Distinctio XVI — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio XVI

DISTINCTIO XVI

 

 

An in Christo fuerit necessitas patiendi et moriendi.

Quatuor enim status hominis sunt, de quibus singulis Christus aliquid accepit. Primus ante peccatum, de quo immunitatem a peccato accepit. Secundus post peccatum ante gratiam, de quo poenam. Tertius qui fuit sub gratia, gratiae plenitudinem. De quarto qui erit in gloria, non posse peccare accepit. Hos autem defectus sicut ipsam carnem ac mortem non conditionis necessitate, hoc est, non ex vitiosa lege nascendi, quae est necessitas nostrae conditionis, sed miserationis voluntate suscepit.

Secundum hoc ergo intellige quod Augustinus ait : Non vere timebat Dominus pati, quia non veram causam timoris habuit.

Unde Hilarius : Habuit Christus ad patiendum corpus, sed non naturam ad dolendum, vel non vere timuit, hoc est, non ita ut timor animae suae dominaretur dimovens eum a rectitudine : fuit enim in eo propassio, non passio, ut ait Hieronymus ; vere timuit, id est vero timore, non ficto.

 

 

Christus necessitatem moriendi habuit.

Habuit etiam necessitatem moriendi ; ut enim statutum est omnibus hominibus semel mori, ita etiam Christus, eadem necessitate et iure naturae, semel oblatus est.