Distinctio III — Livre IV — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre IV
DISTINCTIO III
Quid sit baptismus.
Est autem baptismus, instinctio corporis facta sub forma verbi eius de quo dicitur : Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum.
Forma baptismi. An in nomine Christi liceat baptizare.
Verbum autem illud est invocatio Trinitatis. Iuxta quod ait Veritas, formam baptizandi ostendens :
Hoc autem verbum accedit ad elementum, non tantum quia dicitur, sed quia et creditur. In nomine etiam Christi legimus apostolos baptizasse. In quo tota Trinitas intelligitur scilicet ipse unctus, et Pater a quo unctus est, et Spiritus sanctus quo unctus est.
An in unius personae nominatione liceat baptizare.
Imo et in unius personarum nomine tantum perfecte sacramentum traditur, si de aliis recte sentiatur : Et econverso omnibus nominatis, vacuum est mysterium, si de aliis male sentiatur.
Unde Ambrosius : Sicut si unum, vel Patrem, vel Filium, vel Spiritum sanctum sermone comprehendas, fide autem nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum abneges, plenum est fidei sacramentum : ita etiam, licet Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum dicas, et alicuius eorum minuas potestatem : vacuum est mysterium. Tutius tamen est tres personas in baptismo nominare, ut dicatur : In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, non in nominibus, sed in nomine, hoc est invocatione vel confessione trium personarum.
Ubi fuerit institutus baptismus.
Fuit autem institutus baptismus, in Iordane, quando Christus contactu mundae carnis suae, vim regenerativam contulit aquis, ut qui post immergeretur, invocato nomine Trinitatis, a peccatis mundaretur.
Quare in aqua tantum baptizetur.
Celebratur autem baptismus in aqua, non alio liquore, ne ullus inopia excusetur, et propter similitudinem sacramenti, quia sicut aqua corporis sordes abluit, sic baptismus maculas animae abstergit.
Quoties immergi debeat qui baptizatur.
Denique pro vario ecclesiarum usu, semel, vel ter, qui baptizatur immergitur.
Unde Gregorius : In una fide, nihil officit Ecclesiae sanctae consuetudo diversa, unde nullatenus reprehensibile est infantem baptizando, ter vel semel immergere, quia ter immergendo, personarum Trinitas, et semel potest divinitatis unitas designari. Nos vero qui tertio mergimus, etiam triduanae sepulturae sacramentum signamus.
