Distinctio VII — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio VII

DISTINCTIO VII

 

 

De praedestinatione Christi.

Secundum hoc igitur, facile est intelligere illud :

Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute.

Filius enim Dei praedestinatus est, hoc est, gratia ei praeparatum est, non ut sit Filius Dei, sed ut cum homine sit Filius Dei, ut ita gratia ei attribuatur secundum naturam personae, velut si dicamus : Huic advocato gratia fit, non ut coram iudice loquatur, sed ut sedens loquatur : ut gratia ei fiat, non secundum locutionem, sed secundum sessionem. Sic Christo gratia facta est, non secundum filiationem, sed secundum hoc quod cum humanitate dicitur Filius.

Sic et Augustinus dicit : Nomen quod est super omne nomen, donatum est ei, secundum formam servi, id est ut cum forma servi diceretur unigenitus Filius Dei. Sic igitur persona illa dicitur praedestinata, vel etiam natura eius humana praedestinata dicitur, ut personaliter verbo Patris uniretur, et tunc sic exponitur illud. Qui praedestinatus, hoc est, cuius natura praedestinata est. Similiter secundum hoc intellige illud Augusinus : Tanta scilicet est unio utriusque naturae, ut totum dicatur Deus, totum homo, id est ut illa persona cum hoc toto, divinitate scilicet, anima, et carne, eorumque proprietatibus sit Deus et homo.