Distinctio XXXVII — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio XXXVII

DISTINCTIO XXXVII

 

 

De decem mandatis Decalogi, et eorum reductione ad duo caritatis mandata.

Iam distinctio Decalogi consideranda est. Habet enim Decalogus decem praecepta. Tria in prima tabula pertinentia ad Deum. Septem quae sunt in secunda tabula, pertinentia ad proximum.

Primum in prima tabula est :

Non habebis deos alienos : Non facies tibi sculptile, nec omnem similitudinem.

 Sculptile est quod nihil habet simile sibi. Similitudo vero quae habet speciem alicuius rei.

Secundum est :

Non assumes nomen Dei tui in vanum.

Quod est dicere secundum litteram :

Non iurabis pro nihilo per nomen Dei.

Allegorice vero praecipitur, ut non putes creaturam esse Christum Dei Filium.

Tertium est :

Memento sanctificare diem Sabbati.

 Quo secundum litteram, Sabbati praecipitur observantia. Allegorice vero, ut requiem et hic a vitiis et in futuro in Dei contemplatione exspectes. Primum quidem mandatum pertinet ad Patrem, in quo est unitas ; secundum ad Filium, in quo est coaequalitas ; tertium ad Spiritum sanctum, in quo est utriusque communitas.

 

 

De septem mandatis secundae tabulae.

In secunda vero tabula septem sunt mandata, quorum primum ad Patrem carnalem refertur, quod est :

Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram,

scilicet viventium.

 

Secundum est :

Non occides.

Ubi secundum litteram actus homicidii prohibetur. Spiritualiter vero voluntas occidendi.

 

Tertium est :

Non moechaberis,

 id est ne cuiquam miscearis, excepto foedere matrimonii. A parte enim intelligitur totum. Nomine igitur moechiae, omnis concubitus illicitus, illorumque membrorum non legitimus usus, prohibitus debet intelligi.

 

Quartum est :

Non furtum facies.

 Ubi sacrilegium, et rapina omnis prohibetur. Non enim rapinam permisit, qui furtum prohibuit.

 

 

An filii Israel commiserint furtum spoliando Aegyptum.

Hic autem solet quaeri an Israelitae furtum fecerint, exspoliando Aegyptum ? Dicimus quod non, quia perfecti Deo iubenti ministerium praebuerunt. Infirmi vero magis permissi sunt hoc facere illis, qui talia iure passi sunt, quam iussi.

Quintum est :

Contra proximum non loquaris falsum testimonium.

Ubi crimen mendacii et periurii prohibetur.