Distinctio XIV — Livre IV — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre IV
DISTINCTIO XIV
De poenitentia. Unde dicatur poenitentia. Quid sit poenitere. Divisio poenitentiae.
Post haec de poenitentia videamus, quae post naufragium Adae et originalis peccati, secunda tabula est. Prima enim est baptismus, ubi vetus homo deponitur, et induitur novus ; qui semel praestitus, non iteratur. Poenitentia autem frequenter subvenit : a qua praedicatio Ioannis coepit dicentis :
Dicta est autem poenitentia a puniendo, qua quis illicita quae commisit, punit. Poenitere enim est poenam tenere, ut semper puniat in se ulciscendo, quod commisit peccando. Proinde poenitentiae virtus timore concipitur.
Unde Isaias :
Solemnis poenitentia. Non solemnis. Confessio.
Poenitentiarum vero, alia solemnis est, alia non. Solemnis est, ut Ambrosius ait, quae fit extra ecclesiam manifesto, in cinere et cilicio, quae pro manifestis horrendisque delictis tantum imponitur, quae non iteratur pro reverentia sacramenti. Eiectionem enim primi hominis de paradiso significat. Alia vero non est solemnis, quae virtus mentis est, et in secreto agitur, et frequenter ab eodem iterari potest in salutem. Quod probatur exemplo David, qui, post veniam adulterii et homicidii, graviter deliquit in numerando populum, qui dum angelo ferienti plebem, se obtulit dicens : Grex iste quid fecit ? Fiat manus tua in me, et in domum Patris mei, statim sacrificio dignus factus est, et absolvi meruit.
Hoc est etiam quod Augustinus ait : Confitero peccata etiam semel terreno iudici ante mortem, sed Deo frequens confessio vitam inducit.
Item super Psalmum Parcet pauperi. Si liberatus offendit, parcet, quia omnes peccant. Auctoritates ergo quae poenitentiam prohibere videntur iterari, vel de perfectorum poenitentia, vel solemni intelligendae sunt, velut illa : Poenitentia semper est vindicta puniens, quod quis commisit ; et illud : Reperiuntur qui saepius agendam poenitentiam putant, qui luxuriantur in Christo.
