Distinctio XV — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio XV

DISTINCTIO XV

 

 

An confessio de uno peccato valeat, caeteris manentibus ?

Videtur autem confessio de uno peccato tantum facta valere, praesertim si pro eo satisfactum est, quia Scriptura dicit : Non iudicabit Deus bis in idipsum, et

non consurget duplex tribulatio.

Sed hoc de his intelligendum est, qui praesenti poena commutantur in bonum. Caeterum si perdurant in malo, praesentibus suppliciis aeterna connectunt, secundum illud :

Duplici contritione contere eos, Domine Deus noster.

Ait enim Gregorius : Pluit Dominus super unam civitatem, et super alteram non pluit. Et eamdem civitatem ex parte compluit, et ex parte aridam reliquit. Cum ille qui proximum odit, ab aliis vitiis se corrigit, una eademque civitas ex parte compluitur, et ex parte arida remanet, quia sunt quidam, qui cum vitia quaedam resecent, in aliis graviter perdurant. Sed hoc non ad veniam criminis, sed ad desertionem actus peccandi referendum est. Ut ideo pars civitatis dicatur complui, quia a delectatione et actu peccandi nunc continet. Vocaturque haec continentia pluvia, quia de fonte gratiae procedit, ut vel sic paulatim poeniteat, vel eo minus a Deo puniatur, qui diuturniori delectatione et actu peccati, maius sibi accumulasset tormentum.

 

 

An satisfactio sit imponenda huic peccato sine aliis confesso.

Quod autem solet quaeri, utrum pro illo peccato denuo satisfactio sit imponenda ? Dicimus, iterum imponendam, quia primo condigne non satisfecit, cum falsa esset eius poenitentia.

Ait enim Innocentius : Falsam poenitentiam esse constat, cum spretis pluribus, de uno solo poenitentia agitur. Vel cum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio : arbitrio tamen sacerdotis poterit moderari.