DISTINCTIO XXXIII
De virtutibus principalibus quas cardinales appellant.
Post praedicta, de quatuor virtutibus principalibus videamus. Quarum prima est iustitia, quae est in subveniendo miseris, qui minus possunt contra potentiam fortiorum ; secunda, prudentia in praecavendis insidiis ; tertia, fortitudo in perferendis molestiis ; quarta, temperantia, in coercendis delectationibus pravis.
Quod hae virtutes maneant in futuro.
Hae in futuro erunt, sed secundum alium usum quam hic.
Unde Beda : Potestates caeli quatuor praedictis virtutibus praeclarae sunt, quae aliter servantur in caelis ab angelis et animabus sanctis, quam hic a fidelibus.
