Distinctio XXI — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio XXI

DISTINCTIO XXI

 

 

An Verbum ex quo fuit homo, unquam desierit esse homo.

Firmiter autem tenendum est quod Verbum, ut supra dictum est, verus homo est, quia habet animam et carnem in unione personae. Vivens autem homo est, quia duo illa coniuncta habet. Nunquam igitur desiit esse homo, ex quo fuit homo, quia nunquam desiit habere illa.

Unde Augustinus : Verbum ex quo suscepit hominem, hoc est carnem et animam, nunquam deposuit animam, ut esset anima a Verbo separata. De carne quoque dicit : Sic et in sepulchro Christus carnem suam commoriendo non deseruit, sicut in utero virginis connascendo formavit. Non ergo separata est divinitas ab homine, sed hoc intellige quantum ad unionem personae, non quantum ad defensionem naturae, secundum quam separata est.

Unde ait Ambrosius : Clamat homo moriturus separatione divinitatis, scilicet quoad defensionem. Separavit se divinitas subtrahendo potentiam, sicut hic intelligitur : Ut quid dereliquisti me ? Sed non solvit unionem. Se foris separavit a defensione, sed intus adfuit ad unionem.

Quod autem Athanasius sub anathemate ait totum hominem in resurrectione denuo assumptum : intellige, non quantum ad habendum, sed quantum ad iterum illa duo coniungendum, ut scilicet ex anima caro viveret quae proprie mortua est in qua, non in se, Christus mortuus esse dicitur.

Unde Augustinus : Absit ut sic Christus senserit mortem, ut quantum in se est, vita vitam perdiderit.