Distinctio XVIII — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio XVIII

DISTINCTIO XVIII

 

 

Quando et quid Deus dimittat et sacerdos.

Dimittit autem Deus peccatum in cordis contritione ante confessionem oris.

Unde Propheta : Dixi :

Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino : et tu remisisti impietatem peccati mei.

Ubi Cassiodorus ait : Magna pietas Dei, quae ad solam promissionem peccata dimittit.

Item Augustinus : Nondum pronuntiat, et Deus dimittit. Dimittit autem peccatum hoc modo, quia debitum aeternae mortis solvit, et animam interius purgat. Tegit enim Deus peccatum in poenitente, ita ut aeternaliter non puniat.

Unde Augustinus : Videre Dei peccata, est ad poenam imputare ea : avertere autem faciem a peccatis, est ea ad poenam non reservare.

 

 

De tenebris animae.

Ecce sic dimittit peccatum, quantum ad tenebras exteriores, quantum quoque ad interiores dimittit, quando animam nebula peccati tenebrosam illuminat, et suae puritati restituit.

Unde :

Surge qui dormis.

Et in Psalmo :

Nebulam sicut cinerem spargit.

 

 

Quid sacerdos dimittat.

Sacerdos autem dimittit in confessione peccatum, ministerio officii, quo potest ligare et solvere. Solus enim sacerdos evangelicus, et ligat, et solvit, hoc est, ligatum vel solutum a Deo, ex officio ostendit, sicut olim legalis sacerdos contaminabat et mundabat leprosum, id est contaminatum vel mundatum ostendebat. Quam enim potestatem habebat iste in corpore, hanc habet ille in mente. Ostendit autem solutum, eo ipso, quod poenae temporali obligat, quem vere poenitere arbitratur : ligatum ostendit, si contra fecerit. Ligat etiam sacerdos, cum poenam temporalem imponit ; solvit, cum eam dimittit. Tertio etiam ligat, cum a communione suspendit ; solvit, cum communioni restituit.

 

 

De clavibus Ecclesiae.

Hoc autem licet sacerdoti facere ex auctoritate clavium Ecclesiae, quae sibi in ordinatione sunt traditae, dicente episcopo ei, quod dixit Dominus Petro :

Quodcunque solveris super terram, erit solutum et in caelis, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis.

Hoc est, ut Augustinus ait : Ego Deus et omnes caelestis militiae ordines, et omnes sancti in gloria mea, laudant tecum et confirmant, quos solvis et ligas : non dixit, quos putas ligare vel solvere, sed in quos exerces opus iustitiae et misericordiae. Alia autem opera tua in peccatores non cognosco.

Hieronymus quoque ait : Hunc locum quidam non intelligentes, aliquid sumunt propter haec verba, de supercilio Pharisaeorum ut damnare innoxios, et solvere se putent noxios, cum apud Deum, non sacerdotum sententia, sed reorum vita quaeratur, scilicet ut eis prosit vel noceat.

 

 

De sententia pastoris. Claves duae quae sint.

Caeterum sive iusta sive iniusta fuerit sententia pastoris, iure verenda est, sine praeiudicio tamen veritatis. Interdum enim qui foras mittitur, intus est, et foris est, qui intus etiam videtur retineri. Hae autem claves duae sunt, scilicet scientia discernendi peccata, et potestas iudicandi de peccatis.