Distinctio XXIV — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio XXIV

DISTINCTIO XXIV

 

 

De fide antiquorum.

De quibus si dubitatur, probantur per fidem, hoc modo, quia ita crediderunt patriarchae, et alii sancti : proprie igitur est fides de non apparentibus. De apparentibus enim non est fides, sed agnitio. Quae fides, una dicitur esse ab Apostolo similitudine, non singularitate. Sicut idem volentium dicitur una voluntas, et duorum simillimorum dicitur una facies. Igitur nostra et antiquorum una est fides. Modus autem credendi diversus.

Unde Augustinus : Eadem fides Mediatoris quae nos salvat, salvos faciebat antiquos. Quia sicut credimus Christum in carne venisse, ita illi venturum ; sicut nos mortuum, ita illi moriturum ; sicut nos resurrexisse, ita illi resurrecturum, et ad iudicium venturum.

 

 

De fide maiorum et simplicium.

Haec tamen distincte revelata sunt maioribus. Simplicibus vero revelata sunt in mysterio. Unde Iob :

Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos,

quia simplices maioribus adhaerebant credentes in mysterio, quod illi in mysterio docebant