Distinctio XXIV — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio XXIV

DISTINCTIO XXIV

 

 

De ordinatis ab haereticis. Dissolvit Bandinus sententiarum repugnantiam.

Si vero ab utero erraverunt, falsaque loquuntur, dicit Innocentius, Gregorius, Cyprianus et Hieronymus, solus baptismus eorum ratus est : caetera vero falsa sunt et inania quae administrant. Siquidem qui honorem amiserunt, dare non possunt. Per quod videtur honor iterandus eis, qui ab haereticis ad Ecclesiam redeunt.

Augustinus autem contradicere videtur probans ita ius dandi ordines haereticis constare, sicut et baptismus, utrumque tamen ad perniciem suam ; ideoque dare possunt quod habent ; nec iterandum est redeuntibus, ne fiat iniuria sacramento. Sed haec contrarietas multis modis conquiescit. Aut enim praedicti auctores de haereticis, sententia praecisis, loquuntur.

Augustinus autem de iis qui tantum pravitate sui sensus a fidei puritate divisi sunt : aut praedicti de haereticis sub alia forma sacramenta celebrantibus loquuntur.

Augustinus vero de his qui in celebrando formam Ecclesiae servant : aut praedicti ad effectum sacramentorum respexerunt, quae illicite tractantibus inania sunt.

Augustinus vero ea esse dixit vera et recta quantum ad se : vel praedicti de his haereticis loquuntur qui extra ecclesiam.

Augustinus vero de his qui intra ecclesiam ordines acceperunt.

 

 

De aetate ordinandorum.

De ordinandis autem canones sanxerunt, ut subdiaconus ante quatuordecim annos, diaconus vero, ante viginti quinque annos non ordinetur, presbyter vero ante triginta non, etiamsi valde sit dignus.