Distinctio IX — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio IX

DISTINCTIO IX

 

 

De adoratione humanitatis Christi.

Cum autem humanitas in unam personam sit assumpta a Verbo Dei, simul adoranda est cum Verbo.

Unde Ioannes Damascenus. Christum adoramus cum Patre et Spiritu una adoratione cum incontaminata carne eius.

Et Augustinus : Ideo humanitatem in Christo adoro, quia deitati unita est. Denique si hominem a Deo separaveris, illi nunquam credo, nec servio : velut si quis purpuram vel diadema regale sine rege inveniat, non adorat : cum rege autem adorat.