Distinctio VI-VII — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio VI-VII

DISTINCTIONES VI et VII

 

 

Quibus licet baptizare.

Ad summam sciendum est quod ministerium baptismi solis sacerdotibus licitum est. Necessitatis vero tempore, diaconis, et cuicunque personae baptisma ministrare licet, quod a quocunque traditum, dummodo in forma Ecclesiae non erratur, non reiteratur.