Distinctio XIX — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio XIX

DISTINCTIO XIX

 

 

Quando hae claves dantur et quibus ?

Has autem, omnis qui in sacerdotem ordinatur accipit, etsi enim prius habuerat scientiam discernendi, non tamen habebat eam ut clavem, hoc est auctoritate clavigeri ea uti non poterat, quod solus ordinatus potest. Videtur sane quod non omnes sacerdotes has claves habeant.

Ait enim Origenes : Haec potestas soli Petro concessa est, et imitatoribus eius, scilicet dignis, vel imitatoribus in gradu, etsi non in vita. Ordinis ergo est haec dignitas, non personae.

Quod Augustinus probat exemplo Caiphae. Dictum est, inquit, de nequissimo Caipha. Hoc a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius. Per quod ostenditur spiritum gratiarum non personam sequi digni vel indigni, sed ordinem traditionis, ut, quamvis boni meriti aliquis sit, benedicere tamen non possit, nisi fuerit ordinatus.

 

 

Quare dimisso a Deo crimine, sacerdoti sit confitendum ?

Sed cum in contritione Deus dimittit peccatum, cur oportet quemquam deinceps sacerdoti, hoc est Ecclesiae confiteri ? Arbitror inter caeteras causas hanc esse praecipuam : ut per hoc sacramentum, unitas quae est inter Christum et Ecclesiam, commendetur : ut sicut sunt duo in carne una, et in voce una, ita et duo sint in confessione una. Quod non in Veteri Testamento, sed nunc exigitur. Quia nunc, non tunc, hi duo sunt unum in carne una.

 

 

De generali confessione.

Sic agenda est poenitentia, ut supra diximus, ubi memoria est delictorum. Sed quia delicta nemo intelligit omnia, generaliter saltem ea confiteri oportet, ita scilicet ut Augustinus ait ; dicit enim : Si vero mente aliqua exciderint peccata, confitetur quis veritatem Deo, cum generaliter dicit : Deus, qui nosti occulta cordium, opera mea et delicta mea a te non sunt absondita, quibus veniam largiaris. Et haec est veritas confitentis, quam diligit Deus.