteris legis sacramenta morte sua terminari, et quae sunt novae legis substitui.
De forma huius sacramenti.
Forma autem ea est, quam idem Dominus instituit dicens :
Et :
Reliqua autem ad laudem Dei dicuntur.
Unde Augustinus : Credendum est quod in illis verbis Christi sacramenta conficiantur : reliqua omnia sunt laudes, obsecrationes, petitiones.
Tria in hoc sacramento distinguenda.
Sunt autem in hoc sacramento tria distinguenda : unum quod tantum est sacramentum scilicet species panis et vini, alterum quod est sacramentum, et res, caro scilicet Christi, quam de virgine traxit, et sanguis, quem pro nobis fudit, tertium quod est res tantum sacramenti, unitas scilicet Ecclesiae quae est spiritualis caro Domini, de qua dicitur :
