Distinctio XXXI — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio XXXI

DISTINCTIO XXXI

 

 

De differentia votorum. Divisio voti singularis.

Votum etiam aliud commune est, ut quod in baptismo omnes faciunt ; aliud vero singulare, ut cum aliquis promittit sponte continentiam. Item singulare, aliud est privatum, ut quod in abscondito, vel sine solemnitate fit ; aliud solemne, ut quod solemnitatem habet ; quod facit praedictus ordo in clericis, benedictio in virginibus, in viduis religiosus habitus. Hoc autem solum matrimonium impedit.