Distinctio X — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio X

DISTINCTIO X

 

 

Corpus Christi in omni esse altari.

Denique corpus Christi de virgine tractum, in omni altari est, tempore sacrificii. In uno tamen loco tantum est scilicet ad dexteram Patris, visibiliter secundum formam humanam.

Hoc est, quod Augustinus ait : Corpus Christi est in uno loco visibiliter, scilicet in forma humana : Veritas tamen eius ubique est, id est divinitas.

Item : Veritas eius, hoc est verum corpus eius ubique est, id est, in omni altari, ubi celebratur, invisibiliter tamen, secundum eamdem formam. Ita similia sunt intelligenda.