Distinctio XXXIX — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio XXXIX

DISTINCTIO XXXIX

 

 

De periurio.

Periurium est mendacium iuramento firmatum. Iurare est Deo reddere ius, veritatis scilicet et non falsitatis, hoc est Deum testem adhibere, vel ei aliquid oppignorare. Ut ille facit, qui per filios suos iurat, quos oppignorat Deo, ut hoc eis eveniat quod de ore suo procedit : Si verum, verum ; si falsum, falsum.

 

 

Quae iuramenta magis obligent. Quid periurium.

Iuratur autem per Deum, per Evangelia, per creaturas. Sed quanto magis sanctum est, per quod iuratur, tanto magis est poenale periurium. Periurium autem est, adhibita iuratione mentiri quod fit, dum iurando quis loquitur, cum intentione fallendi, quam vel statim habet, vel postea, ante tempus, quo fieri debet, quod iuravit. Ream enim linguam non facit, nisi rea mens.

 

 

Comites iuramenti. Incauta iuratio est peccatum.

Advertendum quoque est quod iusiurandum tres habet comites : veritatem, iudicium et iustitiam, ut scilicet discrete quis iuret, quantum ad se ; utiliter quantum ad proximum, et verum sit, vel esse putet quod iurat, quantum ad Deum. Quod si ista deficiant, periurium est, hoc est incaute iusiurandum factum. Quod ideo peccatum est, quia iuratio non est appetenda, sicut res bona ; nec tamen fugienda est, sicut mala, cum est necessaria.

 

 

Periurium quando dicatur.

Dicitur enim periurium proprie, cum impleri potest iuramentum, et debet secundum tenorem iurandi, sed contemnitur. Quod salubriori consilio faciendum est, quando si impletur iuramentum, peiorem vergit in exitum. Velut cum iuravit quis permanere in stupro, qui nimirum inter stuprum et praedictum periurium perplexus est, ubi fides rescindenda est.

Ait enim Isidorus : In turpi voto muta decretum : quod incaute vovisti, ne facias.

 

 

De eo qui verborum calliditate iurat.

Proinde quacunque arte verborum iuretur, Deus sic accipit, sicut ille qui iurat, et ille cui iuratur, simpliciter intelligit.

 

 

De eo qui cogit falsum iurare.

Quod si quis sciens falsum iuramentum exigit, homicida est.