Distinctio XXXV — Livre III — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre III
Distinctio XXXV
DISTINCTIO XXXV
Distinctio inter scientiam, intelligentiam, sapientiam.
Denique illa tria dona, scientia, intelligentia et sapientia sic a se distinguuntur. Quia scientia valet ad rectam administrationem rerum temporalium, et bonam conversationem inter malos. Intelligentia vero ad Creatoris et creaturarum invisibilium speculationem ; sapientia autem ad solius aeternae veritatis contemplationem et delectationem.
