Distinctio VI — Livre III — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre III

Distinctio VI

DISTINCTIO VI

 

 

Quis sit sensus istius, Deus est homo.

Ut autem facilius cognoscatur, quid istis propositionibus dicitur : Deus est homo, et homo est Deus, et similibus, breviter praedicendum est, quod ex illis, quae Filius Dei suscepit, scilicet anima et carne, nulla persona hominis composita est. Tunc enim demum ex duobus his persona componitur, cum principaliter in eo quod persona non est, conveniunt, ut in caeteris hominibus a Christo contingit : quod si in ea, quae iam persona est, ut in Christo fuit, conveniunt, personam non utique faciunt, sed tantum habentur ab ea, veluti paries, tectum, et fundamentum, si factae iam domui adhibeantur, non domum faciunt, sed ab ea cui addita sunt, habentur tantum. Sicut etiam baptismus, semel baptizatum non mundat : et consecratio, ordinatio, dedicatio, ea quae iam illis participant, secundo adhibita non augent, hoc est nihil conferunt aut mutant, sed tantum adhibentur. Sic igitur anima et caro adhibita sunt Filio Dei, velut indumentum membris. Est enim Filius Dei factus homo, non ita essentialiter et vere factus homo, ut tu qui es ipsa composita essentia animae tuae et corporis, sed essentialiter et vere factus est homo secundum habitum.

Unde Augustinus : Deus Filius pro nobis factus est verus homo, quia veram habet humanam naturam. Hoc autem tractat Augustinus super illum locum :

Habitu inventus est ut homo.

 

 

Quatuor species habitus.

Dicit enim quatuor modis aliqua accedere ad aliquid, ut habeantur ab eo. Accedit enim alicui aliquid, vel ita quod mutat nec mutatur, ut sapientia stulto. Vel ita quod mutat et mutatur, ut cibus stomacho : vel ita, quod nec mutat nec mutatur, ut annulus digito : vel ita quod non mutat, sed mutatur, ut vestis corpori, quod genus congruit huic comparationi. Deus enim Filius semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, non suam mutans, et sic in similitudinem hominis factus est, verum hominem suscipiendo, et habitu inventus est ut homo, hoc est habendo hominem inventus est ut homo. Sic autem dicit, ut homo, non homo. Sicut caro illa dicitur non peccati, sed similis carni peccatrici. Cum ergo dicitur, Deus est homo, habitus praedicatur, ut sit sensus, Deus habet hominem, vel est habens hominem : vel etiam persona humanata praedicatur.

Quod Cassiodorus innuit dicens : Factus est Filius Dei, ut ita dixerim, humanatus Deus. Cum autem dicitur, homo est Deus, habitus subiicitur, et natura vel persona praedicatur, ut sit sensus. Homo est Deus, id est habens hominem est Deus. Si autem factus in propositione ponitur, ut Deus factus est homo, ita intellige, hoc est, Deus coepit habere hominem, vel humanatus Deus esse. Item homo factus est Deus, id est, tertia illa persona coepit cum homine esse Deus.