Distinctio XV — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio XV

DISTINCTIO XV

 

 

Quod defectus nostros Christus suscepit.

Illud quoque addimus, quod nostros defectus suscepit, velut esuriem, sitim, tristitiam, et timorem, caeterosque generales, quorum nullus peccatum fuit. Quod propter fomitem dicimus.

Non tamen omnes suscepit, ut ait Leo papa, sed eos tantum, quos pro nobis sumere oportuit, nec dedecuit.

Non enim sumpsit ignorantiam invincibilem, et difficultatem ad bonum, quam, ut Augustinus ait, omnis homo patitur ab exordio suae nativitatis. Haec etiam ideo non accepit, quia contraria sunt ei, quod de primo statu hominis habuit.