Distinctio XVIII — Livre III — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre III
DISTINCTIO XVIII
De merito Christi et quid sibi meruerit.
Post quam mortem, etiam et per quam, sibi claritatem et impassibilitatem meruit.
Unde Augustinus : Ut Christus resurrectione clarificaretur, prius humiliatus est passione, humilitas claritatis est meritum, claritas humilitatis est praemium. Claritatem autem dicit, manifestationem donati nominis quod est super omne nomen. Nec enim tunc primum illud ei nomen donabatur. Tunc tamen ei donatum esse dicitur, illo utique tropo, quo dicitur res fieri, quando innotescit quod facta sit. Impassibilitatem quoque animae et carnis per eamdem mortem meruit, quam tunc nihilominus ex quo homo fuit, per caritatem et caeteras virtutes meruerat. Non enim habuit Christus quo posset proficere secundum animae meritum, id est secundum virtutem meriti. Licet quantum ad numerum meritorum corporis, hoc est operum, profecisset.
An Christus post mortem beatior fuerit.
Si autem quaeratur num anima eius fuerit post mortem beatior quam ante ? dicimus quod beatior fuit, quantum ad miseriae immunitatem, non quantum ad Dei contemplationem.
