Distinctio XXI — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio XXI

DISTINCTIO XXI

 

 

An peccata dimissa redeant ?

Solet etiam quaeri utrum peccata dimissa redeant iterum peccanti, qui poenituit ? Et dicimus quia utrumque salva fide teneri potest. Utrique enim parti quaestionis, probati favent doctores, scilicet ut vel dimissa peccata redeant, aliquo existente ingrato beneficiis : quod evangelica parabola explicare videtur, vel ut non redeant : sed eorum loco tot sint ingratitudines, quot peccata dimissa fuerant.

Unde Augustinus : Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones eius : quae tot sunt, quot sunt remissiones : tot ergo sunt et obliviones.