Distinctio XII — Livre III — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre III
DISTINCTIO XII
An Christus peccare potuit.
Quaeritur autem an Christus peccare potuerit ? Quod videtur ideo, quia posse peccare, ut supra probavimus, bonum naturae nostrae est, quam totam praeter peccatum suscepit, ut totam curaret. Sed si hoc est, videtur quod potuit non esse Deus, quia esse Deum, et posse peccare, non conveniunt : ad quod dicimus secundum praedictam disiunctionem, quia potuit peccare Christus secundum quod homo, nec hoc simpliciter dicimus, sed adicimus naturaliter. Sic enim ab ipsa conceptione homo assumptus, gratia (quam ad mensuram non accepit) confirmatus est, ut peccare non posset : naturaliter tamen posset.
An angelus peccare possit.
Quod etiam de angelo, qui minorem gratiam confirmationis accepit, dicimus ut simpliciter peccare non possit : naturaliter autem possit. Multo ergo minus Dominus angelorum peccare potuit, qui in ipso utero perfectus vir exstitit non solum propter animam et carnem, sed etiam propter sapientiam et gratiam.
