Distinctio XIX — Livre III — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre III
DISTINCTIO XIX
De modo nostrae redemptionis, et quid Christus meruerit nobis.
Quod si praecedentia merita ad haec sufficiebant, ad quid ergo voluit mori ? Pro te scilicet, non pro se, ut te in humilitate instrueret, et sic in paradisum induceret. Meruit enim nobis per mortem aditum paradisi, quem per praecedentia sibi meruerat, et redemptionem a peccato, et poena, et diabolo. Nam cum per hostiam reconciliaturus esset sibi Deus mundum, nulla alia reconciliare suffecit, cum omnes peccassent.
Decreverat autem Deus, ut ait Ambrosius, neminem in paradisum, hoc est, ad Dei contemplationem admitti, nec alicuius hominis humilitas tantum posset proficere, quantum primi hominis potuit nocere superbia. Talis ergo nemo inventus est, nisi leo de tribu Iuda, qui moriens liberavit nos a peccato et diabolo ; dum per eam mortem caritas excitatur in cordibus nostris. Intendentes enim in eum quasi in serpentem aeneum, et videntes quanta caritate nos dilexerit, ut pro nobis scilicet moreretur, monemur accendimurque ad diligendum eum, qui pro nobis tanta fecit, et sic soluti a peccato et diabolo iustificamur. Denique peccata nostra portans super lignum, id est poenam peccatorum, redemit nos a poena aeterna, relaxando debitum a temporali poena, spe, non adhuc re ; a qua nos penitus liberabit, quando novissima destruetur mors. Et ita redemptor noster factus est proprie Christus, exhibitione humilitatis ; communiter vero tota Trinitas dicitur redemptor, effectu potestatis.
Christus solus est mediator.
Solus tamen Christus mediator est inter mortales peccatores et immortalem iustum. Solus enim ipse est Deus homo, mediator factus, secundum quod homo, per infirmitatem appropinquans nobis, Deo vero per iustitiam. Sane secundum quod Verbum est, non est medius, sed unus cum Patre Deus.
