Distinctio V — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio V

DISTINCTIO V

 

 

Quis assumpsit et quid assumptum fuerit. Quod persona naturam assumpsit.

Denique sciendum quod et persona et natura assumpsit naturam, sed neque persona personam, neque natura personam assumpsit. Ait enim Augustinus De fide ad Petrum. Unigenitus Deus in unitate personae humanam naturam suscepit.

Item : Unigenitus Dei Filius susceptione carnis et animae rationalis, incarnatus est. Ecce persona naturam assumpsit.

 

 

Quod natura naturam assumpsit.

Quod autem natura naturam assumpserit, sic ait Augustinus. Illa natura quae semper genita manet ex Patre, naturam nostram sine peccato suscepit.

Item : Unigenitus Filius Patris in forma servi et Dei, idem ipse est, quia forma Dei formam servi accepit. Forma autem natura est.

Ait enim Hilarius : Esse in forma Dei, non alia intelligentia est, quam in Dei manere natura. Ecce natura assumpsit naturam.

Quod si alibi dicitur formam servi a solo Filio esse susceptam, sciendum est, quod ibi non natura, sed alia persona excluditur. Caeterum in concilio Toletano videtur reperiri contrarium.

Ait enim : Solus Filius accepit hominem in singularitate personae, non in unitate naturae divinae. Sed hoc qualiter intelligatur, subinde in eodem exponitur sic, hoc est, quod est proprium Filii, non quod est commune Trinitati, id est propria persona Filii hominem suscepit, non communiter tres personae. Quod alicui poterat videri, quia supra dixerat, totam Trinitatem formationem suscepti hominis fecisse. Natura ergo divina carnem suscepit, unde et incarnata dicitur.

Ait enim Ioannes Damascenus : Deitatem dicimus unitam carni, et unam naturam Dei Verbi incarnatam confitemur.

 

 

Quod natura Dei non dicitur esse facta caro.

Non tamen dicitur, quod natura divina facta est caro, sicut Verbum ; quia nec auctoritas hoc habet, nec locutionis usus hoc admittit. Ideo forsan, ne convertibilitas naturae in naturam per hoc signaretur.

 

 

Quod persona non fuit assumpta.

Persona autem nunquam assumpta fuit, quia non erat ex carne illa et anima, ulla persona coniuncta, quam Verbum acciperet. Denique nec iure dicitur quod persona sit assumpta, quia anima assumpta est. Anima enim non est individuae naturae, vel persona quandiu alii rei unita est personaliter, sed tantum quando per se est. Si autem alicubi dicitur homo Christus Iesus, vel ille homo a Verbo Dei esse assumptus, velut in Psalmo dicitur :

Beatus quem elegisti et assumpsisti,

 ita determina : Hoc de natura verum est hominis, de persona autem falsum.