Distinctio XIII — Livre III — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre III
DISTINCTIO XIII
Qualiter Christus sapientia profecit.
Ad hoc autem contrarium videtur, quod in Evangelio legitur.
Sed secundum praedicta, etiam hoc intelligimus.
Dicit enim Gregorius : Iuxta hominis naturam proficiebat aetate, de infantia ad iuventutem. Iuxta eamdem etiam proficiebat et sapientia et gratia : non quod sapientior esset, vel magis gratia plenus per accessum temporis, sed quia eamdem qua plenus erat a prima conceptionis hora, paulatim plenius ex tempore caeteris demonstrabat. Proficiebat ergo, hoc est, proficere faciebat, sicut magister in discipulis suis proficere dicitur.
Quod autem Ambrosius dicit : Sensu hominis profecit, sicut sensu hominis esurivit. Intelligendum est ita dictum esse, ut quantum ad visum hominum, humanus Christi sensus profecisse dicatur. Secundum hoc etiam, patrem et matrem dicitur in infantia a propheta ignorasse, quia sic habebat se tunc et gerebat, quasi esset expers cognitionis.
